Epistolarum Petri de Vineis cancellarij quondam Friderici 2 imperatoris, quib. res eius gestae, memoria dignissimae, historica fide describuntur, & alia quamplurima utilia continentur, libri 6. Nunc primùm ex tenebris, in quibus hactenus iacuere, ...

발행: 1566년

분량: 811페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i o PETRI DE VINEIs Tancredi regis mortem nostram,&sanguinem sitiebat sub defensionis nostret specie, misit in regnum qualiter etiam Gregorius nonus, pretdecessor istius ob ea occasione. qudd nos in termino nobis dato, infirmi

. late grauati, trasire nequiuimus ultra mare, contra iustitiam primitus excomunicationi subiecit. Post modii pro seruitio Iesu Christi peregrinantib. nobis, regnu nostrii

hostiliter usurpado qualiter de ultra marinis partibus redeutes, recuperata terra nostra quam ceperat, pacem cum ipto firma- Uimus, quam nullo credidimus tempore uiolandam: quam licet ipse nobis in parte seruare negauerit,requisitus, cum ciuitate, Castellae, periplum turbationis tempore occupata,reddere nobis nollet ex pacto,in multis alijs nostra uisus est offendere maiestatem.Nos tamen, nedum illatas dissimulaban iis iniurias, uerum etia seruire sibi sub infinitis laboribus nostris & sumptibus, nitebamur, nos opponedo Romanis pro recuperatione iurium Ecclesiae, quae Romani praedicti nequiter occuparant. Cum quibus postmodum papa praefatus pacem composuit, nobis inscijs &contemptis.Nec illud ignorare uos patimur, qualiter nos de praedicto seruitio diebus ante proximi s recedetes, in Theutonia, ad cor

rigendum Heinrici primoseniti fili; no

182쪽

EPIs T. LIBER I. 1 sistri errores, fauoris sui literis prie cedentibias, occulte nuncium ad principes destinauit: per quem mandauit eisdem, ut nullum dest ijs nostris, uel degenere nostro, in regem sibi a Tu meret, prout ijdem principes nobis postmodum retulerunt. Et sicque pro impela serui tio, publice credebamus habere propitium, latenter inueni mus inimicum: qualiter etiam paratis nobis in Italia descendere pro recuperandis non minus Ecclesiae, quam Imperi j iuri bus, pro ultra marino negotio procurandora ordinando statu pacifico regionis ipsius,misit nobis obuia episcopum Pene

strinum,nunciorum nostrorum contradictione cotempta qui non ip tum uelut inimicum nostrum, ted Antiochi e patriarcha uelut amicum in transmarino negotio reo quisierant pro legato: qui praenominatus episcopus a deuotione nostra Mutinam tentauit auertere,& Placentiam,in qua uelut originarius eius, munitiones quas poterat euidenter auertit contra nos, ne trafire possemus: quanquam haec frustra tentauerit Lombardorum exercitum congregando. Obteta deinde cum auxilio Regis regum de Mediolanen. prauitate uicto Ita, du Lobardi contra nos Scimperiu, de ipsorum resistentia desperarent,ad eunde sumininum pontiscem, qui eos fauore palliato

183쪽

H2 PETRI DE VINEIs protexerat, defugerunt,asserentes,quod nisi i plos a nobis papa pretiatus &fratres, publica defensione defenderent, ad nostra & Imperii redire dominium cogerentur. Friotericus ei dem C super ei dem, eonquerendoia summo pontifice. cap. πXI. Euate in circuitu oculos uestros,arri gite filii hominum aures uestras, uidete generale orbis scandalum,dissidia getium, generale iustici et doleatis excidium, exeunte nequitia a senioribus Babylonis, qui populum hactenus regere uidebantur,dum iudicium in amaritudine, & fructum iusticiae in ab synthium conuertunt.

Sedete principes,& intelligite populi causam nostram, de uultu Domini iudicium prodeat, & oculi uestri uideat aequitatem. Scimus enim, & in supremi iudicis uirtute confidimus, quod uos cum apud pondus & mensura fuerit, profecto modestiam & innocentiam uestram in iudicii uestri libra pr ponderare uidebitis,calumnis sis detrahentium labi s & uenenosis adinventionibus factionum. Sed nec niic primum credimus nostram iusticiam,&residentis in throno Domini prauitatem,ad publicam mundi notitiam deuenire,quin praeter agillimae famae praeloquium, quae fcequenter in maximis uirginibus, auri si

