Herculis Corazzi ... Dissertatio ad Michaelis Mercati metallothecam in Bononiensi scientiarum Academia recitata idibus Januarii 1719 sub auspiciis eminentissimi, ac reverendissimi Curtii cardinalis origo ..

발행: 1719년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

XXXII ferro trahendo consistit, per efflue tia corpuscula optime exponitur. Non ausim negare,corpuscula eX magnete effluere , & in ferrum tendere ; seclquomodo in magnetem rursus redeant, hic opus, hic labor est. Philosophi adhuc inter se pugnant, ac ne duo quidem eorum, qui familias ducunt , sibi consentiunt . MercatuS quocum uno in praesentia nobis res est , glutinosos quosdam spiritus, vaporesque e X ea magnetis Parte , in qua lanugo efflorescit, eXire contendit, qui per aerem disseminati in feriarum .impingant, secumque arripiant

Bene hercule narrat. Uerumtamenta, quaero ego , qui sieri possit, ut una cum ferro eodem reVertantur, und

profecti sunt. Neque enim reditus hic magneti tribuendus est, nisi nova quaedam virtus superveniat, quae

32쪽

XXXIII spiritus illos ante propulso ad sorevocet: non spiritibus ipsis, nisi aliqua ratione cieantur : non ferro , quod sua natura iners, aliena vi, &facultate ducendum est, aut impellendum . Quidquod ex una parte, magnes ferrum allicit, ex altera fugat Θ Id tamen timide dico, Auditores . Etsi enim se suismet oculis tale aliquid vidisse Mercatus testatur; etsi antiquitas adeo credidit, ut lapidem Theamedem confinxerit, qui ferrum abigeret, ne contrariam facultatem magneti assignaret; etsi denique Gamendus facile concedat duobus illis Lucretii carminibus innixus α

Fit quoque, ut a lapide hoe ferri natura reeedat, . . Interdum fugere, atque sequi consueta misissim.

33쪽

XXXIV γterpres Thomas Creechius aliam pro sus esse ejus loci sententiam contendit; & Edmundus Purchotius, nostrae aetatis Philosophus longe diligentissimus, in secunda Physices parte, sectione quinta, capite quarto, magnetem quidem,ait, ex una parte alterum magnetem allicere, ex altera repellere , at ferrum ex utraque allicerea. Ita ne igitur effectuum caussas quaeremus , si nondum effectus ipsos ceristo cognovimus p Sed ego quaerentes laudo, reprehendentes arguo . DO- nec enim omnia constabunt, ego sane Philosophos omnes libentissime γferam; nihilque tam esse absurdum putabo, sive a polo petatur, sive a vacuo , sive ab arcana vi, sive a montibus magneticis, sive ah analogo animae principio, sive aliunde , quintolerari debeat. Fere enim ita sit,

34쪽

XXXV Jut de iis, quorum naturam , & ingenium ignoramus, siquando lux accedat, illos maxime homines ad rem, disputasse appareat, qui a vero alie Oissimi videbantur , illos vero quam , ineptissime, qui sua subtilitate, & a cumine curiosis satisfecerant . Praeclare nunc dicere videntur, qui magnetis globulum exiguam quandam, terram appellant, suis polis, suis meridianis circulis , suo aequatore in structam ; ingeniose , qui materiae

striatae cochleas excogitant, easque ad magnetis Phaenomena accommo.

dant; acute, qui villos, & fibrillas magneti impertiunt ita dispositas, ut

profluvia e terra erumpentia per uanum tantum magnetis polum ingredi possint, perpetuoque Vortice circa illum ferantur . At siquando multarum Observationum,aetatisque benefi-

35쪽

XXXVI cio sese res ipsa patefaciat, quam Vereor, ne omnia haec toto caelo a veritate distenti Haec ego cum mecum cogitarem , ita statuebam, rem esse

hujusmodi , ut de illa magis Poeta ludere, quam Philosophus disserere possit . Ecce vero quae animi gratia, juvenili quodam ardore percitus conabar

Eu rude quanta patrat rerum miracula saxum, Iliaditque mei viribus ingenii. . . magnes s. animae quis eredat egentem Θ In Boream motus dirigit, inque Notum . Na vita , quid facerer pelago deprensus in alao, Signaret dubiam ni Iapis ise viam rMagnetem magnes nunc ad se inmitat; eandem, Conmersis sudiis, nune procul ire iubete Saepe trabit ferrum non ultro mobile : mirum Qua ratione trabat ,sed tamen ille trabit.

Insita

36쪽

Iussu sum vis es, quae corpora Iungat amea, Quodque agit, occulais miribus istas agat pan maeuum caussa est, an qui eireumfluit aer, An Polus, an tenuis seminis esumtum Z Sidera quid tentas , mortalir , noscere eaeli , Si genium terrae non capis exiguaeὸ

Redo iam ait notas, quarum singulae hujusmodi sunt, ut praesta tissimum Auitoris ingenium prodant,& semina quaedam abditissimarum cognitionum contineant, ex quibus mediocria ingema proficere possint,& talia quaedam conari, qualia a nobis audistis. Sed antequam dicendi finem facciam, moneo Lancisianarum lucubra tionum studiosos , in notis ad armarii secundi caput sextum , celebratissimam sapientissimi nostri Praesulis e-

37쪽

c XXXVIII

pistolam contineri , ad Raymundum Vieussenium missam, de sanguinis a cido . De hac porro nimis multa dicenda essent, si ejus laudes susciperem; sed neque tempus id patitur , neque locus postulat, nequo Auctor ipse pro sua modestia desiderat . Ne prorsus tamen in re tam gravi siluisse videar , animadverto ,

percelebrem esse controversiam,utrum

acidum estrahi possit ex sanguino. Amrmat hoc omnium Medicorum hujus aetatis sapientissimus; sed modum a doctissimo Vieussenio excogitatum putat esse non satis tutum. Cum enim Auctor hic infidum analysis ministrum esse ignem animadvertisset, quod magnam sui portionem resolutis corporibus fere communicet , ad solem confugit, terraiaque bolares . Itaque tum demum ex

38쪽

sanguine sal acidum. exprimi possiexistimat, si vel radiis solaribus cal- Cinetur, vel terrae bolaris admistione distilletur . Utrumque impugnat Lancisius : primum quidem , quia radii solares ignis sunt, ignemque aC-cendunt; alterum Vero, quia bolares terrae acidulo spiritu gaudent, quem

sanguini ipsi in distillatione facile im

pertiunt . .

Atqui ego in aliena provincia sum. Ita profecto : Verumtamen res ipsa mihi proposita non aliter postulabat. Ceterum nemo est omnium, qui splendidum , atque immortale Lancisii nomen, plusquam ego suspi ciat: novi equidem, quantopere in rebus Physicis , & in iis omnibus, quae ad. Physica quoquomodo re. feruntur, excellat : novi ingenium hominis, sapientiam, gratiam, auc-

39쪽

XXXX 1 toritatem novi: idque potissimum ad Academiae hujus fortunam refero, quod eum inter nostros numerare possimus.

Interea grates illi pro suscepto vulgandi Mercati labore agimus, &habemus : grates item , quam fieri potest, maximas Principi nostro incomparabili Clementi XL, cujus insigni beneficentia litterae omnes, ac disciplinae in Italia reflorescunt. Iam nihil ab eo vulgare expectandum est. Talia sunt ad nostram felicitatem, &incrementum fundamenta posita, ut nec vetustae Italorum gloriae, nec aureis saeculis invidere possimus.

FINIS.

40쪽

Vidis Dis ribas aras Giribaldi Cleris. Ret. Confri S. Pauli. 'in Keelesia Metropolitana Son niae Poenitentiarius pro Eminenti imo merendissimo Domino D. Iarebo Cardinali Foηcompagno Archiepiscopo Sac. IN. Principe.

. - - ' Die 2 7. Ianuari. -

M. Thomas Mario Caneti rarisie. Sancti Omissi' Gnonia

SEARCH

MENU NAVIGATION