Jus gentium methodo scientifica pertractatum, in quo jus gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur; auctore Christiano L.B. de Wolff, ... Halae Magdeburgicae prostat in officina libraria Rengerian

발행: 1749년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

'388 Cap. IV. De Rederibus

vero damnum tam a nobis, quam ab aliis avertere obliga mur h 49 3. 49 s. pari. a. Jur. nat.)ς oppignoratio ad foedera Spalliones quascunque inter Gentes naturaliter licite accedit. Ex foederibus nascitur jus persectum ad id, de quo in eoodem conventum f. 377. . Et idem obvium est de pactionibus aliis quibuscunque. Id igitur, quod conventum est, exigere & praestare nolentem vi compellere possumus ad prae standum 233. pari. r. Phil. pract. univ.). Licita igitur sunt media, quibus id, quod conventum est, omnium facillime consequi possumus, fi debitor non solvat, aut si ex eo, quod . non servet, nobis enascatur damnum , aestimationem ejus, quod interest. Patet hine, non moribus saltem Gentium Oppignorationem esse introductam; sed jure naturali, quo Gen res inter se utuntur cf. 3. , eandem ad foedera & pactiones alias Gentium accedere posse, ubi refert, ut praestationes conventae in tuto collocentur praesertim quae transitoriae sunt.

Cum jus Gentium demonstrandum nobis si, non lassicit re censere ea, quae fieri possunt & solent; sed ex principiis juris naturalis deducendum, quod Gentibus licitum e neque enim possibilitas physica jus facit, nee Gentibus licitum esse potest, quod ossiciis repugnatag. 483. quale st jus Di iss re oppignorata Genti competens tam ex iis, qua in Genti in re Isire Roturae de oppignoratione demonstrantur, tum ex his, que de oppigvorata. eadem in Decie covventa sunt, metiendum. Gentes inter se utuntur jure naturaliιβ. 3. . Quamobrem quae in Iure naturae par t. s. cap. I. de jure pignoris & hypothecae . seu ignoratione demonstravimus, respectum ad privatos . . dant, ad Gentes quoque pertinent. Quoniam tamen Gentes de suo disponere possunt, pro uti sibi visium fuerit r. 3 a. pari. 3. Jan vat. 2ς de Oppignoratione quoque

412쪽

aliis pactionibus Gentium, sponsionibus. 389

que specialiter quaedam convenire possunt, tumque non plus juris competit Genti, cui res oppignorata, quam eidem concessum β. 38 a. pari. 3. Jur. nat. 2. Jus igitur in re oppignorata Genti competens tum ex iis, quae de oppignoratione in Iure naturae demonstrantur, tum ex his, quae de eodem specialiter conventa sunt, metiendum. Si oppignorationes inter Gentes fiunt, de jure quoque,

quod ei, cui res oppignoratur, in ea competere debeat, con- . veniri solet, nisi ex ipsa natura pignoris per se sit manifestum. Prospicitur vero in eo etiam securitati ejus, quae rem Oppigno rat, ne scilicet res oppignorata deterioretur , & ut omnes difficultates, quae circa restitutionem moveri poterant, praeca. veantur. Sed specialis horum discussio ad prudentiam civilem spectat. Amor ilIe universalis omnium erga Omnes, qui etiam Gentibus Iege naturae praeceptus fg. I 6 I. , exigit, ut in Con ventionibus Gens una non minus rationem habeat utilitatis alterius, quam suae, se ita quod nonnullis forstan hoc paradoxum videatur, qui jura Gentium non nisi ex utilitate & P

tentia metiuntur.

A Gente oppignorari missunt urbes, certa territorii partes, Qviniam aintegre provincia, juraphice 'etentia , res preti , que civitatis Gentibus orsunt: potest tamen Rector ci .-g etiam res suas privatas pro debitis pignorari

Gentis oppignorare. Quonis enim nemo oppignorare potest polluit. nisi rem suam f. ri 64. pari. s. Juri nα.2; a Gente quoque oppignorari non potest, nisi quod suum est, consequenter quod suum est, oppignorari potest. Quamobrem cum ter Iae, quas Gentes inhabitant, sint in dominio ipsarum una cum omnibus, quae in iis sunt a 74.), nec minus jura ipsis competentia I. a s 6. pari. a. Iur. vat. 2, I de rebus pre- 'Cc c 3 tiosis,

413쪽

De pacto antichrestico gentirem.

