Bibliotheca acroamatica, theologica, juridica, medica, philosophica, historica & philologica : comprehendens recensionem specialem omnium codicum msctorum ... Augustissimae Bibliothecae Caesareae Vindobonensis, olim a duumviris cl. Petro Lambecio et

발행: 1712년

분량: 1037페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

fuisse hanc vocem aetate Senecae, sed post ejus tempora ita invaluisse, ut nec Plinium, nec Suetonium, nec alios ejusdem puduerit, .etos nes arbisrium os usae nomma loquendi Sed frontis mundities iliorum sordes non expurgat,& vestibuli venustas penetralia ab invenustate non absolvit potest mulier superne formosa in atrum piscem desinere , Potest pannus vilissimus habere purpuram praetextam Potest pyxis plumbea Epigraphe aurea superbire Potest liber ineptistimus inscriptione gaudere non inepta. Et licet animus non sit,Nesieli scriptum in hunc censum referre, utpote qui suis scoriis non pauca auricia' menta admixta habet tamen ex iis, quae de eo dicturi sumus constabit arbitror,istud Lambeciano opere multis paras angis esse inserius, tantum abest , ut illud idem existimemus aequiparandum. s. s. quidem si ad duorum scriptorum aequalitatem nil requireretur amplius, quam chartaeis typorum similitudo res conclamata esset&causa finita Tanta enim utriusque in utroque est parilitas, si fas uti hoc vocabulo uti juraressere, utrumque in eadem officina usae

192쪽

iisdem litteris esse descriptum, utut Commentarii Lambeciani Vindobonam solam, Nes. Iianus autem Catalogus cum Vindobona dc Noribergam suam esse patriam diserte fateantur sed quia aeque ineptum esset lites de Librorum parilitate&disparilitate ex chartae typorum similitudine dodissimilia dine dirimere, atque ex harmonia vestium Xterna pro nunciare de interna animiorum conspiratione; ingentis sane άσυλλογιτιας nos reos facerem

mus, si ex istis praemissis lianc conclusionem velimus elicere. Est ita Opus Lambecii Breviarium effetii ratione formae externae, chartae, typorum c. ita concordant inter se, ut vix ovum ovo possit esse similius, lac lacti,

a qua aquae sed non obstante hac convenientia differunt inter se ratione styli, methodi 4rgumenti. Siquidem stylus Nesselii Lambeciano est incultior,lutulentior dissolutior,

methodus turbatior, confusior, inordina, tion, tractatio tota indoctior, negligentior rudior. g. 36. Non crede mihi has Categorias, nisi easdem probavero , ita autem probabo illas, ut facila sis crediturus. Etenim ad dictionem ejus quod est, unde primam accusationis si uisimus materiem , ubique quidem fere Lambecium κατα ποδα est secutus ejusque

193쪽

Voces phrases, connexiones loquendi sormulas ita expressit, ut Soloecismos ipsos irre, ligiosa religione retinuerit; at vero interdum&suoduectus est impetu, tunc quasi alio sidere affatus,vel oestro novo perculsus, Orationem vel intempestivis parenthesibus discerpsit truncavit, vel vocibus quibusdam lutulentis polluit, vel connexionibus ineptis rimosam semihiulcam reddidit. Et ne hoc gratis dixisse videar age. primas tantummodo perlustrabimus lineolas, quas per Lambe ciano addidit, de videbis, typos effetiani voluminis cum typis Lambecianorum librorum

inon conspirare amictus,quam hoc nostrum assertum cum veritate. Haec autem est descriptio primi odicis, quo Lambecianos Commentarios ad auxit,&quem in Libruma partis 2 rejecimus, ne Codices Historicos divelleremus : Tertius inquit Parte Catalogi p. 4. n. 3. Codex uisus Philosophicus es

Philologicus Graecus est membranaceus anti quus,eleganser optimae notae, in folio majori, constatquefoliis centum octoginta oIIo, olim ad Virum Cl. Johannem Sambaucum, uti a solita propriae manus inscriptione satur, pertinuit, quo continentur Isocratis Oratoris Atheniensis celeberrimi, qui annos natus centum ex obiit anno ante aeram Christianam Iar. yel Eo. Orationes. Atque hujus quidem

194쪽

dem delineationis pars dimidia, vel 1 accuratius adhuc velimus ponere calculum, duo teristiaria e Lambecii penicillo defluxere. Hic enim in omnibus fere Codicibus S. qui ex Bibliotheca Sambuci in Caesaream translati a se descripti sunt,ab prologo est usus. Et Nesselius fiducia hujus Viri fretus ita ejus vesti' o secutus est, ut nec a locutionibus ejus dubiis semibarbaris se abstinuerit, sed quasi ex tripode delapsa essent omnia,quae scripsit Lainbecius, cum eo dixerit: Sambucum manu

propria scripsisse, pro eo, quod Latine debuis-sset dicere manu sua. Et o quam inconcinna, insulsa&insipida sunt illa omnia, quae de suo deinceps addit Dicit Isocratem fuisse

Oratorem Atheniensem , quem constat ex Plutarchi Vitis X. Rhetorum. p. m. 83 7 seq. Tom et Opp. fuisse Rhetorem magis, quam Oratorem primum quidem, quia voce erat gracili, ingenio timido parum apto ad di cendum,tum, quia per totum vitae spatium non nisi unicam orationem ipse habuit, tandem, qua interrogatus, cur alios instrueret ad perorandum hac facultate ipse non imbutus respondit se cotis instar esse,quae non habens facultatem secandi ferrum tamen acueret Nec veritati est consentaneum, quod scribit, eum Obiisse annos natum ios ante aeram Christiana 32I. vel 34 O. Natus est enim teste Plutarcho

195쪽

chori. c. Et Elio Dionysio Halicarnassens de antiquis Oratoribus apud Hieron molsium in Vitis IIbcratis opp. praemissis Olympiade

LXXXVI. quinquennio ante bellum Peloponnesiacum, id est, ante aeram Christianam ψSq. si annum aetat iob attigisset, ut scribit Nes

selius, non Anno 32 I. vel 33O. ante eram

Christianam, sed A. 3r8 decessisset .sed licparachronismus est, quod dicit, eum annos CVl obiisses Diserte enim Philostratus . i. de vitis Sophistarum n. 7. p. 3 6 scribit, eum eX-pirasse ριφὶ τα κατόν τη, id est, fere centenarium, alutarchus . . vixisse κτῶ sεννενη csντα i 1 η τινες ε κατον l. e. annos XCVIII. vel, ut alii velint: Et quo propius hi ambo absuerunt ab aetate Isocrati S, eo magis audiendi sunt, quam Suidas, qui solus ex antiquis defendit causam Nesselii. Et si etiam haec omnia nolimus οβελι ειν, hoc tamen non possemus non atro carbone notare, quod citra ullam necessitatem duobus hic usus est semicirculis, dictiones innocentes quasi carceribus inclusit, inuod tam jejune de argumento hujus Codicis S est locutus. Cur enim non dixit, quot re qua Orationes Isocra tis eodem essent comprehense Et si ad imitationem Lambeci de aetate ejus quaedam Voluisset admiscere, cur non ita disposuit verborum seriem montinentur eo Ipocratis Ora

nt toris

196쪽

uris Atheniensis celeberrimi orationes, qui annos natus Cra obiit ante aram Christanam Iati et Do sic enim exactiorem de .

disset nobis de hoc MS ideam, junctura verborum fuisset concinnior, lenior, mollior

rotundior.

g. 37. Sed maluit Nesselius orationem dubiam, quam certam, strumosam, quam planam hiulcam, quam apte cohaerentem. Et si a minori ad majus valet consequentia, secundum Logicorum axioma : non erit dissicile hariolari, quot monstra in Methodo universi operis debellanda nobis sint, cum in uno paragrapho tot portenta se nobis objecerint sane quam oeconomia Catalogi Nes seliani in primis lineis ilico depravata est, rudis umbra hujus imaginis admisit statim quasdam illustres Anomalias. Cum enim ita digerendae fuissent illae VII partes, in quas hoc spissum Volumen disposuit, ut Pars praemissa Bibliothecae Vindobonensis historiae I. recipere Cod. Sctos Theologicos, II. Jur, dicos, III. Medicos, IV. Philosophicos, V. Philologicos, VI. Historicos VII. Sacros secti

ne I profanos II. Hebraicos, Syriacosin alios hujus commatis 3 Ecce eosdem ita ordinavit, vel potius turbavit, uti Parte t. Cod Graecos MS. Theologicos, II. Iuridicos, III. Medicos,

IV. Philosophicosin Philologicos, V. Histori

197쪽

eos Sacros profanos, VI Indices praecedentium V partium, VII Codices Orientales descripserit. Quod quanto detrimento fuerit symmetriae universi operis, Margites sit &ia. pite cucurbitino praeditus, qui non perspiciat. Cruditas, quae in concoctione prima remanet, non corrigitur in secunda. Vitium,

quod delineationem imaginis ineptam reddidit, nec ab ultima manu emendatur. Et haec anomalia, quae ab auctore in ingressu operis admissa est, sexcentas peperit anomalia alias

deinceps in progressu. Hinc enim factum, ut Liber primus Lambecit Historiam Biblio.

