Sacrosanctum Concilium Tridentinum cum citationibus ex utroque testamento, juris pontificii constitutionibus, aliisque S. Rom. Eccl. Conciliis

발행: 1722년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Iege extiterit. Cum igitur in novo Testamento S. Euch. sacrificium visibile ex Domini institutione Catholica Ecclesia acceperit; fateri etiam

oportet, in ea novum esse visibile, & externum sacerdotium, in quod vetus translatum est. Hoc autem ab eode Domino Salvatore nostro institu-- h. 1ε. tum es. , atque Apostolis , eorumque successo-iz: '' ribus in sacerdotio potestatem traditam conse-J.an. 1o. crandi, offerendi, di ministrandi corpus, Ac sanguinem ejus, necnon & peccata dimittendi, &retinendi, sacrae litterae ollendunt , & Catholi., cae Ecclesiae traditio semper docuit. Cap. II. CVm autem divina res sit tam sancti Sacem

dotii ministerium, consentaneum fuit, quo dignius, ct majori cum veneratione exerceri pos- Iisse. - . set, ut in Ecclesiae ordinatissima dispositione plu-o c.17. vir , res, & diversi essent ministrorum ordines, qui Sacerdotio ex ossicio deservirent . ita distributi, ut qui jam clericali tonsura insigniti essent, per mi nores ad majores ascenderent. Nam non solum de Sacerdotibus, sed & de Diaconis Sacrae literae . apertam mentionem faciunt, & quae maxime in illorum ordinatione attendenda sunt, gravissimis verbis docent; &ab ipso Ecclesiae initio sequentium ordinum nomina, atque uniu jusque eorum propria ministeria, Subdiaconi scilicet, δε-

colythi, Exorcistae, Lectoris, & ostiarii, in usa

fuisse cognoscuntur , quamvis non pari gradu.Nam Subdiaconatus ad majores ordines a Patribus , & a Sacris Conciliis refertur, in quibus &de aliis inferioribus frequentissime legimus. Caput III. CVm Seripturet testimonio, Λpostolica tradiistione , & Patrum unanimi consensu perspi-

192쪽

cuum fit , per sacram ordinationem, quae verbis , ct signis exterioribus perficitur, gratiam conis ri ; dubitare nemo debet, ordinem esse vere, dc proprie unum ex septem Sanctae Ecclesiae Sacramentis; inquit enim Apostolus r Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei , quae est in te , perimpositionem manuum mearum : non enim dedit

nobis Deus spiritum timoris , sed virtutis , ocdilectionis , & sobrietatis . . t Caput IV. Q Uoniam vero in Sacramento Ordinis, sicut&in Baptismo, & Confirmatione, character imprimitur, qui nec deIeri, nec auferri potest : merito S. Synodus damnat eorum sententiam, qui asserunt, novi Testamenti sacerdotes temporariam tantummodo potestatem habere, dc semel rite ordinatos herum laicos estici posse, si verbi Dei ministerium non exerceant. Quod si quis omnes Christianos promiscue novi Testamenti sacerdotes esse, aut omnes pari inter se potestate spirituali praeditos assirmet: nihil aliud faeera videtur, quam Ecclesiasticam Hierarchiam, quae est ut castrorum acies ordinata, confundere: perinde ac si contra B. Pauli doctrinam omnes Apostoli, omnes Prophetae , omnes Euangelissae , omnes Pastores, omnes sint Doctores. Proinde sacrosancta Synodus declarat, praeter caeteros Ecclesiasticos gradus, Episcopos , qui in Λpostolorum locum se ei Ierunt, ad hunc Hierarchicum ordinem praecipue pertinere , & positos, sicut idem Apostolus ait, a Spiritu sancto regere Ecclesiam

Dei, eosqile Presbyteris superiores esse, ac Sacramentum Confirmationis conferre, ministros Ecclesiae ordinare, atque alia pleraque peragere

ipsos posse, quarum iunctionum potestatem reliqui

193쪽

qui inferioris ordinis nullam habent. Doeet imsuper Sacrosancta Synodus, inordinatione Epi. scoporum, Sacerdotum, & caeterorum ordinum, nec populi, nec cujusvis saecularis potestatis, &magistratus consensum , sive vocationem , sive aut horitatem ita requiri , ut sine ea irrita sit ordinatio: quin potius decernit, eos , qui tantummodo a populo, aut saeculari potestate , ae magistratu vocati , & instituti ad haee ministeria exercenda ascendunt, & qui ea propria temeritate sibi sumunt , omnes non Ecclesiae mi. nistros, sed fures, & latrones, per vitium non ingressos, habendos esse. Haec sunt, quae generatim sacrae Synodo visum est Christifideles de Sacramento Ordinis doeere . His autem contra ria certis, & propriis Canonibus in hunc, qui sequitur, modum, damnare constituit, ut omnes, adjuvante Christo, fidei regula utentes, in tot errorum tenebris catholicam veritatem facilius agnoscere, & tenere possint. De Sacramento Ordinis.

