Sacrosanctum Concilium Tridentinum cum citationibus ex utroque testamento, juris pontificii constitutionibus, aliisque S. Rom. Eccl. Conciliis

발행: 1722년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

re Canonico, & aliis personis idoneis , dc qui per seipses id munus explere possint, conferantur, & aliter facta provisio nulla sit, & invalida , non obstantibus quibusvis privilegiis, ct con

suetudinibus, etiam immemorabilibus. Si vero in aliqua provincia Ecclesiae tanta paupertate laborent, ut Collegium in aliquibus erigi non possit: Synodus Provincialis, vel Μe. tropolitanus cum duobus antiquioribus Suffrag ne is in Ecclesia Μetropolitana , vel alia provineiae Ecclesia commodiori, unum , aut plura Collegia , prout opportunum judicabit, ex fructibus duarum , aut plurium Ecclesiarum , in quibussifigulis Collegium commode institui non potest, erigenda curabit , ubi pueri illarum Ecclesia

rum educentur . .

In Ecclesiis autem, amplas Dioeceses habentibus , possit Episcopus unum, vel plura in Dice-cesi, prout sibi opportunum videbitur , habere

Seminaria ; quae tamen ab illo uno, quod in civitate erectum, &constitutum fuerit, in omnibus dependeant. Postremo, si vel pro unionibus, seu pro portionum taxatione, vel assignatione , & incorpo Tatione , aut qualibet alia ratione dissicultatem aliquam oriri contigerit, ob quam hujus Seminarii institutio, vel conservatio impediretur, aut perturbaretur; Episcopus cum supra deputatis, Vel Synodus provincialis, pro regionis more, pro Ecclesiarum, & beneficiorum qualitate, etiam suprascripta, si opus fuerit, moderando, aut a gendo , omnia , S singula , quae ad DIicem hujus Seminarii profectum necessaria, & opportuna Vim debuntur, decernere, ac providere valeat.

212쪽

Iisdictis futura Sessonis., super eadem sacrosancta Tridentina Syno dus proximam futuram Sessionem in diem decimamsextam mensis Septembris indicit, in qua agetur de Sacramento Μatrimonii, & de aliis , si qua erunt ad doctrinam fidei pertinentia, quae expediri possint; item de provisionibus Episcopatuum, dignitatum, aliorumque beneficiorum ecclesiasticorum, ac de diversis reformationis articulis. Prorogata fuit Sesso usque ad diem xx. N embris Is εῖ.

Quae est vis r. sub Dio IV. Pont. Μax. Celιbrata die xx. Novembris I 363. Doctrina de Saeramento Matrimonii.

MAtrimonii perpetuum , inditalubilemque f., ir

nexum primus humani generis parens di. s. vim dipiritus Instinctu pronunclavit; cum dixit: ,1. .io. Hoc nune os ex ossibus meis, & caro de carne mea; quamobrem relinquet homo patrem suum , λαὰ .isa di matrem, & adhaerebit uxori suae, & erunt i . t r.

duo in came uri . Hoc autem vinculo duos tantummodo eopu

lari , di conjungi, Christus Dominus apertius do-N cuit,

213쪽

cuit, cum polirema illa verba, tanquam a Deo

e. M Vrinus, prolata, reterens, dixit: Itaque iam non sunt de eV- οῖ' duo. una caro: statimque ejusdem nexus fir-27. q. 2 e. D. mlt tem ab Adamo tanto ante pronunciatam,

Az . . - his verbis confirmavit: Quod ergo Deus conjun-σα. xit, homo non separet. Gratiam vero, quae naturalem illum amorem perficeret, & indissolubilem unitatem confirmaret, conjugesque sanctificaret, ipse Christus --nerabilium Sacramentorum institutor, atque per-

