Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

323쪽

tiores. Scio faecem suam habere seculum illud priscum ; sed

ct hoc nostrum obtinere suam spumam. Non vidi toto quod in AEgypto exegi quinquennio, vel Florem, vel fructum, qui Veterum Colocassiam referret: ecquid propterea negem ullibi. gentium reperirit Paucis in villis juxta Memphin, Heracleam, Pelusium, Alexandriana, conspectae sunt a Prospero Alpino,&a me, quas hic eXhibemus, ex AEgypto plantae. Hodiernum quidem Agyptiorum Colcas, Arorum generi iubentius adscripserim, sive plurium radicum concretione ampliatum; sive simplicius sit , & bulbacea rotunditate ςρογγυλο appareat: potissimum bulbaceum hoc, quod radice, folliculo, fructu Aro montano, foliorum item immaculato virore, Axo Iulgari par est. Nec facultatum ulla hic contrarietas: languidior tantum AEgyptio Colcas acrimonia, quam & montaneum illud Arum coctione deponet universam: nec tamen hoc qualitatem leve deliquium specierum diversitatem parit.

p. 33. Te Culcas florido

x gyptiis Colocasiis hanc quoque subjungamus, Tite inopia nato partu in Prosperi nostri Alpini horto tacunda, bul-bace' Ventre praetumida, eximium cultorem sobole rara, sed caduca plusculum exhilaravit. Mirabantur illi Florae candidatie sterili nympha progerminantem caulem , asparagi habitudine, teretem S in rectum emicantem, talo virore foliis circumpositis supparem. Apice in folliculum dilatabatur, a laxiore fundo sensim adstrictum, qui bidui spatio in longum dehiscens,

inexpectatum curiosis oculis fructum exposuit, non tam VUlgaris Ari pistillum, penicillumve, quam Ari Fgyptii minoris

thyrsium, aut Aristari progeniem caudato imitamento eXprimentem. . Longitudine digitum minorem vixdum excedebat , Crassitudine macropiperis modum acquirebat, candido pigmento decorus, ct semineis undique veluti rudimentis obsitus fuit. caeterum ut repentinus fuit exortus, sic abortus. Jam enim triduum inter spectantium plausus exegerat, quando lethali Correptus marcore cum indumento suo periit, nihil cultori prae-

324쪽

ter acre sui desiderium relicturus. Visus & Neapoli, & Pisis

hospes hic rarissimus: sed ostendit se tantum terris, nec ultro esse potis. Causas, cur in AEgypto nec florem nec fructum det haec velut irata Lucina producta planta, diligenter in Exoticis disputat Prosper Alpinus; quem operae est adire ipsum, ne aliena scrinia compilasse videar.

idem Cap. Se Culcas

Arum hoc AEgyptium exiguum, S temperamenti harmonia , S partium omnium consormatione praecedenti locassite cognatum, quidni huc inseramus t quod in hortulo integerrimi viri Cosmi Nerii Venetorum Pharmacopaei cultum, siepius in urbe Cayro inspexi. Radice fundatur bulbacea, n cis Ponticae mediocris amplitudine, quae fibris tenuibus, copiosis , in terram nutricem demissis , prompto germine ad vota coloni sui properat. Caulem erigit altitudine fere dodrantalem, albidum, crebris veluti lentiginibus maculosum. Eum folia complectuntur bina numero , vix ab Ari habitu

quicquam mutantia ; non lacteis Arisari venis insignita nec lituris nigricantibus sugillata; sed simplici cum nervulis

viriditate decora Caulis tandem paulo erectior in vaginam panditur membraneam, Ari involucro similem, quae paribus in longitudinem intervallis albis luteisque radiis elaborata conspicitur. Hac reclusa fructus apparet, penicillo canino haud abssimilis, interne ventricosus , sensim tamen Versus apicem gracilior. Αlbo perfusus est colore , sed quem circumsparsa thyrso seminea veluti inchoamenta non parum luteo sto obliterant. Qui sorte radices asserebat hortulanus, eas non minusquam Colocassiarum edules, S acrius etiam pervigilem Veneri suae debentium opus PromoVere adseverabat.

325쪽

ae A.

327쪽

Inter Iridis Osiridisque complexus natum speciosum illud Nu

phar, AEgyptia Nymphaea, celebris I etustissimorum audio rum scriptis , Nilotica Lotus est. Rus hic emgiem quae

compendioso ambitu radicem, folia, florem, fructumque repraesentet, haud immerito eXhibendam arbitratus sum. Pro sper Alpinus eandem facit cum Europaeorum Nymphaea. Di L fert tamen cum a lutea majore, quae radices in longum porrugit , tum ab alba illa vulgatius cognita, soliorum paulo contractiore magnitudine , S quod oras habeat levibus illis quidem

sed latis incisuris excavatas. Nervulis item copiosioribus pertexta: tum semina capiti papaveraceo inclusa, quam vulgaris

Nymphaea magnitudine conspectiora postideat. Qtiae res facile priscos excuset Bolanographos, qui Niliacam hanc a reliquis Nymphaeis sejuxerunt. Qui florem, folia, radicem prout nativa magnitudine exsurgunt) curioso dignatur aspectu, Prosperi Alpini exoticis manum S oculos admoVeat. Olim AEgyptiaci hujus Loti flos, ut auctor est Heliodorus, triumphantium coronis inteXebatur. Hodie expressus floribus S capite contusis succus Saccharo miscetur, quod Arabes Sarbet Mi-phar appellant, insigni tum refrigerandi tum humectandi vi praestans. . Sarbet . autem a serab vel serob deductum, communi nominis significatu quodcunque poculentium denotat: ab his quoque serapit & sirupi vox, in usum stillitaris scientiae, profecta. Paratur Sarbet saccharo in aqua distbluto, qtiod evaporante supra ignem liquore , culm ad eam spissitudinem rediit, ut concrescere denuo frigefactussa queat, remoto jam ab igne sub concretionis initium sensim Nymphaeae probe depuratus admiscetur succus ea tamen moderatione adhibita, ut largiore humiditatis accessione coalitum non impediat. Eundem in modum ex limoniam, citreorum, rosarum, S Violarum succo cum saccharo Subet suum concinnant, cui lautio-

328쪽

ris fortunae homines, sub hyemem, aromata suaviora, --bramque permiscent. i

Jam sexennitum est, cum ex AEgypto in Palaestinam iter haberem adversantibus navigationi ventis in Pelusiaco porta subsistens. Admiratus ex animo cultum amoenitatemque Ioci, omnia Nili sui beneficio possidentis, quibus PIOVO et, . ut cum Marone loquar,

-- - - amoena vireta

Fortunatorum nemorum, sedesque beatas.

conspexi in stagnantibus circa proXimas villas aquis plantamilianc, cujus Iconem Alpiniano Hah alem et Inaovi, id est, sempervivo aquatico, subjicio. Eam quoque Veterum Bolaniacorum Niliacam Stratiorem esse, abunde notis omnibus confirmamur: quamvis foliorum lineamenta diversam prae se ferant figuram. Haec AiZoo quidem, sed majori illi, S arborescenti similia diceres, ni majora multo forent, pariterque latiora. Su recta pleraque videntur roseoque consessu stipata, & citra malae aetatis dispendium plicis in longitudinem rugisque non ineleganter crispata. Circa exortum, ut solet, angustiora folia, paulatim deinceps dilatantur. Extremorum altero non in acumen exeuntia; sed reflexis leviter oris plusculum diducta sunt: caetera dilutius virescentia verbasci instar utrinque molliter hirs ta; quod in Icone pictor haud expressit. Flores, cum Pelu sium transirem praeceps enim jam mensis Julius erat) non observavi. Planta tota sessili basi Nilo incubat, &, ut loquitur AnaZarbeus, ἐπινή ιετοι τοῖς , innatat aquis citra radicem: quamvis radicum Vicem demissa terram versus tenuissima fibrarum veluti filamenta sustineant. At nomen ipsum Stratiotis, potius ab eximia sanandorum vulnerum essicacia, quam nascendi conditione sortita fuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION