Herculis Corazzi ... Dissertatio ad Michaelis Mercati metallothecam in Bononiensi scientiarum Academia recitata idibus Januarii 1719 sub auspiciis eminentissimi, ac reverendissimi Curtii cardinalis origo ..

발행: 1719년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

le rerum omnium originem ducem Sed haec subtiliora sunt, quam pro tanta brevitate temporis explicari possint. Ueniamus ad opinionem quintam, in' qua tanto diutius, ac libentius immorabimur, quanto plura, quali ceteris Scriptoribus, Marcello Malpsita ghio nostro celeberrimo , atque im. mortali debemus, qui hani In, primis

probavit. Qui in ea sunt, metallia omnia ex seminibus gigni, & planta rum thstar vegetare existimant; qii odquidem ob id poti,imum duriusculum videtur clarissimo Assalto, quia

censet, metas rum gene 'iationem, atque incrementum, Martium, ut

Qunt, juxta positione fieri . Du

riusculum dico e neque enim negat Assaltus, omnem prorsus plantae s-

militudinem metallis deesse , sed rudis

22쪽

cetera inficiatur . Ego vero si licet exercitii gratia, a tanto Philosopho

parumper discedere) ob id potissimum ad Malpighium, & Malpighia-

nOS accedo , quod non iuxta positione, sed concoctione, & maturatione quadam, Veluti arbores, metalla gigni, atque incrementa capere existimo. Semina igitur metallorum sunt sales terrae minerales, praesertim Vero nitrum, ac vitriolum , in quibus principia metallica sulphur, ac mercurius, mas, & femina continentur. Ex quo sit, ut si minera exhauriatur, rursus tamen ex semine ibi latente metalla progignantur , & crescant. Quia vero necesse est, hujusmodi semina in aliqua matrice Con di, illam statuimus metallorum matricem , quasique uterum, quae Partem I

23쪽

tem imam minerarum occupat, hoc est profundissimum solum vitriolicis,' ac nitreis salibus et hundans . Hi e 'nim humiditate loci facile soluti simul miscentur , inde mutuo in agentes, fumantesque per superiores terrae venas , ad novae substantiae naturam paullatim disponunt, & ex 'terra communi in terram mineralem 'commutant. Aio itaque , matricem

mineralem, nitri , ac vitrioli beneficio, virtutem, & facultatem habere substantiae alicujus pervertendae,& longa maturatione adhinita , in alianti mutandae . . Hac ratione metalla omnia, gignuntur, & crescunt; satisque constat rerum chymicarum peritis, mercurium saturni in plumbeis mineris ita concoqui , ut plumbo nobilius evadat, multisque accedentibus sae- .culis in argentum, ac denique in aurum etiam commutetur. Hac.

24쪽

. Hactenus de metallorum radicibus : ad truncum a CedamuS.

sane plumbum appellari potest , cujus minera principia quaedam ceteris metallis suppeditat maturitati propiora , & a terra magis sublata. Hinc non temere AEgyptii Philosophi, fabularum auctores, Saturnum Deorum Patrem esse commenti ' sunt: cum enim Saturni nomine plumbum significetur, ceterisque metallis, pro varia singulorum indole, Deorum nominae stribuantur, totum hoc metallicae generationis negotium clarissime expeditur. Nolite enim eXistimare, Auditores, veteres fabulas anilia commenta esse, aut insulsa poetarum somnia . sed ita vobis persuadete, anti quos naturae interpretes per haec in- Volucra arcanis sapientiae mytteriis nubem quandam offudisse , ut igna. D rum,

25쪽

me arcerent. Idem prorsus significarunt, cum Saturnum in Helicone vomisse lapidem tradiderunt, quod eX plumbo, Philosophicus lapis ad metallorum mutationem idoneus, proxime ducatur.

Sed jam me unusquisque vestrum de ramis interrogat. Hoc quidems nomen , nisi fallor, in metalla no omnino perfecta satis convenit. Cum enim plumbum matrices quasdamasulphuribus vitiosis infectas plerumque offendat , spiritus ejus mercurialis statim imbibitur,& in metalla deteriora degenerat . Omnia tamenis temporis beneficio per spiritum aureum sulphureum pervadi,purgariquς possunt, & ad auri naturam promoveri . Iccirco postremo loco statui

tur s

26쪽

. XXVII 3tur, mineralis arboris fructus aurum esse, atque argentum,juxta majorem, minoremve mercurialis,sulphureiquo

spiritus copiam, & facultatem. Ecce igitur vobis Malpighii nostri arborem , quae & a Majero vi ro doctissimo,magnique in hac arto

nominis, emblemate nono Praeclare describituria ἀNolo diutius excurrere, ut hinc colligatis, quantum sit harum notarum momentum, si uno ex loco tanta rerum Pulcherrimarum seges existit Accedit, quod me non tam Capit Interpretis ingenium, ubi res e plicat , notisque ornat, quam ubi conticescit,&alio progreditur. Se per enim existimavi, Philosophos nostros, ceteroquin praestantissimos, in . eo maXime peccare, quod omnia ex-

D α pedire

27쪽

XXVIII pedire conentur, nihilque dissimulent. Nugati sane necesse est , cum ill tentantur, quae suapte natura delitescunt; multoque praestat, prudentiae laudem tacendo quaerere, quam levitatis notam blaterando subire. Haec ad caput sextumdecimum armarii septimi referenda sunt, in quo de Μagnete, & Theamede a Mercato' disseia ritur . Videtis, Auditores , qua de re, quam arcana, quam dubiae, quam multis dissicultatibus implicata . Ita. que prudentissimus Assaltus praeter eundum ratuS, quod nemo unus adhuc commode explicuit, callida quadam,& eleganti corporis declinatione ictum elusit, lectoresque suos ad Cartesium,& Gassendum amandavit. Non est

dissilendum, Philosophos istos de totare Physica optime meritos ea vidisse, ac docuisse, quae speciem aliquamis

28쪽

veritatis praeseserant. & ad praeci--PuOS magnetis effectus explicandos non prorsus inepta videantur. Sed cum illa omnia ad trutinam revoca turi: quae ipii commenti sunt, tanta multis incommodis obnoxia inventu tur , ut hoc ipso minus Vera appareant, quod nimis ingeniosa sunt .. Et ne a Mercato nostro discedamus, animadverto, cum clarissimum Intem pretem , tum ceteros omnes , qui de hoc Mercati opere locuti sunt, singulare viri ingenium admiratos ess , quod magneticam vim hon ad occultas qualitates, ut reliqui ejus .aetatis

Philosophi, sed,velut ab inferis excitato Epicuro, ad corpusculorum eia fluvium referendam existimaverit. Numquam ego ita desipui, ut Sch lasticorum inania verba mechanicae industriae anteponenda putaverima:

29쪽

c XXX sed tamen vehementer Opto, ut quo ties in eos exurgimus , eorumquoqualitates oppugnamus , ea dicere ,&confirmare possimus, quae si non iulis , nobis saltem probentur. At v ro in praesenti negotio scholasticas nugas ridere facile est, sed veritatem exponere difficillimum . Cedo enim mihi, quomodo illa corpuscula magnetem lapidem in polos dirigant, nec tamen semper recta dirigant, nec oblique semper, nec eodem modo. Recedat Cartesius , & Gassendus ,

quibas cum mihi pugnandum non est, tametsi hac in acie valde ipsi quoque

inermes suht . Prodeat Mercatus. Eiam vim, inguit, Puocumpue

modo , sive causa id fiat e

majoris propriam ese dixerim; utita in rebus HIs ad univer falia potius, quam ad particuia

30쪽

ria confugere expedit , cum ramo saepe . in primo iamine dejiciat . Sane quidem nuia aliud cum variis amborum in uentiis antiqui voluerunt , quam ut Onendmrent qua iam res divinitus ordia natas, ne GDius earum ratio δε- duceretur e idque lavium de fatis Puoque inteiaexerunt , ne de eruisenda omnium rerum ratione ni mium foliaciti ei ne . A in' tu, optime vir Θ Ecce igitur qualitates

occultas admittis, quas ante damnaveras . Addo, quod si Ursa magnetem alliceret, numquam in partes de clinaret, quod nuperrime notatum est . Addo etiam , quod idem ma. gnes numquam ad Austrum tenderet, quemadmodum revera tendit, si ut tra A Equinoctialem deferatur . At enim primus magnetis effectus, qui in ferro

SEARCH

MENU NAVIGATION