Orderici Vitalis angligenae, coenobii uticensis monachi, Historiae ecclesiasticae libri tredecim; ex veteris codicis uticensis collatione emendavit, et suas animadversiones adjecit Augustus le Prevost

발행: 1845년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

320 HISTORIA ECCLESIASTICA. Ilo89-1000Jregiis opibus ad muniendas domos suas armis et satellitibus, copiosam pecuniam recePerunt. Τunc Rodbertus dux contra tot hostes repagulum

paravit, siliamque suam, Iuam de pellice habuerat, IIolite, silio Lamberti de Sancto Sidonio, conjugem dedit, et Archas, cum Buris et adjacente provincia, in mariagio tribuit, ut adversariis resisteret, Calegitque comitatum defenderet ι . Ille vero jussa viriliter complere coepit. Roberto enim duci, et Guillelmo silio ejus semper fidelis suit, et sub duobus regibus Guillelmo et Henrico multa pertulit, labores videlicet ac exhereditationem I), damna, exilium ac multa

pericula. X. Audientes Cenomanni dissidium Normannorum,

cogitaverunt fastuosum excutere a Se jugum eorum;

quod olim sacere multoties conati sunt sub Guillelmo, magno rege Anglorum. Hoc Robertus dux ut comperiit, legatos et exenia Fulconi, Andegavorum Satrapae S , destinavit; obnixe rogans, ut Cenomann Sa temerario ausu compesceret, ac in Normanniam ad Se graViter aegrotantem veniret. At ille obsecranti

libenter adquievit, ducemque jam convalescentem reperiit. Post plurima pacis et amicitiae colloquia, Fulco comes dixit duci Roberto : Si mihi quam valde cupio rem seceris unam, Cenomannos tibi subjiciam, et omni tempore tibi ut amicus fideliter semiam. Amo

332쪽

tem scilicet Ebmicensis comitis Guillemi, quam Heloissa comitissa sa) nutrit, et sua sub tutela custindit. Hanc mihi conjugem trade , obsecro; et qumque tibi pepigi, serpabo. Protinus ex parte ducis super hac re comes Ebroicensis requisitus est. Qui mox cum suis necessariis amicis consilium iniit, et exitum rei sollicite investigavit. Tandem negotio diligenter indagato, ad curiam ducis accessit, et inter caetera sic duci dixit:

Rem, domine dux, postulas a me mihi Φalde contrariam, ut neptem meam, quae adhuc tenera virgo est, digamo S) ιmaeam, quam sororius meus mihi commendaoit nutriendam. Verum procide commodum tuum qu Pris, meumque Paroistendis. Cenomaninensem comitatum vis tibi obtinere per nePtem meam, et tu mihi aufers hereditatem meam. Iustumne est

quod moliris 8 Non faciam quod poscis, nisi reddi

deris mihi Bathoentum et Nogionem, Vaceium et Cmoentionem, Scoceium 4 , aliosque findos Ra

dito patrui mei 5 , qui pro magnitudine capitis, et

congerie capillorum jocose cognominatus est GPut Asini; nepotique meo Guillelmo Bretoliensi Pontem

333쪽

322 HISTORIA ECCLESIASTICA. ii 089J Sancti Petri si , et reliqua quin rationabiliter et legaliter poterimus ammtare, quod nostra debeant esse hereditario juro. Legitimi siquidem mihi testes sunt, Pt in omnibus idonei, quod Robertus de Gua Molius rorfati Radus patrui mei, me totius juris sui her

dem constituit. Sed Guillelmus rei, consobrinus noSter, quia Potentior nobi uit, omnes he editatis nos- rem partes, sicut leo in partitione ceroi, suas fecit. His, domine dux, svienter consideratis, tene rectiatudinem nohis, et nos tuis obtemperabimus jussis. Dux autem, hujusmodi responsione audita, ex consultu sapientum decrevit dare mitiora, ne perderet

majora. Tunc Edgarus Adelinus a , et Robertus Be-lesmensis, atque Guillelmus de Archis, monachus M lismensis 5 , praecipui ducis consiliarii erant. Guil- lelmi ergo Ebroice sis, et Guillelmi Bretoliensis nepotis ejus petitionibus dux adquievit, et praenominata cum territoriis suis oppida tribuit, praeter Sco