184쪽

EPIs T. LIBER L . inrtii deflorat auditum,nos ipsi, quos primitus

tu rumor eduxerat, subsequentibus postmo ita dum nostrae Serenitatis adfectibus firma. ita remus,qualiter iste nouus athleta sinistris auspicijs, factus poti sex generalis,amicus noster praecipuus,dum in minoribus esset ordinibus constituitis, beneficiorum Om- sp nium, quibus Imperium Christianum fa-is1 crosanctam ditauit Ecclesiam,oblitiis,sta ra tim post assumptam suam fidem cum tem Ea pore uarians,& mores cum dignitate com ita mutans,ac habens, quodammodo de publica perturbatione pruritu, in nos sumini , mum,& unicum Ecclesiae filium, suae mainit: lignitatis aculeos acuisse du occasio e sum is pia, quod papa imminens scandalu euitanica dum sacrameto prqstito,&illata c5tra nos: et eXcommunicationis sententia,nos ad cerais ti temporis spatium obligauerimus transi turos,aduersa ualetudine corporis pretpeii ditos,adiectis capitulis alijs,de quibus an-2A tea nunquam fueramus admoniti,excusa. O tionibus nostris, cotra Deum &iusticiam iis omnino reiectis,excommunicationis senista tentia nos denunciauit adstrictos: cui ue- 2 lut in nos primitus cum nostra uoluntate prolatae, cum humilitate paruimus, ab o

u lutionis beneficium pristina nobis incolu

mitate corporis reddita, postulantes, dum nos ad transitum pararemus instater, quo

185쪽

is PETRI DE VI MEI petito & iniuriose negato in Terrae sanctet subsidium sub pia uoti prosecutione tra6uimus, aestimantea uicarium Iesu Christi

ad eius negotium potius,quam ad conceptae malevolentiar, contra nos odium adspirare. Sa d is, quem sperauimus,ea solummodo quet sursum sunt saperera uisu coelestia contemplantem , mente credidimus in eoelestibus habitare, subito inuentus est homo:quinimmo per inhumanitatis operamo solum a ueritate sepositus,sed a qualibet humanitate desertus: dum pretier impedimenta quae nobis in Syria praepa*rat per nuncios & legatos, qui Sol danum literis suis, quas nos captis eorum latoribus in publicii testimoniu reservamus, ne nobis terram diuino cultui dedita redde ret, cum regni Hierosolymirant uirib. munierunt.Regnum nostru Siciliae uiolenter intrauit sumpta occasioe quod Raynerius silius olim ducis Spoleti, praeter scientiam

uoluntate nostram, prout nos postmodum per ipsius poenam expressimus, terra Ecclesiae parabat intrare, & non prout sancti regna per fidem uicerunt,sed perfidiam& periuria praedicat uniuersis. Et si qui in periuriu praedicatione solumodo prouo

cari non poterant,prouocarentur eXeplo,

du ipsi praefecti papalis exereitus,quo temram facilius obtinerent, nos captos in Si ria

186쪽

EPIs T. LIBER I. isIzr ria manifesti iurabat. Redeuntibus tameta nobis de partibus transmarinis,&iniuriau nostram propulsantibus solum, nec iuxta

o magnificum morem Imperii procedentib. a. ad uindictam . per concordiae modos ueris hum pacis libeter admisimus . Romanam acta matrem nostram ecclesiam ex agnitionuit a catholicae fidei reperisse cognoscimus: sed at patrem semper inuenimus simulatum, ι dum Sc reconciliationis die , uiam nostrae confusionis excogitans de nobis redeun/ is tibus in Italiam,sub inermi & domesticat : comitiua, nobis instantissime persuasit:ocis casionem fingens, ne uelut ex priori &ar malo processu timoris caussam nostris fi- s.; delibus prqstaremus asserens, qu bd nobiso omnia piariissima faciebat, cuius cotraria per nunciosicliteras suas, manifestissime si procurarat: prout constat testimonio plu-,o rium nostrorum fidelium, qui tunc temporis erant omnium conscij,uelut ex eis qui-

di dam participes, &alij principes factionis: is propter quod filio&principi b. nostris de

Germania,Omnib.aduissuenientibus,per

rebelles nostros itinerib. publicis praepeditis,aceo de filio nostro apud Aquileiana- uali pr sidio, cu summa difficultate recepto, & in Themonia abinde destinato, in

regnum de necessitate redivimus, utpote; quos ad conterenda rebellium nostrorum ne qui

187쪽

336. PETRI DE VINEIs

nequitiam, patris consilium uel astutia potius mi serat imparatos: ubi quodammo do respirantibus nobis,& capessentibus requiem post labores,tunc subitb Sanctissimus pater noster, nostret quietis inuidias. consultoris sibi personam adsumpsit, instantissime persuadens, ut contra Romanos excelletit nostret deuotos,& alios rebellas nostros de Thuscia, qui iura Ecclesar.& Imperij detinebant, procederemus audacter, de suo fauore securi, quia nobiscum nostra&Imperi pondera participare uolebat. Et sic ad multa eius instantiam Romanos, qui tunc temporis Viterbium impugnabant,in fauorem Ecclesiae nos oportuit diffidare, eodem mittente literas latenter ad urbem, quod haec praeter suam conscientiam, & mandatum faceremus in odium Romanorum .Et cum interim quadam seditione suborta, oportuisset nos necessario eonferre Messanam , ut factionis inchoatae, principiis obstaremus rista solummodo occasione praetenta, quod tam nobilem nostram Siciliae insula noluimus amittere, nobis irrequisitis,& omnino zelatis, contra communem opinionem huiusmodi gentiui quos belli socios &pa ticipes statuit non relinqui, foedus iniit

cum Romanis, per nos ad madatum eius,

ut diximus,diffidatis,non attento, quod

188쪽

li s

EPIST. LIBER L is nos sub dubia fide,&honoris nostri fortuna inter rebelles & seditiosos ipsos remanentes inermes,copiosam & strenuam militiam armatorum , in eius subsidium miseramus, quaquam personaliter nequiuerimus intereste. Adhuc tamen conscientiae nostrae fidelis integritas,& pura deuotio, quam ad matremnostram sacrosancta Romanam ecclesiam habebamus, noue

calia delinimenta patris agnoscere filium non sinebant: quin quod erat iustitiae, crimini imputantes, satisfactionis nostret causam, in nouercantis patris arbitrio pon remus,qui tanto nobis uice qualibet illudebat acerbius, quanto constantius tabe rioris spem arbitri j promittebat. Medio itaq; tempore, dum in negocio Italiae, pro populo ad honorem Imperij componendo , ex praeteritorum coniectura discri natanum, nulla spes remansisset nobis in posterum, uel exilis, ac prosecutione eandem opportuno tempori servaremus,eXpectationibus nostris repente credidimus adluxisse fortuna.Reiterata discordia inter Ecclesiam &Romanum imperium,in qua sic masnifice thesauros nostros effudimus, &periona, quod omne omnino coscientiar pravae rubiginem, de maliuolentium cordibus credidimus eruisse. His omnibus non contenti, ut de nobis prorsus indubi

rata

189쪽

tata securitas Ecclesiae praeberetur, circa sepiam zelo summae deuotionis accensi, Mincentivo persectae charitatis inducti, ad istius papae praesentia, personaliter i uim Us, etiam non uocati,ducentes nobiscum C. filium nostrum, nunc in Romanoru regem electum ,re Ini Hierosolymitani hqredem: quem nobis tunc tempori , fratiis sui manifesta transgressio, filiu linicia, in paternae dulcedinis affectione reliquerat,ac eundo post oblatam Eccles et personam nostram, in totum obsidem, Summo pontifici nos offerre uon puduit, unione omnimodam inter nos & Ecclesiam, sub attestatione diuini iudicij postulat ea, quam dudunobis iste praelatus Ecclesiae generalis, dum esset episcopus Hostie n. suaserat ex pereda: pro pter quae omnia dum serena nobis totius Curi et facie assectio demonstrata pret tenderet,&uerba gratissima ta summi potificis, quam curiali altu omni u synceram osted ret etiam uoluntate: cum eis omnia perfecisse credentes, sub intelionis nostrae facto proposito,nec minus sub obsequioru nostrorum fiducia dissentionis caussam,internos & Lobardos, in sinu corrupti iudicis totaliter suffocatam, &seditionem discordiae inter nos & ciues Aconenses ac nobiles, deuotione propiis sirna duximus ex pono dam. Sic vi de negocioru nostrorum omnium

ella

190쪽

EPIs T. LIBER. I. is' a omnium prospera cosumptione securi, in P Ubseqilium Eccles perlonaliter alacri uoIuntate processimus,cum exercitu corio

so, quem sub magnis aerarii nostri stipen- dijs congregari, tam de Germaniae quam de Italiae partibus seceramus: nec prius aco cepti propositi prosecutioe destitimus, quam libertatem Ecclesiet conculcatam iaurbe, de terram exterius occupatam, in statum pristinum &debitum, nostra potetiare formauit:indubitabiliter aestimantes,ut quod obtinere prius fauor iusticiae nostrae

non poterat, deuotionis obsequia mereretur. Sed audite retributionem mirabilem, quam pro tanta deuotione, pro tot bene fi

cijs,prota indubitatet fiduci et firmamento, Christi uicarius, pastor Ecclesi .nostrae catholicae fidei praedicator,nobis in singulis

reddere procurauit: In primis, super ultra- marino negotio, quicquid per archiepi scopum Rauennatem , tunc Apostolicae sedis legatum , secundum formam eX-

pressam ab Ecclesia sibi data: uidelicet de reducendis nobis & C. filio nostro in ponsessionem plenam & pristinam, omnium

nobis iurium subtracto ru n regno fue rat rationabiliter ordinatum , statim adueniente Caesariens. episcopo, nec legatopr dicto, nec nucijs nostris ad Curiam uentutibus expectatis, nec ulla maiori mora

SEARCH

MENU NAVIGATION