SI quis dixerit, non esIein novo Testamento

saeerdotium visibile, & externum: vel non este potestatem aliquam consecrandi, & offerendi verum corpus, &sanguinem Domini, & peocata remittendi, & retinendi; sed ossiciam tam tum, & nudum ministerium praedicandi Enangelium , vel eos , qui non praedicant , prorsus

noti esse sacerdotes ς anathema sit.

CANON II.

Si quis dixerit, praeter sacerdotium non esse in Ecclesia Catholica alios ordines & majores,

194쪽

ti minores, per quos , vela, per gradus quos ciam , an sacerdotium tendatur; anathema sit.

Si quis dixerit. ordinem, sive sacram ordi- Supra G

nationem non elie vere, re proprie Sacramentum

a Christo Domino institutum, vel esse figmentum quoddam humanum excogitatum a viris rerum ecclesiasticarum imperitis , aut esse tan. tum ritum quemdam eligendi ministros verbi Dei, & Sacramentorum ; anathema sit.

Si quis dixerit, per sacram ordinationem non dari Spiritum sanctum, ae proinde frustra Epue seopos dicere: Accipe Spiritum sanctum, aut per eam non imprimi characterem, vel eum, qui sacerdos semel fuit, laicum rursus fieri posse . 'nathema sit.

Si quis dixerit, sacram Unctionem, qua E clesia in sancta ordinatione latitur, non tantur non requiri , sed contemnendam , & pernica iam esse; similiter & alias ordinis ceremonias; anathema sit.

Si quis dixerit , in Ecelesia Catholica non in se Hierarehiam divina ordinatione institutam. quae constat ex Episcopis, Presbyteris , & misnistris ; anathema sit.

CANON VII.

Si quis dixerit, E seopos noti esse Presbyte ris silperiores, vel non habere potestatem e fi mandi , & ordinandi; vel eam, quam habent, illis esse cum Presbyteris communem , vel o diues ab ipsis collatos, sine populi, vel potesta tis saeculam consensu, aut vocaticine laxitos es

195쪽

se; aut eos, qui nec ab ecclesiastica, & cano. nica potestate rite ordinati, nec missi sunt, sed aliunde veniunt , Iegitimos esse verbi , & Sacramentorum ministros ', anathema sit.

CANON VIII. Si quis dixerit, Episcopos , qui authoritate

Romani Pontificis assumuntur , non esse legitimos , & veros Episcopos , sed figmeatum humanum ς anathema sit. Decretum de reformatione. FAdem sacrosancta Tridentina Synodus reis formatior i- materiam prosequens , haec , quae sequuntur, in praesenti decernenda esse statuit , ct decernit. Caput L Um praecepto divino mandatum sit omni--ε' ς . bus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium osterre, verbique divini praedicatione , Sacramentoruministratione, ae bonorum omnium operum e 7- . is Rui E-xemplo pascere; pauperum, aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere , &ναι. in caetera munia pastoralia incumbere , quae omnia nequaquam ab iis praestari, & impleri possint, qui gregi suo non invigilant, neque assi- sunt , sed mercenariorum more deserunt ; sacrosancta Synodus eos admonet, & hortatur, ut divinorum praeceptorum memores, factique forma gregis , in judicio & veritate pascant , &r 3 φ.G- regant. Iue vero ea, quae de residentia sancte , ' & utilitex jam ante sub fel. ree. Paulo III. sant cita fuerunt , in sensus a sacrosanctae Synodi S . DF.ε.d. mente alienos trahantur, ac si vigore illius de.

