Vita s. Anselmi episcopi Lucensis commentarijs illustrata per r.p.f. Lucam VVaddingum ordinis minor. Accesserunt eiusdem sancti viri opuscula

발행: 1657년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Gressum

38 Uita B. Anselmi

diens magnum sibi, quod contigerat, narrauit miraculum . Quadam nocte cum luisset ad flumen Olium, ut hauriret aquam porrecto uncino, quoniam ripa fuerat alta , decursus aquae sibi situlam abstulit, allataque face , quoniam nox obscura erat, cum videret a fluminis vertigine abduci, rogauit S. Anselmum, ut eam sibi redderet. Facta autem prece, cum deposuisset unci-nu,& vix per duo brachia appropinquaret aquae, continuo ansa situlae se eleuauit, & uncino se applicauit. 6 I. Per merita eiusdem sanctissimi Patris nostri quidam monacha de Vltramontanis partibus , de villa squae dicitur Gamualium , iuxta Castrum Cilne sita, unius oculi lumen recepit, & de altero gratia Dei nunc clarius videt, unde paululum videbat. Qtuedam mulier de Episcopatu Cremonensi, de castro nomine Benevo , quod est situm iuxta Ioui ullam , habebat puerum decem annorum , qui nondum a diebus natiuitatis suae neruis contractis nouerat gressum. Huius ergo salillis mater cupida, deuotione plena, fide perfecta, eum se laturam ad venerandum vovit, deferensque iam sessa propter onus , cum accederet ad Marcam Regiam deposuit, cuius fide , & deuotion , qua semper caruerat, salutem in X inuenit. 62. Praeterea quaedam mulier de Vυartalla in somnis praemonita, reuelationi credula, venit ad implorandum sancti Patris nostri salutare suffragium. Haec adeo hydropico morbo laborabat, quod se ferae noria

valebat, eius namque corpus tantum intumuerat,quod se quin creparet, vix continere poterat ἱ nec iam dicendum corpus , sed potius truncus , nec ulla hominis

in ea videbatur species ; sed tota deformis, & quaedam mortis facies, articuli enim manuum & pedum in solidum abierant. Nam si forma , & oculorum orbitas perierant, mors potius quam vita instabat, & de salute tamen aon delperabat. Dignum ergo fuit, ut sanc-

62쪽

Lucensis Episcopi. 3 9

tissimus Anselmus huic salutis tribueret gratiam, a quo tantum expectabat medelam, quam sequenti nocte laetatur se esse adeptam. 63. Sicut a Comite Guifredo, & a Sigifredo de Bou da eius milite, modo didici, scribo vobis, & Abbatissae S.Pauli de Parma . Mantuae manentes eius milites auditis signis de S. Viro, ad cuius venerandum tumulum ire volentes orationis causa, rogauerunt quendam nomine Albericum, filium Alberici de Palmia, ut secum iret pro delictorum suorum petenda venia, sicut finquit ille ore stulto & liuore pleno J irem ad Asmum , ita vadam ad eum, nisi fortassis derisionis causa ad eius impetrandum auxilium . At illi redarguentes, & contumeliam inserentes, tandem, ut secum veniret, eum compulerunt. Hesterno autem die quidam contractus, fuerat sanatus, quem ad tumbam prostratum vide cupientes , accesserunt, & reuerenter Orantes, tumulique lapidem osculati laetantes redierunt . Ille autem ut videret, qui liberatus fuerat, pariter volens aecedere, a sepulchro tanquam indignus & blasphemus suo is duobus fere passibus prohibetur, pedibus grauiter, & -- pigriter haerentibus . Hic vero credens crura sua fa- 'sciolis stricta exuit, & comperiens id sibi non obfuisse, iterum intrauit, Ultra eundem terminum non valens pergere . Ille autem dolens sese toties esse repulsum, egressus est cum pudore, admirans , & stupens quam- 'obrem id sibi contigerit. Interea caecus quidam illuminatus est: cognouit ergo suam stultitiam, & maledicti poenitens, fleuit amare. Denique cum Canonicis pro ferendis laudibus a S. Andraea rediens , multis ante ianuam S. Petri profusis lacrymis, ad tumulum S. Patris nostri sicut caeteri, meruit accedere ι quod ne

cij ad contumeliam sibi obijcerent, tacuit ; sed nunc ad gloriam Dei, & sanctissimi Anselmi ubique praedicat, quod sibi contigit.

63쪽

audit, o

Marci et

Muta uia diues m ,

clauda pressum recipit .

4o Uita B. Anselmi

6 . Cum venissent aliquot Brixienses ad venerandum tumulum Patris nostri, obuiauerunt cuidam pau

peri similiter venienti pro salute petenda de Episcopatu Cumano de Vallelina, qui curuus nisi fustibus sus

tentatus incedere non valebat, quem secum duxerunt,& pro charitate sanctissimi Anselmi commeatum ei dederunt . Ad quorum fidem confirmandam , & deuotionem augendam Dominus per intercessionem praedicti Patris x.Kalend. Iunij, nocte iam appropinquante . hunc erexit, & absque baculorum sustentatione tro concessit. Praeterea cuidam puero a diebus natiuitatis sitie surdo & muto, paulo post migrationem sanctissimi Anselmi , eius meritis, nobis nescientibus reddidit auditum. Nunc vero secundo die intrantis mensis Iunii circa horam nonam eius linguae soluit vinculum, iuxta illud quod in Evangelio legitur, bene omnia fecit, surdos f

eit audire , ct -usos loqui. - Μ. Aliud quoque miraeulum , quod confratre Vι-

ali Brixi cnsis Ecclesiae presbytero , religiosae vitae viro , alijsque pluribus referentibus didici, Paternitati vestrae venerande Pater, Mantuane Pontifex, me onem scribere, ut iussisti, non piguit. In villa, cui nomen est, Murana , mulier erat quaedam , filiam habens linguae officio, & pedum ita priuatam, quod nisi alio defcrente aliquo modo, nullatenus surgere valebat,

quae cum ex more portaret extra domum Contractam

filiam, tardio quotidiani laboris suspirans, inquit: PijΩs me Deus,per merita sanctissimi Confessoris tui Anselmi misertus meae tribulationis, aut miseram hanc pene mortuam sanitati restitue, aut eam de praesenti vita auserendo me a tanto labore erue, alioquin hic eam . tibi relinquo , fac quod placet, quia nullum pro ea laborem patiar deinceps. Quo dicto, mox abiit, filia destituta, ut dixit. Modicum autem facto temporis

64쪽

Lucensis Epistopi. qi

interuallo, domum remearis, quam sanctissimo Anselmo reliquerat, inuenit sanam, & quae paulo ante lingua ligata fuerat, audiuit expediae exprimere verba. Quod factum mulier admirans, & gaudens, Domino ,

sanctoque Praesuli reddidit laudes pro filiae recepta sa

nitate .

66. Presbytero quoque Ottone laudabilis vitae viro narrante,& quibusdam Cremonensibus ciuibus contesitantibus , aliud cognoui miraculum , quod silentio minime est praetereundum . Quadam die equitantibus extra ciuitatem aliquot Cremonensibus, coeperunt vario inter se sermone reserre quaedam miraculorum , quae Dominus operatur meritis sanctissimi Consessoris Anselmi. Cumque ad inuicem haec reuoluerent, quidam eorum, ut mentis erat perfidae, exprobrando eis, interrogabat, an huiusmodi vanitates crederent, vel quod Deus per cum miracula ostenderitὸ Quibus respondentibus, proculdubio hunc famulum Dei esse sanctum , & multis miraculorum signis qualificatum . Inquit ille

perfidus , si est ut dicitis, Sanctus , vel si alicui reddidit

gressum, nunc contrahat, in quo sedeo, equum, sicque factum est. Nam paululum progressus mox contractus stetit, cui in sedebat, equus, atque praedictus homo infirmitate praeuentus diu laborauit, donec ad sanctum, corpus suppliciter ire destinauit. 67. Quod etiam matre mea de se narrante cognoui, non est tradendum obliuioni. Die quadam subito superueniens gutta, ita unius oculi lumen sanguine, cooperuit, quod recto visu terram etiam spectare non valuit. Urgente eam itaque oculi dolore, confugit ad

S. Confessoris tumulum,suppliciter his verbis postulans suo dolori subsidium. Sanctissime Consessor, salubrem

mihi confer medicinam, nam nullum nisi te quaeram medicum; tu meae infirmitati salubre vales conlatro subsidium. Confricato itaque oculo ad tapetem , quo F tegi-

65쪽

natur .

Vide f.

4s Uita B. Anselmi

tegitur Sancti corporis arca, cum remearet domum.

huic ego sum testis ) mox noxia gutta recessit. 68. Relatione confratris Vitalis, Laudensis Ecclesiae presbyteri , in multorum audientia sicut & cstera, rem dignam memoria cognoui. Quia huic facto praesens interfuit, & huius fides, & vita iam dudum in Dei rebus probata est, fidem eius testimonio adhibendam indubitanter demonstrati Amidus sanctissimi Confessoris Anselmi frater, quandam habet quinque annorum filiam, quam febrium vis fatigabat, dc insuper ex ipsius auricular foramine gutta, quam dicunt, fistulam generante, putredo quaedam assidue guttatim stillabat, quae etiam approximantibus sibi fastidium generabat. Praedictae puellae parentes particula, quam habebant de ligno nauis scuius miraculum superius est praenotatum tota, aquam ablutionis suae filiae dederunt bibere, inuocantes sanctissimum Consessorem nepti sus subuenire , qua hausta Praefata puella utraque infirmitato ,

moκ est liberatae s .

69. Rem, quam in praesentiarum enarro , sub D. Comitissae Mathildς narratione didici, di testimonio, cuius attestationi indubitanter credendum cognoscimus , ex ipsius probata fide, & religiosis moribus,quod etiam mihi pariter innotuit, asserente eadem puellata, cui hoc contigit. Nocte quadam, repente dolor, ut saepe, puellam Athelassam nomine , A zonis Marchionis filiam, existentem in praedictae Dominae camera, in ,

parte ventris acriter torquens, magnos cogebat dare clamores . Interrogante autem praedicta Domina, quid

ageret Responsum est eam S. Anselmum frequenter sibi in auxilium inuocare . Cumque ex praecepto ipsius Dominae puluinar, in quo S. Praesul vivens solitus erat sedere, illi parti colporis, in qua dolor imminebat, fuisset impositum, mox clamauit puella, omni dolore

se liberatam a Uiro

66쪽

Lucensis Epistopi. 43

7o. Viro quod im, Constantino nomine, asserente, rem cognoui praeterea memoriae commendandam. Superueniens infirmitas uni puero,cuiusdam militis scutario, in tantum vocem suffocauerat, quod ab aliquantulum a se remotis vix audiri poterat. Et quia Domi- ti . . num suum clamore interclusae vocis vocare non poterat , habebat cornu, cuius sonitu , in quo esset loco , sibi innuebat. Hic itaque cum praenominato Constantino ad S. Confessoris tumulum suffocatae vocis deuotcposcens remedium, ita sospitatem adeptus est vocis , quod nunc valet audiri a multiim etiam remotis . II. Praedictus Constantinus, completa deuote oratione , puluerem de Iapide Sepulatiri S. Confessoris, rinis;

cum deuotionis reuerentia rasum,& a custode reueren- νοπι fater susceptum, secum detulit, quem aquae mixtum cuidam mulieri, vi febrium nimium laboranti, inuocato

auxilio sanctissimi Praesulis ad potandum tribuit. Vt autem mulier aquae potum hausit, fugata omni passione febris , mox euasit.

Vir quidam Mantuanae ciuitatis ciuis , Oddo Martim Canea aru dictus, tanti doloris cogebatur angustiata, quod frequenter prae dolore totum corpus cooperte- g,ιών.

hatur sudoris aqua, & quia nim ij doloris torquebatur instantia, dicebat, se hac sola posse sanari medicina, si 'vestibus consciiss , permitteretur cultro findere & pectus. Cum autem de sola mortis expectatione cogitaret, allatum est puluinar, in quo S. Ptaesul in carne manens

sedebat; quod ubi ipsius pectori fuit superpositu,S. Praesulis inuocato nomine, statim discessit omnis doloris Ιχ. Relatione Guidonis & Viralis,Lucensis Episc patus honestae vita presbyterorum , atque pariter sub testimonio Alluciora Lucanae ciuitatis nobilis viri,rem, quam narro, cognoui, qui praesentes interfuerant huic miraculo. Vir quidam manum iuxta brachium contractam habebat, cui praedicti Allucionιs frater ex pie-F a late

67쪽

tate in domo sua necessaria longo tempore ministrauit: Praefati vero presbyteri, atque parirer iam nominatus Allucio confidentes maxime de misericordia sanctissimi Praesulis , hominem manu contractum deduxerunt ad quandam Ecclesiam, in qua praedictus Guddo presbyter, quaedam S. Praesulis pro reuerentis honore condiderat vestimenta. orantibus itaque illis unanimiter, atque postulantibus deuotione multa , ut Deus ad confutandam , & superandam νε Petri haeretici, & inuasoris Lucanae Ecclesiae nequitiam, in hoc homine declararet sanctissimi Praesulis admirabilem gloriam, sanatus est homo, cuius manus erat contracta . Praedicti itaquOSacerdotes spectantes tam praeclari facti laetitiam, n Domini occultarentur magnalia, ex praecepto obelientiae sanato homini iusserunt, eleuata Cruce properare in Lucanam ciuitatem, ut populorum turbae spectantes per hanc Domini misericordiam mirabiliter sanum, quem paulo ante nouerant contractum, vel sic poeniterent,quia S. Praesule in sanctitatis vitam praedicantems sine causa sede propria expulerunt; ut qui verbis ipsius

noluerunt credere r vel tam euidentibus operibuS crederent . Sed Petrus haereticus , qui etiam mittens manum in Christum Domini, non timuit praesumer

S. Pontificem de propria expellere sede, & sibi eam nefande arripere , indurato corde visis signis, & prodigijs, adhuc perseuerat in incrudelitaia suae nequitiae. Considerans denique ille nefandus hoe ad confusionem , & detrimentum sui euenisse , tentauit fanatum hominem in custodia retrudere,volens huius rei signum

tali perfidia occultare.Sed quia verbum Dei numquam est alligatum, timens populum in se hac de causa concitatum , confusus permisit abire, quem habebat re

clusum

73. Sub testimonio eorundem virorum pariter, &aliud cognoui miratulum mirifice mirandum. Hornini

68쪽

bus loci, cui nomen est Castellonium,diu alteque puteufodientibus , venam aquae nulla arte, nullo ingenio reperire poterant. Cumque iam longo labore fatigati de r.., is aquae inuentione desperantes, inani operi vellent defi---icere, coeperunt se adhortari dicentes ad inuicem. instatia orationum , & eleemosynarum langitione deprecemur unanimiter Dominum, ut meritis sanctissimi Pra sulis Anselmi,nobis concedat aquam reperire, pro qua inuenienda diu frustra insudavimus . Facientibus itaque illis eleemosynarum charitatem pauperibus , subito aduenit puer nuntians in puteo abundanxiarria,

aquae repertam . . O . t

7 . In litteris Archidiaconi Taruisinae Ecclesiae, D. Mathildae directis,& nuntij relatione, qui eas detulit,

haec res mihi & pariter multis ali js innotuit . Erat vir quidam Lanxo Iudex nomine, Mediolanensis genere , Taruisnus habitatione, qui ficus aegritudine vehementer virente, & guttae morbo grauiter eum in pedibus feriente, & gressu fuerat priuatus,& requies somni pe- s. αι Θnitus sibi nulla dabatur. Et quia viribus iam deficientibus in lecto vix se reuoluere valebat, funiculus supra ' τ' ' 'lectum fuerat ligatus , cuius adiutorio se mutabat inis quodlibet latus . Die igitur quadam tractis suspirik, &profusis lacrymis,coepit orare his verbis : Deus meritis S. Anselmi, cuius audio admirabilem gloriam,ostende in me etiam suae virtutis clementiam. Sancte Consessor memento familiaritatis, quae nos in scholis socios iunxerat, prosint mihi,pijssime Praesul, quod persaepe mis , i , cui tecum amicitis verba, ad venerandum tuum tum tum veniam, si praestas sanitatis laetitiam. Toto itaque proxima nocte sepore somni arreptus, quieuit usquHin crastinum. Facto autem mane sentiens se conua lescere, mox incepit confidenter ire, sicque S. Praesul is misericordia liberatus, nunc gaudet se optimeo

69쪽

Nasis af

73. Praeterea adolescens quidem auditus & linguaro flicio a na ciuitate priuatus fuerat, qui plus mensibus duobus nobiscum demorans, suae infirmitatis certam nobis, ex multis alijs dederat notitiam . Hic quater vidit in mnis sibi roganti S. Pontificem, & aures iuxta Sancti tumulum sibi aperiri, & vinculum linguae pariter dissolui. Veniens igitur,ut fuerat praemonitus ad sanctum corpus,mugiens,&pectus tundens pro viribus, sanctissimi Praesulis deuote poscebat prssidium. Aliquot itaque diebus insistens orationi, & auditus consecutus est laetitiam, & distinctὸ loquendi plenam eis cacia, quod praesentes vidimus,& fere cunctus populus nostrae

Urbis. '76. Praeterea mulier quaedam fuit Iongo tempore luce priuata, quam accedente gutta, ad tempuS tantus dolor capitis vexabat, ut furiosa prae angustia , propri a roderet membra. Haec utique hortatu,& adiutorio Opi aco ιs de Gonzaga ad S. Confessoris deducta tumulum ,& guttae liberatur angustia , α lucis pariter consecuta est laetitiam , cuius praeteritae infirmitatis praedicti sopito adest testis, qui corporis alimenta ex pietate diu sibi praebuit in domo sua. In praedio Canonicoru B. Petri, in loco cui nomen est Vasia S. Laarent , mulier fuerat quaedam, cui nasus horribiliter intumuerat, & calor in trinsecus urens, saniem emittebat. Haec deuote Sanctum deposcens Praesulem, consecuta est desideratam salutems .

I. Item quidam puer de Saxula gaudio lucis pri- natus fuerat,qui rediens 1 Cremona ad S. Praesulis fectinabat tumulum,a quo paucis diebus discesserat. Properans itaque sitienter ad Sanctum remeare corpus, ad . lapillos foepissime allidebat pedes, utpote homo, qui si bi aduersa nullatenus recte prospicere valebat. Dolens ergo, & gemens S. Confessorem poscebat suppliciter, ut calamitatem tantam dignaretur respicere. Taliter

70쪽

Lucensis Episcopi s

igitur oranti in via dum veniebat, occurrit desideratqlucis medela. Pariter quidam de Episcopatu Taruisino, lumina ad proprium usum laxare nequibat. Hic quoque veniens ad venerandum tumulum, recepit optatae Iucis

gaudium .

78. Puella quaedam pariter fuerat in villa, cui vulgaris usus indidit nomen, ciuitate Brixia nomultum remota.Huic& linguae usus interclusus fuerat,& aliquot membrorum praeter manum dextram, suo ossicio fungi nequibat. Hanc miserabilis mater seminecem spectans deuota deuouit, se eam delatura ad sanctissimi Confessoris misericordiam, quasi altera Cananaea pro filia rogatura. Iuxta igitur tui voti promissionem , parentibus eam deserentibus, puella in via ,& linguae recepit ossicium , & omnium membrorum usum. Quam iuxta Sancti sepulchrum gratias Deo referre vidimus; & ipsius Patrem huius rei dantem testimonium . Conuenientibus multis ad Sanctum corpus pro impetrandR suae tufirmitatis medela, quidam quoque de loco Carp.m nomine, ultra Athesim posito, portui de stagnano proximo, adueniebat, qui manum habens contractam , & brachium ariditate inualidum , in ipso itinere recepit salutis beneficium. . ' η q. Item cognotiimus rem memoria dignam Unarrante de se ipsa D. Mathii da, venerabili Comitissita, cuius testimonio fidem facit,& fides eius probatissima ,& vita pariter religione plena. Priscripta Domina multis diebus febribus pernimium laborauerat, & capitis dolor violentius ipsam fatigauerat. Cum vero die quadam ex more, missarum solemnijs adesset,enitens dum legebatur Euangelium,erectam esse in pedibus, fatigata infirmitate mox decidit. Aderat vero iuxta se ob re- iterentiam in capella, Episcopi lignea tabula posita , in qua

Uecta fa

SEARCH

MENU NAVIGATION