. t Σ-. sector, sua DObis passione promeruit; quod Pau- , Ius Apostolus innuit, dicens, Viri, diligite umo .im , xores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam , 'ς & seipsum tradidit pro eae mox subjungens, Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo,& in Ecclesia. Cum igitur Matrimonium in Iege Euangelica veteribus connubiis per Christum gratia praestet; merito inter novae legis Sacramenta annumerandum,sancti Patres no-1tri, Concilia, & universalis Ecclesiae traditio semper docuerunt; adversus quam impii homines hujus saeculi insanientes, non solum perperam de hoc venerabili Sacramento senserunt, sed de more suo, praetextu Evangelii, libertatem carnis introducentes, multa ab Ecclesiae Catho. Iicat sensu,& ab Apostolorum temporibus probata consuetudine aliena , scripto , & verbo asseruerunt, non sine magna ChristifideIium iactu Taz quorum temeritati sancta, & universalis Synodus cupiens occurrere, insigniores praedictorum schismaticorum haereses, ct errores, ne plinres ad se trahat perniciosa eorum contagio, exter minandos duxit, hos in ipsos haereticos, eorum que errores decernens anathematismos. De

214쪽

De Sacramento Matrimonii.

SI quis dixerit, Μatrimonium non esse vere, de proprie unum ex septem legis Euangelicae Abhw e. Saeramentis a Christo Domino institutum, sed α 4 ab hominibus in Eeclesia inventum; neque gratiam conferre: anathema sit.

Si quῖs dixerit, lieere Christianis plures simul Muth, iν. e Ahabere uxores ,& hoc nulla lege divina esse prohibitum: anathema sit . o. . mmm

Si quis dixerit, eos tantum consanguinitatis, vis & assinitatis gradus, qui in Levitico exprimuntur, posse impedire matrimonium contrahen. 2 dum, de dirimere contractum; nec posse Eccle Id h. io. siam in nonnullis illorum dispensare, aut consti. . tuere, ut plures impediant, dc dirimant: an .. ,. '

thema sit. c. Leod. Io.

Si quis dixeris, Ecclesiam non potuisset eon nstituere impedimenta matrimonium dirimentia, in. e. -- vel in iis constituendis errasset anathema sit. Iγε A

Si quis dixerit, propter haeresim, aut moI stam cohabitationem, aut affectatam absentiam a conjuge, dissolvi posse matrimonii vinculum:

anathema sit. .

Si quis dixerit, matrimonium ratum, non concsummatum, per solemnem Religionis professionem alterius conjugum non dirimi et anathema

215쪽

Si quis dixerit, Ecclesiam errare, cum do 1. cor D euit, R docet juxta Euangelium, & Apostolia

fam doctrinam, propter adulterium alterius con- q. 7. e. Iauddi jugum matrimonii vinculum non posse dissolvi, mni de-R' ' & utrumque, vel etiam innocentem , qui Cainiam adulterio non dedit, non posse, altero conjuge vivente , aliud matrimonium contrahere, moecharique eum, qui dimissa adultera, aliam duxerit, & eam , quae, dimisso adultero , alii nupserit: anathema fit.

Si quis dixerit, Ecclesiam errare , cum Obmultas causas separationem inter conjuges, qu ad torum , seu quoad cohabitationem, ad ce tum , ' incertumve tempus fieri posse decernit ranathema sit.

missum , de

CANON IX. Si quis dixerit, Clericos in sacris ordinibus

constitutos , vel Regulares castitatem solemniter professos, poste matrimonium contrahere, eo tractumque validum esse , non obstante lege Ecclesiastica, vel voto: & oppositum nil aliud esse, quam damnare matrimonium; posseque omnes contrahere matrimonium, qui non sentiunt se castitatis, etiamsi eam voverint, habere donum ranathema sit; cum Deus id recte petentibus non deneget, nec patiatur, nos supra id quod possumus tentari.

Si quis dixerit, statum eonjugalem anteponem dum esse statui virginitatis, vel coelibatus, &non esse melius, ac beatius manere in virginitate, aut coelibatu, quam jungi matrimonio : anathema sit. 1 . CA-

216쪽

Si quis dixerit, prohibitionem solemnitatis nuptiarum certis anni temporibus superstitionem esse tyrannicam, ab ethnicorum superstitione profectam; aut benedictiones, & alias ceremonias, quibus Ecclesia in illis utitur, damnaverit: ἀ-.nathema sit.

Si quis dixerit, causas matrimoniales non e. Mam spectare ad iudices ecclesiasticos; anathema sit. c.r. ira

Decretum de reformatione Matrimonii. ced ni M, da

Caput L

TΑmetsi dubitandum non est, clandestina ma- e. r. de ciandὰ trimonia, libero contrahentium consensu facta, rata, & vera esse matrimonia, quamdiu α Nan amuhEcclesia ea irrita non fecit; & proinde jure damnandi sint illi, ut eos S. Synodus anathemate a. e. Vterire damnat, qui ea vera, ac rata esse negant; quique falso assirmant, matrimonia a filiis milias M.,--er. sine consensu parentum contracta irrita esse , &parentes ea rata, vel irrita facere posse : nihilo- cine. Bioni.

minus S. Dei Ecclesia ex justissimis causis illa .rig.ἡi:

semper detestata est, atque prohibuit. Verum , c.-. G-Cum S. Synodus animadvertat, prohibitiones il-ΤΤ''las propter hominum inobedientiam jam non pro desse; & gravia peccata perpendat , quae eX eisdem clandestinis conjugiis ortum habent ; praeser tim vero eorum, qui in statu damnationis perma- Gm 'nent, dum priore uxore, cum qua clam contra Xerant, relicta, eum alia palam contrahunt, &- . cum ea in perpetuo adulterio vivunt; cui malo cum ab Ecclesia, quae de oecultis non judicat, suc- surri non possit, nisi emeaeius aliquod remedium ilia.., d N 3 ad hi. ε ud. deo.

217쪽

et viaetur,

adhibeatur; ideirco sacri Lateranensis Concilii, sub Innocentio III. celebrati, vestigiis inhaerendo, praecipit, ut in posterum, antequam matrimonium contrahatur, ter a proprio contrahentium Parocho, tribus continuis diebus festivis, in Ee-eIesia inter Μissarum solemnia publice denunc ietur, inter quos matrimonium sit contrahendum quibus denunciationibus factis, si nullum legitimum opponatur impedimentum , ad celebrationem matrimonii in facie Ecclesiae procedatur; u-hi Parochus, viro, & muliere interrogatis, &eorum mutuo consensu intellecto , vel dicat: Ego vos in matrimonium conjunπo, in nomine

Patris, ct Filii, & Spiritus sancti: vel aliis utatur verbis, juxta receptum uniuscujusque pro- 'vinciae ritum . Quod si aliquando probabilis me. xit suspicio, matrimonium malitiose impediri posse, si tot praecesserint denunciationes, tunc vel una tantum denunciatio fiat, vel saltem Parocho, & duobus, vel tribus testibus praesentibus, matrimonium celebretur: deinde ante illius consummationem denunciationes in Ecclesia fiant, ut, si aliqua subsunt impedimenta, faei- Iius detegantur; nisi ordinarius ipse expedire iudicaverit, ut praedictae denunciationes remittantur ; quod illius prudentiae, & judicio Sancta Sunodus relinquit. Qui aliter, quam prae sente Parocho, vel alio sacerdote, de ipsius Paroelii, seu ordinarii lieentia, & duobus, vel tribus testibus, matrimonium contrahere attenta bunt, eos S. Synodus ad sic contrahendum Ο - mnino inhabiles reddit; & hujusmodi contractus irritos, di nullos esse decernit, prout eos pra senti decreto irritos facit , ct annullat. Insuper . Parochum, vel alium sacerdotem, qui cum mia a

218쪽

more testium numero,& testes, qui sine Paro. cho , vel sacerdote, hujusmodi contractui interfuerint , necnon ipsos contrahentes, graviter ambitrio ordinarii puniri praecipit. Praeterea e dεm sancta Synodus hortatur, ut coΠjuge D' , ---. te benedictionem sacerdotalem, in templo susci. piendam, in eadem domo non cohabitent; sta- ω ς. tuitque, benedictionem a proprio Parocho fieri ;)i: 'φ' neque a quoquam, nisi ab ipso Parocho, vel ab ordinario licentiam ad praedictam benedictionem faciendam alii sacerdoti concedi posse; quacumque consuetudine, etiam immemorabili, quae potius corruptela dicenda est, vel privilegio,

non obstante.