196쪽

ereti quinque mensibus continuis abesse Iiceat: illis inhaerendo, declarat sacrosancta Synodus, omnes Patriarchalibus, Prima tialibus, Metropolitanis, ac Cathedralibus ecclesiis quibuscum- t 364. Insu. que, quocumque nomine, & titulo praefectos , 8 'etiam si Sanct Rom. Eccles Cardinales sint, obligari ad personalem in sua Ecclesia, vel Ditecessi residentiam, ubi injuncto sibi ossieto defun. 'gi teneantur, neque abesse posse, nisi ex cau-t-ν. e. T I. sis, & modis infrascriptis. Nam cum Christiana charitas, urgens necessitas, debita obedien- re . tia, ac evidens Ecclesiae, vel Reipublicae utilitas aliquos nonnunquam abesse postulent, . exigant; decernit eadem sacrosancta Synodus, has legitimae absentiae causas a Beatis Rom. Pont. . 7, s. 14

aut a Metropolitano, vel, eo absente, Sinha- p, z. ganeo Episcopo antiquiori residente, qui idem Metropolitani absentiam probare debebit, in scriptis esse approbandas, nisi cum absentia inciderit propter aliquod munus & Reipublicae ossicium Episcopalibus adjunctum : cujus quoniam

causae sunt notoriae, & interdum repentinae, ne eas quidem significari Metropolitano necesse erit: ad eundem tamen cum Concilio provinetali spectabit judicare de licentiis a se, vel ab

Sustraganeo datis, & videre, ne quis eo jure ab- d. . 7 s, utatur : & ut poenis Canonicis errantes punian tur. Interea meminerint discess iri, ita Ovibus e. r. in s. ω. suis providendum, ut, quantum fieri poterit

ex iplorum absentia nullum damnum accipiant. e. i .

Quoniam autem qui aliquantisper tantum absunt, ex veterum Canonum sententia, non videntur abesse, quia statim reversuri sunt, sacrosancta Synodus vult, illud absentiae spatium singulis annis sive continuum , sive interruptum, Μ extra

197쪽

.extra predictas causas, nullo pacto debere duos, , aut ad summum tres menses excedere ,& haberi Tationem, ut id aequa ex causa fiat, & absque ullo gregis detrimento, quod an ita sit, absce. dentium conscientiae relinquit, quam sperat religiosam, & timoratam fore, cum Deo corda pa-o-ν in φη leant , cuius opus non fraudulenter agere suo pe- . h. . riculo tenentur. Eosdem interim admonet, &in Domino hortatur, ne per illius temporis spatium Dominici adventus, Quadragesimae, Nativitatis , Resurrectionis Domini, Pentecolles item , & Corporis Christi diebus , quibus refici maxime,& in Domino gaudere Pastoris praesentia oves debeant, ipsi ab Ecclesia sua Cathe, drali ulla pacto absint, nisi Episcopalia munia in sua Dioecesi eos alio vocent. Si quis autem quod utinam nunquam eve sis, sesi c. d. niat contra hujus decreti dispositionem abia

ris tap. I. c.2 rit, statuit sacrosancta Sunodus, praeter alias podinas adversus non residentes sub Paulo III. im- ratum, de cier. positas , & innovatas, ac mortalis peccati rea. ' tum, quem incurrit, eum pro rata temporis ab sentiae fructus siros non facere, nec una conscientia, alia etiam declaratione non secuta, iIlos sibi detinere posse : sed teneri, aut ipso cessante per Superiorem Ecclesiasticum illos fabriacae Ecclesiarum, aut pauperibus loci erogare; prohibita quacumque conventione, vel compositione, quae pro frit tibiis male perceptis appellatur, ex qua etiam pretedicti fructus in totum, aut pro Parte ei remitterentur, non obstantibus quibuscumque privilegiis cuicumque Collegio , aut fabricae concessis. Supra flis 6- Eadem omnino, etiam quoad culpam, amis- sionem fructuum, & poenas de curatis inferioribus s

198쪽

uibus, & aliis quibuscumque, qui beneficium aliquod EeeIesiastieum, curam animarum habens, obtinent, saerosancta Synodus declarat, & decernit ; ita tamen , ut quandocumque eos , eam si prius per Episcopum cognita, & probata, abesi se contigerit, Vicarium idoneum , ab ipso Ordinario approbandum , cum debita mercedis assignatione, relinquant. Discedendi autem licen. tiam in scriptis , gratisque concedendam ultra bimestre tempus, nisi ex gravi causa, non obtineant. Quod si per edictum citati etiam non personaliter contumaces fuerint, liberum esse vult ordinariis per censuras ecclesiasticas, & sequestrationem,& subtractionem fructuum, aliaque juris remedia, etiam usque ad privationem , compellere ς nec executionem hanc quolibet privilegio, licentia, familiaritate, exemptione, etiam ratione cujuscumque beneficii, pactione, statuto, etiam juramento, vel quacumque auctorit te confirmato, consuetudine, etiam immemo- . rabili, quae potius corruptela censenda est, sive Pivisa appellatione, aut inhibitione etiam in Romana