celum, quod Girardus de Gornam 4 possidebat, qui

de eadem parentela prodierat. Filius enim Basiliae, Girardi Fleitelli filiae, erat, tantaeque potentiae, Cui

nemo vim traferre poterat. Deinde Andegavensis consul concupitam puellam gaudens suscepit, et, viventibus adhuc duabus uxoribus, tertiam desponsavit, quae silium ei, nomine Fulconem peperit. Pactique sui memor, Fulco Cenomannos adiit, eosque plus precibus et promissis, quam vi compescere studuit, et conspira-

334쪽

LiBER OCTAVUS. 323 ciaca loemtam rebellionem in annuum saltem spatium distulit. Hic in multis reprehensibilis et insimis erat, multisque vitiorum pestibus obsecundabat. Ipse nimirum,

quia pedes habebat deformes, instituit si hi fieri longos

et in summitate acutissimos subtOlares; ita ut operiret pedes, et eorum celaret tubera, quae vulgo vocantur uniones si . Insolitus inde mos in occiduum orbem processit, levibusque et novitatum amatoribus vehe menter placuit. Unde sutores, in calceamentis; quasi caudas scorpionum, quas Vulgo Pigacias appellant, sa-ciunt a , idque genus calceamenti pene cuncti, divites

et egeni, nimium expetunt. Nam antea omni tempore rotundi subiolares ad formam pedum agebantur, eisque summi et mediocres, clerici et laici, competenter utebantur. At modo saeculareS Perversis moribus Competens scema superbe cupiunt S); et quod olim honorabiles viri turpissimum judicaverunt, et omnino quasi stercus refutaverunt, hoc moderni quasi mel dulce aestimant, et veluti speciale decus amplectentes

gestant.

dbertus quidam nebulo in curia Rusi regis prolixas pigacias primus coepit implere stuppis, et hinc

inde contorquere instar cornu arietis. Ob hoc ipse Cornardus cognominatus est. Cujus frivolam adinventionem magna pars nobilium, ceu quoddam insigne probitatis et virtutis opus, mox Secuta est. Tunc em

minati passim in orbe dominabantur, indisciplinate

i) Ces exemissances s'appellent encore en frangais des ognons. αὶ Tout te monde init que cette mode ditarnae et genanto des son item a la Poulaine a dure trois si ecles, et qu'on ob renon P qi 'aprisqu'elle eui ete sevhrement prohibee par les mis et par Ies papes. 3ὶ Arripiunt. Ms. de la rei ne de Suedo

335쪽

324 MISTORIA ECCLESIASTICA. fciaci lo Jdebacchabantur, Sodomiticisque spurcitiis foedi catam irae i , flammis urendi, turpiter abutebantur. Ritus

heroum abjiciebant, hortamenta sacerdotum derid hant , harbaricumque morem in habitu et vita ten hant. Nam capillos a vertice in frontem discriminabant, longos crines veluti mulieres nutriebant, et summopere Curabant, prolixisque nimiumque strictis misi is indui, tunicisque gaudebant. Omne tempus quidam usurpabant, et extra legem Dei moremque patrium pro libitu suo ducebant. Nocte comessationibus et potationibus, vanisque confabulationibus, aleis

et tesseris, aliisque ludicris sa) vacabant; die vero dormiebant. Sic post obitum Gregorii papae, et Guillelmi Nothi, aliorumque principum religiosorum, in

occiduis partibus pene totus abolitus est honestus patrum mos antiquorum. Illi enim modestis vestiebantur indumentis, optimeque coaptatis ad sui mensuram corporis. Et erant habiles ad equitandum et currendum , et ad omne opus quod ratio suggerebat agendum. Ast in diebus istis veterum ritus pene totus novis ad inventionibus commutatus est. Femineam mollitiem petulans juventus amplectitur, seminisque viri curiales in omni lascivia summopere adulantur. Pedum articulis, ubi sinis est corporis, colubrinarum similitudinem caudarum impotiunt, quas velut smi pioves prae oculis suis prospiciunt. Humum quoque pulverulentam interularum et palliorum superfluo sui male S