thecae Vindob co utinens ad additamenta rejectus, albe secundus, qui appendicis locum perbelle obtinere potuisset, prorsus fuerit omissus Hinc factum, ut parte IV. odices Graeci S. Philosophici cum philologitis,in parte V. Historici Sacri vel Ecclesiastici cum profanis confusi fuerint , quos Lambecius ante non sine labore distinxerat ;Hinc factum, ut Inde Operis coritra comis munia totius Reipublicae litterariae principia Architectonica partibus operis connumer ius,in Parti VII. juxta additamentis omnibus praepositus , nec omnibus partibus d. aptatus fuerit, nec omnes partes habeant in. dicems Hinc quoque factum, ut aera cum lupinis, o byssina cum cannabinis, Opera

198쪽

too OLambeciana cum Supplementis Nesselianis ita permixta suerint conturbata, ut ab eo, qui delicato est stomacho, vix sine nausea: fastidio possint conspici. g. 38. Neque etiam evadit Nesselius ex nostris retibus, etiamsi dicat, se in dispositione modicum Setorum rationem habuisse

tantummodo formae eXternae, non ero materiae, non argumenti, non temporis Hoc enim eundem causaturum , ex eo conjicio,

quod Parte VII. p. 38o scribit, se ordinem collocationem Codicum Sctorum Graecorum olim a Cl. Lambecio usurpatam suisque Commentariorum libris insertam immutare coactum, ut consuleret elegantiae concinnae collationi δ magnitudini Librorum, quae in instructissimis Bibliothecis observari debeat, ne jucundum amitteret prospectum siquidem hoc ipso suam causam adhuc reddit deteriorem, tantum abest, ut meliorem faciat. Etenim ut non dicam hanc rimam jam supra , 26. ita a nobis esse obstructam, ut omnis spes per eam labendi jam decollavetat Qua ra. tione haec cohaerent inter se Facies Bibliothecae Caesareensis immutata est a me, E. non potui Breviarii in Supplemento Commentariorum Lambecianorum aliam dare faciem, quam dedit an propterea, quia Libri Augu

stisi

199쪽

stiss. Biblioth. Vindobon aliam indepti erant

oeconomiam, rejiciendus erat Liber I. Lambecii ad Appendicem an totus Liber secundus idcirco omittendus t an Philo phici cum Philologicis, Historici Ecclesiastici cun Politicis confundendi an index medio operi inserendus t an coelum terrae immiscendum ZEsto, in ordinanda Bibliotheca id potius respiciendum esse quod delectat, quam quod prod est. Quod tamen valde dubito, an ii suo calculo approbaturi sint, qui istud Cassianum intelligunt Cui bono Esto etiam, non alia serie libros inCatalogum esse referendos,quam qua in Bibliotheca se invicem excipiunt:

Q d tamen contra prima prudentiae librariae elementa est, quae docent, ordinem Catalogo rum aeque si arbitrarium atque ipsius Bibliothecae Cur librum primum Commentariorum Lambecianorum non praemisit eidem

instar prologi Cur Libro secundo non dedit inter additamenta locum DCur parti ultimae non adjecit indicem Cur codices Philologi cos Philosophicis et Historicos profanos Ecclesiasticis immixtos non signo peculiarino lavit, ut appareret statim, quid esset a manu Nes lii, quid a Lambeci, Cur eos, qui unam

eandemque continent materiam , ratione formae externae conspirant quoque, non con junxit, copulavit, connexuit Cur v. g. duo

200쪽

bus Codicibus S. Chronico Constantini Manassis comprehendentibus Parte V. p. I 6. n. pr. ,3 Codicem alium heteroclitiam interposuit Uterque est chartaceus, uterque in quarto, uterque ejusdem materiae dor- g. 9. Sane indicio est hic index, non tralatilium in animo ejus fuisse imbecillitatum Catalogum, cum huic Catalogo libri

rum conficiendo manum admoveret. Dispositio enim generalis docet, eum non sem,

per in numerato habuisse judicandi facultatem : Et specialis ostendit eum digerendis libris ne quidem tantum insumsisse temporis,

ut titulos inspiceret. Et tamen hos omnes condonaremus ipsi naevos, dummodo, quod in forma negleetum est, in materia compensasset sed eheu Nesselii quantum est in rebus inanel

Injuriam mihi facere videntur ipsa&Lam becio, qui eundem vitulo Lambecit arasse autumantri nihil hic Lambecianam lucernam oleto nihil perpendiculum hujus Viri refert; nihil praemorsos ejus ungves sapit. Omnia

quotidiana, vulgaria, protrita, non excusta, digesta, concoeta, nec attentione alia qlaam

superficiaria, illita chartis potius quam inscripta. Et si qua fortassis ex penu Lambeciano

SEARCH

MENU NAVIGATION