39o Cap. IV De Foederibus

tiosis, quae civitatis sunt, idem per se pateat; a Gente oppignorari possunt urbes, certae territorii partes, integrae provinciae, jura sibi competentia & res pretiosae, quae civitatis

sunt. Quod erat unum.

Quoniam vero dominus rem suam oppignorare potest pro alieno debito . ii 64. pari. Jur. nat. , debitum vero Gentis non est debitum Rectoris civitatis privatum, etsi ab eo jure Gentis contrahatur, consequenter spe ctandum tanquam debitum alienum respectu rerum privatarum ipsi propriarum ; l ector civitatis res quoque suas privatas pro debitis Gentis oppignorare potest. Quod erat

alterum. Traduntur in securitatem debiti urbes, districtus, provinciae ei, cui Oppignorantur, vel etiam instrumento saltem scripto ius in iis constituitur, prouti negotii naturae, de quo conventum, alterutrum fuerit convenientius. Ast jura aliter Oppignorari nequeunt, quam si eorum exercitium alteri per . mittatur. Res autem pretiosae tanquam mobiles semper tra.dendae.

. Si integra provincia, aut certa territorii pars in securitatem pecuniae creditae, vel alia quacunque de causa debitae traditur; pactum antichrolicum ad oppignorationem accedit. Quod si enim

provincia, aut pars territorii oppignorata in securitatem pecuniae creditae, vel alia quacunque de causa debitae traditur; Gens illa, cui traditur, possessionem acquirit . a 3. pari. 3. Jur. aat. . Quoniam vero ad securitatem debiti lassicit, ut hypotheca in terris oppignoratis constituatur l. ii 43. pari. s. Jur. nat. , &, si ea sussicere non credatur, creditor

414쪽

O aliis pactionibus Gentium, ac sponsionibus. 39 Iditor milites praesidiarios in iisdem habeat; non alio fine

terrae Oppignoratae traduntur, quam ut reditus ex domaniis, tributa & vestigalia in compensationem usurarum percipiantur I. 7s7. 9a6. 929. pari. 8. Irri nat. 2. Quo niam itaque pactum antichresticum est, quo jus re oppignorata utendi fruendi in compensationem usurarum increditorem consertur ra os . pari. s. Jur. nat. 9 ; si integra provincia, aut certa territorii pars in securitatem pecuniae creditae, vel alia quacunque de causia debitae traditur, pactum antichresticum ad oppigit orationem accedit.

Factum antichresticum accedit ad contractum pignoris, ut consulatur securitati usurarum, quemadmodum hoc consulitur securitati crediti not. I. Ia os . pari. s. Jur. t. . Dubium vero oriri poterat, an in pacto antichrestico etiam contineanutur tributa & vectigalia, cum ea impendi debeant in eum usum, cujus causa imposita sunt I. 934. pari. δ. Iur. nat. . Quam obrem cum onera in Rei p. imponantur subditis, ne desint sumtus Reip. administrandae ac defendendae causa faciendi g. 774. 778. Part. I. Iur. nat.) ; tributa & vectigalia non videntur incompensationem usurarum alteri cedi posse. Enim.

vero a subditis quoque sumtus suppeditandi Rectori civitatis ad sustentandum se familiamque regiam & obtinendum dignitatis regiae splendorem sufficientes f. 784. Part. S. Prinat. . Quamobrem quae hoc nomine contribuuntur , ea non minus quam reditus ex domantis oppignorari possunt. Elisquidem tributa ordinaria superant sumtus Rei p. adminiis strandae causa faciendos, in eum finem quod eos excedit contribui intelligitur. Quodsi ergo tributa & vectigalia separatis

aerariis non inserantur, quae suos habent administratores; Re.ctoris civitatis saltem est, ut ex iis, quae contribuuntur, faciat sumtus ad Remp. administrandam necessarios, dc tum cum hoc onere etiam transeunt vi pacti amichrestici ad creditorem.

Talia igitur ex circumstantiis particularibus definienda, dc de

415쪽

39r Cap. IV De Foederibus.

iis in pacto antichrestico, quod ad contractum pignoris adii. citur, conveniendum: ubi tamen jure naturali dispiciendum, ne subditi vi oppignorationis nimium onerentur l. 778. Part. I. Jur. nat. j, nec ultra quam necesse est Oneia extraor. dinaria snt imponenda f. 779. 78 o. pari. a. Iur. nat. . Non dissiteor, istiusmodi scrupulositatem a Gentibus, eorum. que Rectoribus minime attendi. Ast aliquoties jam monui. o mus, nos hic non loqui de eo, quod facti, sed quod juris est secundum immutabilem naturae legem. Dudum enim obsero vatum est, sine injuria nullam regi Remp. nec omnia juri in terno, quod ex immutabili ista lege fluit, convenire, quae inister Gentes pro jure habentur, immo habenda sunt ob easdem rationes, cur leges civiles juri naturali non in totum consonae esse possunt, vi eorum, quae de theoria naturali legum civilium pari. 8. c. s. Juris naturae demonstravimus I. II. .

g. 486. IIude ose istegra provincia, aut certa ternitorii pars in securitatem mandum fit pecunia creditae, vel alia de causa debitae traditur Genti i jus ejusja, Gentis aestimandum est tum ex iis, quae de antichrui in Jure naturae demon- in essu isto. strata Dot , tum ex iis, de quums specialiter fuit conventum. Ostenditur eodem modo, quo idem de jure Gentis, cui oppignoratio. facta, demonstraVimus 3. 483.).

Absit, ut tibi persuadeas, nos negotia Gentium ex Jure civili definire velle. Neque enim ad ea hic provocamus, quae in Iure civili de antichresi traduntur, sed ad ea, quae ex principiis Iuris naturae de eadem demonstrantur: id quod etiam tenendum de jure pignoris f. 483 . Quamvis enim nota negemus, plurima coincidere cum iis, quae in Iure civili continentur; non tamen ad ea hic provocatur, quatenus in Jure ei vili Romano occurrunt, quae cum Jure naturae eadem tunt.. Nemo est qui nesciat, si utriusque Iuris notitiam habet, & ex collatione

416쪽

ct aliis pactionibus Gentium, ac sponsionibus. 393

collatione Iuris naturae a nobis fusissime expositi cum Jure Romano statim patescit.

g. 487. Si integra proviaria, aut certa teririturii pars iu securi' De oppiguo talem pecuniae debitae traditur Geati; imperium simul oppigv0rari ratioue impotest, vel non. Etenim cum imperium sit jus quoddam Genti pessi. competens I. 32. 34. pari. 8. Jur. nat. , a Gentibus vero etiam jura oppignorari possint β. 484. , & jus Gentis, cui oppignoratio facta, metiendum sit ex conventione . 483 ), si integra provincia traditur aut certa territorii pars in securitatem pecuniae debitae, imperium simul oppignorari potest, vel non potest. Equidem in hypothesi propositionis praesentis imperium simul oppignorari solet ; non tamen simpliciter necesse est, cum etiam sine eo pactum antichresticum , de quo dictum g. 8 . , subsistere possit. In hoc autem casu quam maxime Opus est, ut conveniatur, quarenus exercitium imperii credi. tori permissum esse debeat, & Juri naturae convenit, ut subdi. torum commodis prospiciatur, in quos creditor imperium exercet. Quamvis enim ex iis, quae circa oppignorationem &pactum antichresticum Juris naturae sunt, etiam demonstrari possit, quid in casu oppignorati imperii conveniat; cum ta. men id non adeo apertum sit omnibus, consultius est ut de ejus exercitio conveniatur. Certa semper sunt praeferenda iis, quae in disceptationem cadere possunt.

g. 488. Si in terris traditir in securitatem pecuniae debitae ac li*- Otiomodo raptim imperitim simul oppignoratur, nec specialiter de eo qui piam imperitimi sterit conventum; imperiam exerceri debet eudem m0D, quo id exei oppignoracebat Rector ciuitatis, ta omnia manere debent in eo statu, in q20 tavi mei

417쪽

394 op. IV. De Foederibus

sunt. Per se patet, si in terris traditis in securitatem pecuniae debitae ac usurarum imperium simul Oppignoratur non alienari imperium β. ais a. pari. s. V 9. 66 a. pari. 2. Jliripiat.), sed saltem ejus exercitium concedi. Quod si ergo nihil specialiter de eo fuerit conventum, quo utique stan dum I. 38 a. 789. pari. 3. Jur. na . ei exercitium imperii eo modo concessum intelligitur, quale obtinuit tempore concessiodis s. s i a. pari. 6. Jar. nat. . Quamobrem is, cui conceditur, eodem modo id exercere debet, quo id exercebat Rector civitatis, & omnia manere debent in eo statu, in quo sunt.

Vultum itaque ex oppignoratione imperii et, eui oppigno Iatum est, competit jus quicquam immutandi in Rep. sine consensu oppignorantis. Immo si summitas imperii pleni

fuerit sine exceptione penes oppignorantem, eadem apud eun dem manet. Quamobrem si ipse quid immutare velit, absque praejudicio creditoris, is resistere nequit. Quamvis enim creditori obedire teneantur & eatenus ejus juri subjecti sunt subditi, quatenus exercitium imperii in eos ipsi concessum; manent tamen adhuc subditi oppignorantis, qui jus suum in eosdem Per creditorem exercet. Ceterum multa sunt, quae de exercitio imperii oppignorati conveniri possunt, quatenus nimirum certa jura ad . imperium civile spectantia sibi reservat oppigno rans, veluti jus conserendi munera publica, potestatem legislatoriam, jus pangendi foedera, jus conscribendi militem; vel

exercitium eorum limitatur, aut ad certas leges restringitur, veluti ut non possit extraneo munus aliquod publicum con ferre, ut monopolia nemini concedat, ut merces certas importari, Vel exportari non permittat, ut ultra numerum conventum militem praesidiarium non habeat, ut publicum religionis exercitium certae sectae non concedat, R quae sunt hu jus generis plura.

s. 489.

418쪽

ct aliis pactionibus Gentium ae sponsionibus. 39S

Si antichrus si De On noratione imperii; trillita've- De modo erictio alia a debitoribus morsu exigere nequit creditor antitan; sicus, ns uendi tribu- auxilio magistratus, qui jurisdictionem habet; ipse vero Brima flbi ta , vellia jurisdictionis adtam arrogare potest. Etenim cum nemo plus Ju- galia vi raris ab altero acquirat, quam in eum transferre voluit trans-tichrestici ferens 38 a. pari. a. Jur. vat. 9, vi pacti antichrestici vero pacti eo saltem tributa & vectigalia conceduntur in compensationem cessa. usurarum β. a os . pari. s. Jar. nat. 9, jurisdictio autem ab

imperio venit, quae judicibus & aliis magistratibus competit . 36 a. S38. pari. S. Jar. nat. 9; si antichresis si sine oppignoratione imperii, creditor antichresticus tributa & vectigalia a debitoribus morosiis exigere nequit, nisi auxilio magistratus, qui jurisdictionem habet, nullum vero jurisdictionis actum sibi arrogare potest.

Nimirum eum vi antichreseos et mi certa provincia, aut cerrae terrae oppignoratae sunt s. e mi perio , saltem habeatius in iis exigendi reditus ex domantis, tributa & vectigalia nor. 3. 483. I certas quidem constituere potest personas, quae exigunt, sed quoties casus emergit, in quo judicis auxilio Opus est, aut magistratus alterius, eaedem id implorare tenentur. Neque enim plus permissum intelligitur, quam ut creditor antichresticus accipiat, quod ipsi tribuendum. Nullo vero modo sese immiscere potest regimini debitoris: quod nec naturaliter

ipsi competit f. as6. , nec vi pacti concessum. g. 49 O. Si pastim antichrestiorem ad oppionorationem accessis; red De locationetvs ex domantis, tributa ta vectigalia aliis locari possunt. Etenim redimum ex creditor antichresticus jus utendi, ac fruendi pignore etiam domantis, alii concedere potest g. iai T. pari. s. Jur. nat. 2. Quare tributorum Ddd a cum V vectiga- .