Quod si quis Parochus, vel alius sacerdos, sive regularis, sive saecularis sit, etiamsi id sibi ex privilegio, vel immemorabili consuetudine

licere contendat, alterius Parochiae sponsos, sine illorum Parochi licentia, matrimonio conjungere, aut benedicere ausus fuerit; ipso jure tamdiu suspensus maneat, quamdia ab orditi rio ejus Parochi, qui matrimonio interesse debebat, seu a quo benedictio suscipienda erat, absolvatur. Habeat Parochus librum, in quo conjugum,& testium nomina, diemque.& locum contracti matrimonii describat, quem diligenter apud se custodiat. Postremo S. Synodus conjuges hortatur, ut, antequam contrahant, vel saltem triduo ante matrimonii consummationem,

sua peccata diligenter confiteantur, & ad se ctissimum Eucharistiae sacramentum pie accedant. Si quae provinciae aliis, ultra praedictas, laud bilibus consuetudinibus, & ceremoniis hac in re

rituntur, eas omnino retineri, S. SIdodus vehementer optat. Ne vero haec tam 1alubria prat.

219쪽

cepta quemquam lateant, ordinariis omnibus praecipit, ut, cum primum potuerint, Curent ,

hoc decretum populo publicari , ac explicari in singulis suarum Diomesum Parochialibus Ecclesiis; idque in primo anno quam saepissime fiat,

deinde vero, quoties expedire viderint. Decer. nit insuper, ut hujusmodi decretum in unaquaque Parochia suum robur post triginta dies habere incipiat, a die primae publicationis, in eadem Parochia factae, numerandos. Caput. II. Docet experientia, propter multitudinem prohibitionum, multoties in casibus prohibitis ignoranter contrahi matrimonia, in quibus vel non sine magno peccato perseveratur , vel ea non sine magno scandalo dirimuntur . V Iens itaque S. Synodus huic incommodo providere, & a cognationis spiritualis impedimento incipiens, statuit, ut unus tantum, sive vir, sive mulier, juxta sacrorum Canonum instituta, vel ad summum unus , & una baptizatum de baptismo suscipiant; inter quos, ac baptizatum ipsum, & illius patrem, & matrem, necnon inter baptizantem, Zc baptizatum , baptizatique

Patrem, ac matrem tantum spiritualis cognatio contrahatur. Parochus, antequam ad baptismum

conferendum accedat, diligenter ab iis, ad quos spectabit, sciscitetur, quem, veIquos elegerint, ut baptizatum de sacro fonte suscipiant, &eum, vel eos tantum ad illum suscipiendum admittat,&in libro eorum nomina describat, doceatqu

eos quam cognationem contraxerint, ne igno-Tantia ulla excusari valeant. Quod si alii, ul. tra designatos , baptizatum tetigerint, cognati nem spiritualem nullo pacto contrahant, conium

220쪽

tutionibus in contrarium facientibus non obstan. RMAE M l, etibus. Si Parochi culpa, vel negligentia secus factum fuerit, arbitrio ordinarii puniatur. de Iobis.

Ea quoque cognatio , quae eX Confirmatione ,, his Bialia contrahitur , confirmantem , & confirmatum , etiali tuique patrem , cc matrem , Re tenentem ruess. e. i. da non egrediatur ; omnibus inter alias personas δε - ειδεν

hujus spiritualis cognationis impedimentis omnino sublatis . Caput III. JUstitiae publicae honestatis impedimentum s. t..dam ἰubi sponsalia quacumque ratione valida non cum erunt, S. Synodus prorsus tollit; ubi autem vali- is A la....da fuerint, primum gradum non excedant: quinniam in ulterioribus gradibus jam non potest huiusmodi prohibitio absque dispendio observari. I ii, . ι'Ro

P Raeterea S. Synodus, eisdem, & aliis gravio

simis de causis adducta,impedimentum,quod propter affinitate ex fornicatione contractam iciis ducitur , & matrimonium postea factum dirimit, ad eos tantum , qui primo, & secundo gradu conjunguntur, restringit: in ulterioribus vero gradibus statuit , hujusmodi assinitatem matrim nium postea contractum non dirimere. Caput H

SI quis intra gradus prohibitos scienter matri--s λ,ndis

monium contrahere praesumpserit, separetur, Wia a. deis ct spe dispensationis consequendae careat idque in d. g. v K. eo multo magis locum habeat, qui non tantum matrimonium contrahere, sed etiam consummare ausus fuerit. Quod si ignoranter id fecerit, si qui- ς A. G

dem solemnitates requilitas in contrahendo ma- Misia D. M.trimonio neglexerit, eisdem subjiciatur poenis. Non enim dignus est , qui Ecclesiae benignita

tem Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION