장음표시 사용
201쪽
ab ipso depromta sunt in recensione Cod1-
cum S. Graecorum Historicorum profanorum, quod videtur Tentetelio in Colloquii sMenstruis A. C. 169o Mens Octobr. p. 9 7. perpauca sunt profecto, vix trium vel quatuor Codicum d scriptionem continentia, tum quia VII. Menses tantummodo post editionem labri Octavi Comment superstes fuit Lambecius, eoque tempore fere semper cum morbo hydropico colluctatus , ut adeo non multum cibi praemansi relinquere potuerit Nesselio, tum quia reliqua omnia, si tres vel quatuor codices exceperis, tam rudi penicillo adumbrata sunt, ut vel hoc nomii e solo Nesselius a plagii suspicione sit absolvendus. s. o. Non faciemus quod victi selent,
ut provocemus ad populum, nostris potius tentabimus armis confligere. Et sane si omnes hujus Catalogi naevos velimus referre in Catalogum non dies hic sufficeret, non
calamus, non charta, non atramentum De
dimus jam ante g. 6. quendam hujus rei gustum: Et 1 fas et eos imitari, qui terrarum situs pingunt, imaginem rei magnae in tabella quadam pusilla describere, ad duo revocabimus capita ea omnia, quae Operi Nesseliano ceu maculas inesse dc adhaerescera putamus, dicemusque,adeo laborare eius Sup-
202쪽
plementa urevisatis nimia dc sal taliseusta. Non parva interdum conjuncta est gratia parVis, fateor pumiliones sunt in deliciis ob solam corporis exilitatem Sculpturae quaedam eo sunt cariores, quo minutiores Libri etiam non raro se brevitate commendant, praesertim
apud fastidiosos occupatos sed brevitas ista non debet esse dissoluta, sed exocta, non impersecta, sed perfecta, ex contractione earum partium exsurgere, quae rem const tuunt, non Ver ex amputatione, circumcisione exsectione earundem. .
f. I. Largimur e stelio, eundem reviarium scripsisse, non Commentarium vetum .hoc nobis ab eo concedi volamus, scripsisse Breviarium Commentariorum Lana-becianorum insimul eorundem Supplementum. Adeoque non inique ab eo rationem postulamus, quare Librum eorundem secundum in Breviario suo totum reciderit4 resecarit, cum aliud omnino sit breviare, aliud
mutilared Item,quare in Supplementis de Scriptoribus tam jejune d de scriptis eorundem tam frigide egerit λ Siquidem Apparent rari nantes in gurgite vasto
203쪽
quorum aetatem, patriam vitae rationem at
tingit,in si quando ultra titulum aliquid excerpit ex Cod. S. id rosae hybernae in hoc horto videtur simile. Hae enim sunt lineae, intra quas se cohibendum duxit. Scilicet, Eleusinia Sacra profanos esse celanda, iraeter solum nomen Scriptoris scripti nil esse Lector de S. Codicibus impertiendum. s. 62. Daremus ipsi veniam hujus delicti, si majus esset, sed, quia minus est, vix dare possumus : Hoc esto, si aeque brevis esset in Breviario Nesselius, atque est in Supplemento,
facilius possemus huic togae purpuram praetem xere ac dicere : Eundem tam angustis cancellis se inclusisse Lectoris causa, cujus nauseam timuerit Ast quia Longinum se exhibuit, ubi debuisset esse Curtius, curtium, ubi Longi. nus h. e. quia in Codicibus iis recensendis, quos Lambecius in suis Commentariis jam narraverat, satis prolixus,4 in iis tantummodo brevis est, quos suo Marte evolverein de scribere debuit, non possumus aliam rationem comminisci hujus rei quam hanc, eum ideo
in Breviario fuisse longum ac brevem in Supplementis, quia illic de alieno largiri potuit,
204쪽
g. 63. Et utinam ea, quae de suo largitus est, illa etiam cautionedi providentia dedissset, qua decet; tum sane pluribus adhuc nominibus ipsi essemus obstricti ; sed quasi non satis fuisset dare notitiam mutilam de Codicibus MSS. dedit etiam corruptam Minterpolatam de eorundem Scriptoribus Cujus rei ut exemplum quoddam in medium proferamus, non est ne cesse ad 6. 6 recurrere 6 ea hoc loco repet re, quae ibi jam adduximus neque etiam opus osse opinor ad sphalmata typographica confit gere, atque ab iis probationem hujus causaremendicare: nam licet illorum tantus in hoc
Volumine sit numerus ut cumXerxis numero .so exercitu multitudine post in contendere, dc omnes sere paginae testentur, Lambecit spha, mala abesselio non tantum fidelissime retenta, sedet largissimo proventu ita adaucta, uti ex tribus in una Periodo tredecim facta fuisse animadverterim , tamen non indigemus in praesenti his suppetiis, cum armis sortioribus non queamus defendere di illum oppugnare. Scilicet agit Nesselius Parte V.Cod. Iaa. n. f.
p. 73. de Agathemeris Hypotyposi s compendiaria Expositione Geographiae, dicitque,
Samuelem Ten nullum eandem primum ex Bibliotheca privata V Cl. Ioh Iacobi bissietii in lucem edidisse, cum pereruditis Notis,4 esse veram hujus nominis scripturam Ἀγαθη χερὸς, s. Ag -
205쪽
s. Agathemeri, non autem 'AγαΘημεηῖς, s. Agathemeris A vero quam procul resiluisset inb hoc decreto Nesielius, si notas Tennuli in hunc auctorem legisset. Extant in iis duo vel tria testimonia marmorum a Godosirido Ven- delino dc Grutero allata, in quibus L. Alius Agathemer, M. Papirius Agatheme com- . memoratur. In Sto Chimetiano inflexio
γαθηριχου, quod vult es elius, atque multo minus AγαΘημ εροῦς ut ipse scribit l. c. contra analogiam Grammaticam. Et si vel maxime in quibusdam Codicibus MS. lapidibus,
pro 'Aγαθημιερης occurreret 'AγαΘημερες,&pro 'AγαΘη ριερ 'Aγα Θη χερους, non tamen propterea scriptura prior si alim rejicienda,&more dictatorio pronunciandinia fuisset, hances e veram,in illam falsam sed potius cuni Godofrido Vendetino l. c. dicendum, utramque appellationem suas habere rationes probabiles. Adeoque usum alterutrius vocabuli fore penes arbitrium eligentis.
g. 6 . Non seret operae dissicilis adhuc plures hujus generis in hoc opere manifestare anomalias Tot enim S tantae sunt, ut seligendae potius, quam quaerendae videantur .sed neque placet, neque vacat in praesenti ulterius
εξοικανΘψειν. Est modus matula. Et videor vide
206쪽
videre praetorem, qui nostram sententiam de tabulis cimaginibus hinc inde interspersis exquirat. Non sunt illarum tam multae, quam in Commentariis Lambecii,plures tamen sunt, quam deberent esse in Breviario, pauciores, quam in Supplemento. Etenim si recte potui calculum, ultra centum sunt, quas ipse debet Lambecto, hisce ne unicam quidem addidit, quam nosmet deberemus ipsi. Oportuisset autem in alienis exhibendis parciorem esse potius, cliberaliorem in suis, si gratiam inire voluisset apud posteros, tum quia illae jam semel excula aeri incitae erant, hae vero non item, tum quia Supplementum decebat potius superbire ejusmodi elegantiis, quam Breviarium. Neque etiam causari potest, defuisse sibi occasionem Pinacothecam Lambecianam
augendi siquidem ipse arte V. Od. q. p. 99. testatur, in Nicetae Acominati Choniatae Historia auctoris imaginem fuisse depictam,
Ecet c. Cod. 8o pag. Iψi memorat, Vaticinia nonnulla Constantinopolitana a Gennadio Patriarcha explicata cum figuris eleganter pictis eodem comprehendi. Taceo alias hujus commatis figuras, quas si loco illarum XLVIII tabularum Historiae Mosaicae prima elementa continentium Iarti I. p. s. sequ insertarum
curasset aeri insculpi, sumtibus Bibliopola
207쪽
rum pepercisset istilitati Reipubi iterari: rectius conssiluisset. S. 6s. Sed ohel jam satis est. Satisinquam,de liis ad nosmet ipsos deflectenda: auriganda
nunc est oratio Longius evexit nos impetus provocante materia, itaque sic finiamus, ne in
nobis tandem subsidat culpa, qui alios in judicium vocavimus. Hae autem potissimum
excutienda nobis sim problemata, si vacarenos vitio demonstrare velmatis. Scilicet videndum i an omnino fas sit opera majora in Compendia mitteret 2 an fas sit opus jam-becianum ita compingere in arctum, prout compegimus Et quidem quod ad primam quaestionem attinet, non ignotum nobi est, quam male audiant Epitomatores atque Epitomae apud Isaacum Casau bonum iri Ep. De dicat Polybii ad Henricum V. Regem Galliae I m. Ir. Joh Georgium Graevium in praefat.