419쪽

396 Cap. IV De Foederibus

tium in ter- cum hoc jus, si pactum antichresticu in ad oppignorationemritorio oppi- PrOVinciae, vel partis cujusdam territorii accedit, consistat in onorato. Perceptione redituum ex domantis, tributorum & vectigalium, pro uti scilicet conventum fuerit g. 48s. , si pactum antichresticum ad oppignorationem Genti factam accedit, creditor antichresticus, hoc est, ipsa haec gens reditus ex domantis, tributa & vectigalia aliis locare potest.

Supponitur nimirum, non aliter esse conventum. Quodsi enim conventum fuerit, ne reditus domaniorum, tributa Ruectigalia locari possint; locatio quoque locum non habet f. 486. . Ceterum si subditi habuerint, quod de conductori

bus conquerantur, cum nullus actus jurisdictionis competat

creditori antichrestico g. 489. querelae deserendae sunt ad judicem, qui in eo loco iurisdictionem habet. & is superiis cognoscere tenetur : qui si parti uni magis faveat, quam par est, querelae contra ipsum deferri possunt ad superiorem, a quo jurisdictionem habet g. 347. p.rri. I. Iur. nat.) , ut adeo de impartialitate securi esse possint condultores. I. 49 . De pacto am es certa pr0vincia, aut certa territorii parra una cum imperiotiobres f. tradatur Genti ea lege, ut loco pecuniae creditae , vel alterius debiti adni. certum tempus pqssideatς eadem valent, quae de aulichresi cum oppignoratione imperii. Quam Vis enim hoc pactum, quo convenitur, ut re oppignorata taindiu fruatur creditor, donec ex

fructibus perceptis tam de lorte, quam usuris ipsi fuerit satis factum, proprie antichresis non sit I. ars. pari. s. J . t. ς cum tamen ab eo non nisi in eo differat, quod in hac percipiantur reditus ex domantis, tributa & vectigalia in compensationem usurarum saltem, in pacto autem istius simul in compensationem sortis per hapothesin, ab ea nulla manat Diqitiros ny Coos e

420쪽

ct aliis pactionibus Genhum, ac sponsio bus. 39

nat juris differentia. Quamobrem quae de antichresi cum oppignoratione imperii facta valent; ea etiam valent de pacto praesenti. Equidem cum de pacto hoc antichrestico assini ageremus,

monuimus, si non ad certum tempus restringatur, sed dicatur, donec de sorte & usuris creditori fuerit satisfactum, fructuum perceptorum rationem reddendam esse not. Iaa s. pari. X. Fur. nat. ; non tamen facile inter Gentes ita contrahetur, propterea quod negotium rationum reddendarum multis dissi. cultatibus obnoxium sta Quam maxime autem inter Gentes curandum, ne controversiis non facile terminandis materia praebeatur. Assimilatur pactam praesens territorii conductio. 'ni ad certum tempus contractae, in qua totum locationis pretium ab initio statim solvitur, ac per consequens minus esse debet, quam si particulariter certo die solveretur. Quemadmodum enim reditus ex domantis, tributa & vectigalia privatis locari possunt ; ita nil obstat, quo minus etiam locentur Genti, nec tum absurdum est, ut locatio sit conjuncta cum imperii concessione.

g. 49 a. Quamprimum id praestitum fuit, cujus causa certa provincia, cumis o vel territorii pars, aut certas quidam locvy, vel jus certlim P pignoratio ratum fuit; pignus solvitur , antichreys, quae accesserat, exti uitur. ηel inter

Etenim quando praestitum id fuit, cujus caula certa provin- Gentes Acia, vel territorii pars, aut certus quidam locus, vel jus cer-antur. tum oppignoratum suit; per se patet debitum sublatum esse. Enimvero debito sublato, pignus solvitur I. a 244. pant. s. Jur. vat. P. Ergo etiam solvitur, quam primum id praestitum, cujus causia certa provincia, vel territorii pars, aut certus quidam locus, vel jus certum oppignoratum fuit I. 3. .

Quia erat Assum.

SEARCH

MENU NAVIGATION