Curia, vel vigore Engenianae Constitutionis suspendi posse. Postremo , tam deere tum illud sub ' 'Paulo III. quam hoc ipsum in Conciliis Provincialibus , & Episeopalibus publieari sancta Synodus praecipit: cupit enim, quae adeo ex pastorum munere , animarumque salute sunt, crequenter omnium auribus, mentibusque infigi , ut in posterum, Deo juvante, nulla temporum injuria, aut hominum oblivione, aut desuet dine aboleantur .

Caput II. Celesiis Cathedralibus, seu superioribus,quo

199쪽

s. d. . μή si S. Rom. Eccles Cardinales sint, si muniis Ita δει ' eonsecrationis intra tres menses non suscep ς,s, 4 s rint, ad fructuum perceptorum restitutionem teneantur; si intra totidem menses postea id facere neglexerint, Ecclesiis ipso jure sint privati. Consecratio vero, si extra Curiam Romanam fiat, in Ecclesia , ad quam promoti fuerint , aut in Provincia , si commode fieri poterit, celebretur.

Capua III. EPiscopi per semetipsos ordines conferant pquod si aegritudine fuerint impediti, se

' 3 ditos suos non aliter, quam jam probatos, &examinatos ad alium Episcopum ordinandos dimittant.

Caput IV. T Rima tonsura non initientur , qui Sacramen-21 ta s. H ium Confirmationis non susceperint , ct si dei rudimenta edocti non fuerint, quique lege re, & scribere nesciant, & de quibus probabilis conjectura non sit, eos non secularis judieii fugiendi fraude, sed ut Deo fidelem cultum praestent, hoc vitae genus elegita. . 6 Caput V.

e. quando 2. AD minores ordines promovendi bonum a

M. α r Paroeho, & a magistro scholis , in qua e- eantur, testimonium habeant. Hi vero, qui

sinoulos majores erunt assumendi , per men

'st' 'g' iam uti te ordinationem Episcopum adeant, qui Parocho, aut alteri, cui magis expedire videbitur, committat, ut nominibus, ac desiderio eorum, qui volent promoveri, publice in E Hesia propositis, de ipsorum ordinandorum Da talibus, aetate, moribus, & vita a fide dignis diligenter inquirat, & litteras testimoniales,

200쪽

psam inquisitionem factam continentes, ad ipsum Episeopum quamprimum transmittat. Caput VI. N Ullus prima tonsura initiatus , aut etiam e. Leinume in minoribus ordinibus constitutus , ante in

decimum quartum annum benefactum ponat ob- riar. e.niri.

tinere. Is etiam fori privilegio non gaudeat, ' ε' nisi beneficium Ecclesiasticum habeat; aut clericalem habitum, & tonsuram deferens, alicui Ecclesiae ex mandato Episcopi inserviat, vel ici Seminario Clericorum, aut in aliqua Schola, vel Universitate de licentia Episcopi, quali invia ad majores ordines suscipiendos, versetur. In clericis vero conjugatis servetur Constitutio Bonifacit VIII. quae incipit: Clerici, qui cum unicis: modo hi clerici alicujus Ecclesiae servitio, vel ministerio ab Episcopo deputati , eidem Ecclesiae serviant, vel ministrent, & clericali habitu, & tonsura utantur, nemini quoad hoc privilegio, vel consuetudine, etiam immemora. bili, suffragante. Caput VII.

Ancta Synodus, antiquorum Canonum vesti- , giis inhaerendo, decernit, ut, quando Epi- ωρ. seopus ordinationem facere disposuerit, omnes, qui ad sacrum ministerium accedere voluerint, feria quarta ante ipsam ordinationem, Vel quando Episcopo videbitur, ad civitatem evocentur: Episcopus autem sacerdotibus ,& aliis prudentibus viris peritis divinae legis, ac in ecclesiasticis sanctionibus exercitatis, sibi ascitis, ordinando rum genus , personam, aetatem, institutionem , mores , doctrinam, & fidem diligenter investi- σωρ. M. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION