Herculis Corazzi ... Dissertatio ad Michaelis Mercati metallothecam in Bononiensi scientiarum Academia recitata idibus Januarii 1719 sub auspiciis eminentissimi, ac reverendissimi Curtii cardinalis origo ..

발행: 1719년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

modo, de tempore , de loco, quo singula descripta. sunt, & ad nostram

aetatem per varios casus traductatas,

hic ipse; inquam , nobis interclusus est. Nam in ipso veluti libri vestibulo statim sese offert doctissimi Lan- cisii praefatio', in qua nihil eorunsia ae Praetermissum est . quae .llό modo possint ad huius praestantissime lucubrationis lectionem hominum animos eraeparare. Hic abunde de Sapientissimi Principis Clementis XI., Pon. tificis vere Maximi, studio in restituenda, Ornandaque antiquitate, do hoc Metallothecae eodice, de Metallicorum , & fossilium corporum loco in AEdibus Vaticanis, de varia totius rei fortuna, de Auctore ipso,& monumentis ad eum pertinentibus , d .nique de nobilissima hac editione,

notisque, & illustrationibus distincte,

12쪽

s XIII , graviter, eleganter, & ut omnia uno

verbo complectar, Lancisiano plane more disseritur. Praefationem excipit Mercati vita ab Illustrissimo, MReverendissimo Praesule Carolo Ma-jello scripta, tanta quidem perspicuitate . & eloquentia, ut non historiae modo , sed etiam panegyrici ornamenta comprehendat; par simul laudato, simul laudatori; illa demum, immortalitate digna, quam Mercato ipsi apud omnem posteritatem comparabit . His tantis viris accedit Petrus Assaltus elegantissimae indolis, multaeque, ac reconditae eruditionis Professor, de cujus ingenio, atqu doctrina id unum dicam, eum potissimum in urbe Roma visum esse hu.jusmodi, ut Lancisio operam nava ret- suoque studio,& industria homi num expectationi in re tam dissicili

13쪽

XIV satisfaceret. Ubi igitur Lancisus, in sinitis prope curis distentus, non potuit, Assaltus huic operi amit, mutitisque adjectis commentationibuS, eΚ-plicuit. emendavit amplificavit. Sed jam propius accedamus. Cum Metallorum , fossilitim, M apidum historiam scribere clarisa mus Mercatus instituisset, universum opus in duas partes distribuit, quarum prima rerum genera, secunda res singulas compi retur. Sed quia pars altera jucundior, I utilior videbatur, ab ea duxit initium , tam diuque laboravit . donec extini us est. Itaque nihil in universum edidit, nisi quae quattuor prioribus hujus voluminis capitibus continentur, in quorum primo de ordine generatim disputat, quo metalla in rerum natura sunt; in secundo quaerit, quid nomine merau

14쪽

Iorum intelligatur ; in tertio disse it

de iis, quae metalla antecedunt; ita, arto demum metallorum differe tias pro variis Philosophorum opunionibus assignat. Quod reliquum est in decem armaria dividitur, arma. ria vero ipsa in plures loculos, quorum singulis peculiarem dissertati nem tribuit, in qua nomina rerum, primum expendit; deinde figuras ex. hibet; tum sapstres , & quae tactu percipiuntur qualitates explicat; postremo facultates, M usus in medium affert. Operis totius mareries sunt terrae, sal, Sc nitrum, alumina, succi acres, succi pingues, marina , lapi des terrae similes, lapides animalibus innati , lapides , ac deniquo marmora . Sed haec quidem, quae armario decimo continentur , paucR sunt, paucisque e plicain . Fortan

15쪽

XVI se enim particulam hanc nondum absolverat, cum fato interceptus est: proinde neque ceteris conjunxit, sed angustiore libello adumbravit.

Uerum me quidem non tam res

ipsa capit ceteroquin magna, & admirabilis, quam notae immensa , at que incredibili eruditione ab ' omni scientiarum, linguarumque genere petita refertissimae , quarum judicium, nolite, quaeso, a nobis expectaro Nimium est hoc , nostrarumque Virium infirmitatem, atque adeo ipsam temporis rationem ad dicendum concessi longissime superat. Ne tamen prorsus laborem defugisse videamur, habete aliqua de metallorum generatione , ex quibus de ceteris facile judicabitis. In capite postremo illorum quattuor , quibus operi universo quasi

16쪽

t XVII praeluditur , Aristotelis sententianti clarissimus Mercatus attulerat de me tallorum generatione, ac disterentiis,& cum illa Theophrasti, Galeni, A vi- cennae, atque Alberti opiniones composuerat: sed revera nimis ille quidem generatim, & ex antiqua consuetudine philosophatus fuerat. Lancisius , & Assalitis aliquanto magis ad naturam , ut hoc eXplicarent, accesserunt. Et hac in parte quidem satis apparet, quantopere Chy micis experimentis , unde natura tota suis momentis expensa perspicue, dilucideque cognoscitur, pro sua sapientia delectentur . Ut igitur ordine in re valde obscura , & implicata prO- . . cedant, quinque omnino opiniones de metallorum, generatione, M aug. mento afferunt . Alii enim putant, 'metalla fieri ex mercurio, & sulphu-

17쪽

re; alii ex mercurio; sulphure, &fale; alii ex mercurio vulgari , sulphure,& terra; alii ex materia subtilissima lucis mercurii globulos diversimode penetrante; alii denique ex seminibus quibusdam, itaut plantarum instar vegetent, in truncoS crescant, ramosque emittant. Hic ego. tantorum Virorum Ue.nia animadverto, primam opinionem

veterum Philosophorum esse, hoc est Hermetis, Raimundi Lulli, Arnoldi . de Villanova , & aliorum praeterea Minter artis auri erae Auctores: alteram vero ad eos referendam esse, qui quod modo recentiores appellari possunt, cujusmodi sunt Filaleta, San-divogius, Comes de Treves, Michael Majerus, & alii, quorum lucubrationes in Theatro Chymico recensentur. Neque vero dissicile est, secundoS

18쪽

dos primis conciliare: illi enim mercurii nomine falem quoque complexi sunt, tertium metallorum . principium ; siquidem mercurius a sale numquam separari potest : hi . vero , ut aliquid. suo marte invenisse Viderentur,. de sale peculiarem sermohemis iniecerunt, & tertium illi locum in , metallorum generatione asSignarunt. Ceterum satis apposite notarum A uctores monuerunt harum rerum studio sos, mercurium, de quo in praesen-'ti . loquimur, non vulgarem illum es-'se; qui argentum vi*um appellari 'communiter solet sed P hilosophi- , cum, hoc est substantiam humoris, ac visci redundantem . Quibus , ii licet, pauca quaedam adjicio ; videlicet substantiam hanc ad Saturnum pertinere, & ex ejus minera educi, 'quam una Voce e X tribus composita '

19쪽

rali , quod ipsum est de partibus

Saturni, ut Artesii Arabis verbis utar. Id unum animadvertendum est, Me curium virginem, ac vivum esse debere : vita porro metallorum in eorum minerali spiritu consistit , qui per terram, ac saxa penetranS argentum, aurumque producit , & mineris ipsis vitam, & propagationem quodammodo tribuit. Quare quaecumque igne tentantur, ac fundun. tur, cum vitalem spiritum emittant, hoc. est vim mineralem , videntur quodammodo violata , & mortua s. iideoque ad opus inepta sunt: quo referendum est proloquium illud Her

meticorum valde arcanum ad opus magnum assumere rem ram virginem - .

20쪽

XXI )Tertia opinio falsissima est: valde enim differt mercurius vulgaris a Philosophico, in quo uno res chymica Veristitur. Etenim hic calidus, ac vivus est: ille frigidus , & mortuus, veluti pomum ab arbore divulsum. Sulphur quidem' verum principium est , sed animadvertendum diligenter, nor hoc cuilibet sulphuri convenire. Sulphur chymicum solare est, quod a Phi

losophis Finus toris appellatur; &

quidem album gignit argentum , rubeum gignit aurum. Terra demum, cui tertii principii Iocus ab hujus opinionis auctoribus tribuitur, Proprium , ac Verum principium non est, nisi forte remotissimum. Quarta opinio , quae doctissi-niuna Hombergum auetorem habet, magis accedit ad veritatem , quippe lucem attingit , unde non est dissici-

SEARCH

MENU NAVIGATION