336쪽

verrunt, longis latisque manicis ad omnia facienda manus Operiunt, et his superfluitatibus onusti celeriter ambulare, vel aliquid utiliter operari vix possunt. Sincipite scalciati sunt ut lares, occipite autem 'O- lixas nutriunt comas ut meretrices. Olim poenitentes, et capti, ac peregrini usualiter intonsi erant, longa que barbas gestabant; indicioque tali poenitentiam, seu captionem, vel peregrinationem spectantibus praetendebant. Nunc vero pene universi populares cerriti sunt et barbatuli, palam manifestantes specimine taliquod sordibus libidinis gaudent, ut foetentes hirci. Crispant crines calamistro. Caput velant vitta, sine

pileo. Vix aliquis militarium procedit in publicum capite discooperto, legitimeque secundum apostoli praeceptum tonso si . Exterius itaque habitu gestuque

monstrant, quales interius conscientias habeant, et qualiter per arctum cultum ad Deum percurrant.

Altissimus igitur Iudex, et sublimi residens solio, quod nimium flagitiis inhaeret humana intentio, populum ineruditum, plebemque indisciplinatam multiplici percutit flagello. Morbis enim macerari, et hellis inquietari terrigenas permittit, hypocriticisque praesidibus subjicit, quos sibi contrarios, suaeque legis

Spontaneos praevaricatores perspicit. Electi autem, qui gelo Ρhinees inflammantur, inter reprobos crebro irascuntur, ac ad Dominum cum propheta conquerun-

ij Les passages auxqueis noue auisur fait allusion soni ceux-ci dela premiere epitre avx Corinthiens, Chap. XI :2. Nec ψsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi' 3. Vir quidem non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria Dei est.

337쪽

326ΗISTORIA ECCLESIASΤ CA. scin lo Jtur : Vidi Prmoaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt i . Unde a bonis doctoribus arguuntur, Obsecrantur, increpantur in omni patientia et doctrina. Sed his omnibus pertinaciter obstat malivoli cordis obduratio nefaria, quae solet Omnium sinuere ac defendere scelerum contagia. Si Persius et Plautus, aliique mordaces satyrici nunc adessent, et curiose indagarent qualiter nostrates clam palamque libitus suos perpetrent, immensam reprehendendi materiam et subsannandi in propatulo reperirent.

Innumeris itaque lapsibus perspectis in mundo, Geroius Grossivus in quadam epistola seripsit inter reliqua Gisleberto Mami noto, Luxoviensium episcopo:

Virtutum lampas, qua pristiua splenduit aetas, Transtulit omne suum prorsus ici astra jubar. Temporibus nostris tenebris involvitur orbis, Nec valet extinctus jam relevare eaput. Nee probus est hodie, nec curans de probitate. Nec pretium, nec hortor, nee probitatis amor.

Enormitati malitiae, quam passim grassari Pe spexit, ardens scholasticus hyperbolice detraxit. Bli

tero quoque Flandrita a , in poemate, quod super Henrico Caesare nuper edidit S), mundi, et miseros

338쪽

mortalium eventus elegiacis modis luculenter denotavit. Alii quoque plures litterati sophistae magnos questus protulerunt de flagitiis et aerumnis hujus saeculi ; quos secutus in praesenti opusculo breviter memini, quo tempore cis Alpes coepit ineptia pigaliarum, et superstua prolixitas capillorum, atque vestium, terrae sordes frustra scopantium. De sanctitate et miraculis Sanctorum mallem scribere multo libentius, quam de nugis infrunitorum, frivolisque nepotationibus i); si principes nostri et antistites sanctis persecte instarent charismatibus, et prodigiis pollerent, sanctitatem praeconantibus. Astem vim illis, ut sanctificentur, inferre nequeo. Unde his Omissis, super rebus, quae sunt, veracem dictatum facio. Nunc autem ad narrationis Ordinem redeo. XI. Anno ab incarnatione Domini Μ' xc', indictione X III , Cenomanni contra Normannos rebellaverunt, ejectisque custodibus eorum de munitionibus, novum principem sibi constituerunt. Nam qui vivente Guillelmo rege contra eum rebellare multoties conati sunt, ipso mortuo statim de rebellione machinari coeperunt. Legationem igitur filiis Alsonis, marchisi Liguriae sa), direxerunt, eisque velle suum intimantes per legatum dixerunt: Cur tam segnes et ignapi estis,

ut hereditatem vestram non repetatio, quam nos ultro semamus vobis p Mortui sunt omnes Cenomannensis

ρrincipatus legitimi heredes, jamque nullus nobis

micinior est heres. Guillelmus etiam, τiolentus muti

si in Ce mot, qui nous parali eue de la creation de noue aureur, est visi hiement synonyme de neyotatus t prodigalite. χὶ Agon. mamuis de Ligurie, second mari de Gersendo sillo ainoed Heribert- eille-Cliten, comist dii Maine.

339쪽

328 HISTORIA ECCLESIASTICA.

ejus, quorum unuS re o Proeest Anglim, alter du--tui Nomannim, mutuis caedibus conturbamur, sibi inuicem aduersantur, rapinis et incendiis malignantur, et pene usque ad internecionem sinolentes tribuntur. Nos autem Cenomannicam urbem et Omida

ejus in pace possidemus, vobisque sdeliter mand mus, ut huc confestim veniatis, et hereditario jure nobis praesideatis. Haec itaque Cenomanni Liguribus

mandaverunt, non Pro amore eorum, sed ut aliqua rationabili occasione jugum excutererat a se Normannorum, quod sere XXX annis I sortiter detriverat turgidas cervices illorum. Ligures germani audita legatione gavisi sunt, init que consilio cum necessariis amicis, quid agendum esset perscrutati sunt. Tandem definierunt ut Fulco, qui major natu erat, patris honorem in Italia possideret. Hugo autem frater ejus Cenomannensem principatum ex matris hereditate sibi reposceret. Denique Gaufridus Madeniensis, et Helias S , aliique cives et oppidani venientem Hugonem susceperunt, eique ad obtinendum jus ex materna hereditate competens aliquandiu suffragati sunt. Venerabilis autem Hoellus antistes, qui dono Guil

lelmi regis praesulatum habuit s4 , ipsi filiisque ejus

340쪽

LIBER OCTAVUS. 329

semper fidelis extitit, et in quantum potuit tru utentam recalcitrationem dissuasit ; pertinaces vero interdixit, pontificali jure anathematigavit, et a liminibus sanctae matris Ecclesiae sequestravit. Quapropter P bellionis incentores contra eum nimis irati sunt, et injuriis eum afficere terribiliter comminati sunt. Interea dum per dioecesim suam cum clericis suis equitaret, et episcopali more ossicium suum sollerter ex e ceret, Helias de Flechia eum comprehendit, et in carcere donec Hugo in urbe Cenomannica susceptus suisset, vinctum praesulem tenuit. Porro ecclesia dicti pontificis suae amictioni condoluit, Dominique sanctas

imagines cum crucibus, et sanctarum scrinia reliquiarum ad terram deposuit, et portas hasilicarum spinis obturavit, et a clangore signorum, Celebrique cantu, solitisque sollemniis, ut vidua moerens, cessavit, lacrymisque vacavit. Cenomanni, Postquam novum comitem suum divitiis et sensu ac virtute inopem esse COGNOVerunt,

imprudentes lacti sui poenitentes, eum sicut Sichimitae Abimelech i despicabilem et exosum habuerunt.

Imprudens enim et ignavus ac deses erat, tantaeque

dignitatis habenas moderari Desciebat. Hic filiam Roberti Wiscardi sa) conjugem habuit, sed generosae COH-jugis magnanimitatem vir ignavus ferre non valenS, ipsam repudiavit. Pro qua re Papa Urbanus palam eum excommunicavit. Omnes Allobroges ipsum execrati sunt, et inventa occasione serocibus Cisalpinis extorrem destinaverunt. Inscius inter gnaros, et timi

SEARCH

MENU NAVIGATION