Sancti Agobardi archiepiscopi Lugdunensis Opera. Item epistolae et opuscula Leidradi et Amulonis archiepiscoporum Lugdunensium. Stephanus Baluzius Tutelensis in unum collegit, emendavit, notisque illustravit

발행: 1666년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

genter praestito. Tenes enim illud Sene Ca Bis dat, qui cito dat. Ago igitur a que habeo gratias quam possiim maximas , semperque meminero singularis istius tuae humanitatis , donec spiritus

hos reget artus. In editione autem Operum Agobardi, quam paro, publice pro- fitebor, id quod antea quoque pollicitus sum, hoc opus Agobardi cum tua cura repertum esse, ac mecum peramanter

Communicatum praecipiti quodam studio, ut in publicum edi posset. Ceterum quod de auctoris stilo ac genio meumvis judicium esse, ac si postulares, tu, inquam, qui unus multorum rectius de ijs rebus censere potes pro tua summa eruditione , ostendis tu quidem virtutem tuam esse supergressam vitium plerisque cordatis etiam viris Commune , ut ob scientiam inflentur , juxta observationem Apostoli, sed tamen eodem tempore oneras verecundiam meam. Novi

enim me ι & omnino persuasum habeo, neminem hodie esse , eorum nimirum qui haec studia tractant, cui non concedere debeam , multo magis tibi, viro sine controversia eruditissimo. Amplector itaque lubens judicium ipse tuum,& pedibus , ut aiunt, in sententiam tuam

22쪽

transeo. Quod autem admones, vidisse te codicem M S. libri ejusdem Agobardide dignitate Sacerdoth, velim ex te scire, an variantes lectiones adnotaveris.

Et si id fecisti, cumulabis me beneficium mihi praestitum , si hanc quoque

vigiliarum tuarum partem mecum communicaveris. Nam quod ais, Archiepiscopum illum Viennensem, cui Agobardus inscripsit librum de dignitate Sacera dotij , non Bernardum, ut nunc vulgostr itur, sed Barnardum constanter nominatum legisse te in veteri codice M S.& in veteribus membranis , id mirum forsitan videri posset , cum in codice M S. Papirij Massoni constanter Vocetur Bernardus, nisi constaret non tam librariorum vitio id factum, quam propter affinitatem literarii A & E in hujuscemodi nominibus. id quod multis exemplis probari potest ex illa antiquitate. De Amalario porro, adversus quem Agobardus scripsit librum a te missum,velim scire , cujusnam monaster8 Abbas fuerit. Neque enim memini legisse me, eum fuisse Abbatem, sed tantlim Diaconum Verum cum ita doceat codex MS. Bonaevallensis, plane necesse est assirmare Abbatem quoque alicubi suisse; praeser-

23쪽

tim cum in codice M S. Bibliothecae Thuanae, quem laudat Vir clarissimus Philippus Labbeus, ita disert E scriptum sit: Tomus Amalar= Abbatis de divinis Ol scias. Et sane magna erat ejus fama in palatio Ludovici Pq, & Ludovicus eum plurimi faciebat, ut patet ex ipsomet Amalario & ex Ademaro Cabanensi. Itaque fieri tum facillime potuit ut ei

Ludovicus monasterium quoddam Committeret, pro more illius leculi. Siquid ergo hujulcemodi repereris , Orchie, Vir humanissime, ut ad me mittas quicquid id erit. Nam editionem hanc Agobardicarum lucubrationum valde cupio esse perfectissimam, quantum in me erit. Vale, Vir clarissime & eruditissime, δίut tute occoepisti, sic amare perge. Lutetiae Parisiorum VIII. Icius Aprilis

REVERENDO ET PER AM

GA v o E o, Vir erudirissime, pervenisse ad te, sed & gratum tibi accidis e munusculum meum, Agobardi

24쪽

inquam opusculum adversus Amalarii Abbatis libros de divinis officijs, olim a me descriptum ex Codice Bonaevallis. Plura vellem tua causa, si facultas adesset. Quo loco mihi occurrerit Agobardi ad Barnardum libellus de privilegio &jure sacerdotij, nunc non recordor. Ex illo certe variantes lectiones nullgs excerpsi. De Barnardi nomine obstinatius nolim contendere. scio enim dc a nonnullis Bernardum scribi. nec est magni momenti haec diversi as. In excerptis

meis ex veteri Martyrologio S. Mauricij Viennensis lego: IT. Kal. Februaris, Depositio sancti Barnardi Viennensis Episcopi. In Kalendario S. Petri Viennensis ra Kal. Februari=, S. rnardi Eps u. Sic & in Breviario Viennensi typis edito. Cujus monaster8 Abbas fuerit Amalarius, hactenus nusquam reperi. Quod reliquum est, tuis me precibus ac sanctis sacrificiis plurimum commendo. DiViO- e, XIX. Aprilis, M. D C. LXV. .

25쪽

ΕLOGIA

DE AGOBARDO.

Paris anni DCCCXXIX.

TER Tio vero apud Lugdunum ,

ubi AGOBARDVS, Bernard , Andreas, Benedictus, Agericus , cum suffraganeis suis, similiter conveniant. Ex PRAECEPTO HL ΟVVI ct Hlotas I p. pro moxasterio Be-oensi, quod editum est a claris. Viro

Domno Luca Dacherio in Tomo I. DL

copus Lingonensis una per Consentum Metropolitani sui AGO BARDI Archiepiscopi, & suffraganeorum suorum, necnon & Cleri sibi subjecti, & quorun

dam laicorum nobilium Confirmaverat, nobis ostensiit &c. - .chum anno ab

26쪽

Incarnatione Domini octingentesimo xxx. Indictione v III. Epacta X RE U CAR TA ALBERICI EPIMcopi Lineonensis pro eodem monauerio, edita ab eodem Dacherio pag.Jo'.

sentientibus Cocpiscopis nostris, necnon & piissimis nostris Principibus, seu omni Clero , necnon & omnibus fidelibus Ecclesiae nostrie , addidimus de epiccopatu nostro villas his nominibus &C. Infra: Actum Lingonis civitate publica. In Christi nomine AGOBARDVS Lugdunensis Ecclesiae Archiepis copus subscripsi.

PV Imperatoris pro monasterio Anianensi, quod ab eodem Dacherio editum est in Notis ad Grubertum Abbatem A. Mariae de Novigento pag. bH.

DUM Archiepiscopum ad nostram devenisse pr sentiam , indicans nobis quomodo eo praesente dc Nibridio

27쪽

Archieeiscopo, sine mora omnes pari consensu Tructesindum super vos elegiLsetis Abbatem. Vetus auctor vitae Ludovici Pij Impera

toris, ad annum DCCCXXXV.

TRAN Eoi T ergo Imperator maximam partem hiberni temporis Aquis rani , indeque profectus est ad Theodonisvillam ante Natalem Domini , ubi etiam populus, cui praeceptum fuerat, advenit. Vbi consistens, contra quosdam Episcopos de sui dejectione

conquerebatur. Sed quum quidam in Italiam confugissent, quidam vocati obedire noluissent, solus Ebo eorum qui impetebantur affuit. Qui quum rationis reddendae causa super talibus urgeretur, causabatur se solum relictis omnibus , in quorum praesentia haec facta fuerant, urgeri. At vero ceteri Episcopi, quum obtenderent necessitatem praesentiae,

cxcusarent autem volunzatem innocen

tiae , idem Ebo tandem moleste ferens talibus extaediari, consilio perito aliquorum Episcoporum, ipse in se quandam confessionem praedicavit , confirmavitque se & indignum sacerdotio , dc irre-

28쪽

vocabiliter eo abstinere judicavit. quod Episcopis S per eos Imperatori contradidit. Quo facto, AGOBARDUS

Lugdunensis Archiepiscopus, qui evocatus ad satisfactionem venire distulit, quum ter esset evocatus, ab Ecclesiae praesulatu semotus est, ceteris , ut diximus , in Italiam fugientibus.

Idem auctor ad annum D ccc XXXVI.

Ventum Imperator in pago Lugdunensi habuit tempore aestiuo,in loco qui Vocatur Stramiacus, cum Pipino & Ludovico filiis. Nam quod Lotharius non affuit, invalentia aegritudinis supradictae obfuit. In quo causam Ecclesiarum Lugdunensis atque Viennensis vacantium

ventilari fecit , eo qubd Episcopi dudum illarum , AGOBARDVS quidem

jussus ad rationem non Venerit reddendam, Bernardus antem Viennensis asta

fuerit quidem, sed rursus fugam inierit. sed haec quidem res imperfecta remansit , propter absentiam, ut praedictum est, Episcoporum.

29쪽

MAIFRIDI STRAEI VERSVS

ad Agobardam Episcopum .

L mdunensem. V M vix ter senos habuissem teporis annoς.

Ad vos nomen iit, o Pater alme, meum. Pervenisse scio, quando rescripta recepi, Quae magni nobis instar amoris erant. Si meministisenim, quia nam meminisse potestis, Gaudeo, dc ut memores sitis ubique rogo. Ipse amor ardet adhuc animis, viget ipsa volutis Visendi temet, atque tuo ore frui.

f colens. AEthiopum si regna' calens, si rura Sabaea Liquit Regina, ut Salomona petat;

Cur nos non potius, quibus altera regna paratur, In solo auctoris semper amore sumus

Nam, fateor, si certa mihi nunc optio detur Vt capiam mundi dona vel ingenij; Otia liberius verum secura sciendi Aurea quam secta, sed peritura, sequar. At de flore novo, qui vos peias ortus odorem prodit ubique sal, haec loca rumor alit. Flora venit quondam, dum sinFula quaeq; deor a Sunt affata jugis prata thymumque gerens. Huic pIoto melius sententia Christicolarum Attribuit quidquid dogmate &ore viret. Nam hie Florus flore sequitur de germine Iesse, Et tradit quod amans attulit ille homini. Quae tam segnis erit, donis ingrata supernis, Quae se hoc non spontς nectare pascat apes Floreat haud flaccens hic flos, & florea flagrans Spiramenta serat semper ubique Deo, Donec in astriseras porrecta cacumina sedes

30쪽

Etigat, & fructum jam sine fine habeat.

Cedant ambrosiae, rosa, lilia, spica, crocusque. Suavia cuncta simul. Hujus amor placeat. Hoc fruar, hoc utar, fovear, delecter, abundem; Auditu & visu hujus alar, docear. Det quandoque Deus nos mutua dona vicissim Impertiri. Aliquid pars utriusque metet. Munere divino precor o sine fine valete, Mittentes vestrae dulcia scripta vicis.

Ado Viennensis in. Chronico,

ad an. DCCCX.

BERNARDVs Viennensis Episco

pus erat, & Leidradus Lugdunensis, qui initio imperij Ludovici Imperatoris Suessionis monasterij locum petiit , & in loco ejus AGOBARDVS ejusdem Ecclesiae Coepiscopus, Consentiente Imperatore & universa Gallorum Episcoporum synodo, Episcopus substitutus est. Quod quidam defendere volentes, di-Σerunt eundem venerabilem Agobardum a tribus Episcopis in sede Lugdunensi, jubente Leidrado, fuisse oramatum. Sed canonica auctoritas est in una civitate duos Episcopos non esse, nec Via vente Episcopo successorem sibi debere eligere , ac idcirco ulla quacunque causa regulae Ecclesiae praeteriri in tanto Ordine fixae non debent.

SEARCH

MENU NAVIGATION