ad Suetonium, quae jam in Epistolis ejus est XXXII. Samuelem uisendo rilium in praefat. tr de officio hominis .civis, dedicat: Montgambani aliosque plures hujus metalli Viros, ad quorum nomina Respubi literaria solet assurgere sed nec illud est incompertum, quam longe alii ab iisdem disseritiant, quam infirmioribus argumentis ii instructistat, qui scriptores ejusmodi cum scriptis in
208쪽
eusant, quam qui defendunt Livios putant,&Trojos Pompejos,in alios Auctores nobilissimos eorum culpa periisses sed fallacia non causae ut cauta haec est,in recte hanc objectionem diluit Vir doctissimus Laurentius Begerus in Apulogia pro Floro, dum scribit Quis
non videt, hoc non Epitomatoribus aut Compendiis, sed socordiae hominiamin fato rerum adscribendum Epitomatoribus autem gratiam habendam esse, quod ex voluminibus magnis res plurimas servarint, quarum sine his forsan ne Iota quidem superesset Quam felices essemus, si Compendia eorum haberemus, quae passim etiam antiquis Auctoribus allegantur Z Quis autem haec abolevit sane
non Compendia, nam non erant, sed temporum iniquitas, bellorum furiae, incendiorum rabies, quibus Malia mundi decora periere, quorum hodienum indicia, utut interdum exigua, nullo modo tamen contemnimus, sed potius anxie inquirimus, summaque aestimatione dignamur, quod in tanta rerum humanarum paupertate memoriam praeteritorum utcunque renovent.
s. 66. Possem his rationibus Begerianis
sexcentas alias annectere atque iisdem hanc meam causam tueri postem Ἀτεχνοι quaedam argumentis ἐντεχνοις subjicere, Mnon
209쪽
paucioribus Exemplis, quam testimoniis meae sententiae lenocinari .sed quid opus est prolixa dissertatione, ubi tria verba sussciunt i Sic
enim rationem duco, Mutile esse isecessi rium, praestantissimorum ingeniorum monumenta redigere in Epitomas, si videlicet rara, cara praeclara fuerint, dessi omnis spes ea rursus integra recudendi decollaverit. Et cum haec tota tetractys ita insit adsit Lainbecianis voluminibus, ut vix ullis quibusdam magis inesse credam non puto, quenquam in Repubi Liter fore tam iniquum rerum aestimatorem, qui hanc nostram Epitomen scriptis pestiferis sit annumeraturus. Non illa eo fine a nobis concinnata est, ut Commentarii Lambeciani pereant, sed ne pereant. SerVa bit hoc Compendium eorum spiritum, nu cleum, centrum. Et quamdiu istud per fati benignitatem supererit, tamdiu non omnis
s. 67. Et haec etiam est fidelia, qua parietem alterum dealbare possumus Hic gladius, quo nodum sequentem solvere i Haec regula, qua ad quaestionem secundam respondere. Quicquid dicitur de omnibus, dicitur dosingulis. Et quod fas est in quovis, non interdictum est in quodam Licet ex omnibus corticibus excerpere nucleum, licet ex herbis
210쪽
cunetis salubrioribus si cum exprimeres licet radios dispersos omnes colligere in centrum; licet opera omnia, quae sunt ejus generis, ut diximus, in formam minorem eon. trahere,vi sic ab imminente interitu quasi vindicare. Satius est de iis habere aliquid, quam nihil. Et praestat ullam retinuisse eorum ideam, quam nullam Cultores Sanctorum ancipites reliquiae delectant , Antiquitatum
amatores rudissima fragmenta venerantur:
Et qui corpori posuerunt pretium, illi nec umbram ejus solent fastidire. Non fuit in nostris viribus dare totum Lambecium, d ejus Commentarios integros denuo luci publicae restituere. Dedimus igitur hanc Epitomen, putavimus, esse satius, habere ejus Compendium, quam dispendium.
