Georgii Fabricii De re poetica libri 4. Quid singulis contineatur, proxime sequens pagina indicabit. Latinorum poetarum inter se comparationes ex Iulij Caesaris Scaligeri critico desumptae

발행: 1565년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

. talem,ut ipse inquit,tat antiquitas.

xxx VII.

sordida & humilia,aut circumscribigda sunt,aut epitheto corrigenda . Bubulcum & subulcum no- ruit dicere Ouidius,sed signis notauit, Hoc faciunt custosque boum longaeuaq; nutrix. Tertius immundae cura fidelis harae. Idem gruem non nominauit verbo, sed ab ess ctu descripsiti Et quae Pygmaeo sanguine gaudet auis. Vt Virgilius ciconia ,de qua canit: Candida venat auis, longis inuisia colubris. Aquas dicere pro mari nimis abiectum, ut & guttas pro lacrimis.Illud igitur Ouid. tali adiectione subleuauit: -Per immensas puppe seruntur aquas. hoc Virgilius cum inquit: ι --guttis humectat grandibus ora. Clauam idem de Hercule fugit dicere . ideo ci cumloquitur,modo per Synecdochen: Ramis vastisque molaribus instat. modo per Periphraun. Vt,

. - -Nodisque grauatum . . Robur. - s. Aeneid. Dicit tamen de Herculis comitibus in io. --Sternentes agmina claua

Deiecit letho: nihil illos Herculis arma, Nil validae iuuere manus.

lassata quoque & tumida non admitteda sunt. cuius generis est illud Statij: Magnanimum Aeaciden formidaiaque Tonanti Progeniem. Item illud Silii.

52쪽

Ordior arma quibus coelo se gloria tollit. Talia pollent multa annotari.

XXXIX.

Verba eadem non repetenda sed copia aliqua varianda sunt. Virg. . Aeneid. - Magno veluti cum flamma sonore Vi ea, su ggeritur costis undantis aheni, Exultantque aestu latices,surit intus aqvie vis. Fumidus atque alte spumis exuberat amnis, Nec iam se capit unda,volat vaporater ad auras. Aquam noluit dicere sed undans seu bulliens ahenum: deinde magis magisque enervescentem nominauit primum latices , inde aquae vim , postea amnem, donec vocabulum non inueniret maius, nisi mare dixisset, quod erat nimis tumidum.ideo concludit Nec iam se capit unda. In narratione duelli Herculis cum Caco , domicilium Caci generali nomine saepius speluncam, deinde varie appellat vastia recessum , fax iopacum, vastum antrum ingentem regiam, Vmbrosam cauernam, cauum saxum, domum caliginosam, vel

--domum caligine caecam, ingentem specum,domum atram.

Obscoena omni studio ita fugienda sunt,ut turpis etia verbi exempla ponere in hoc loco pudeat.

Graeca Latinis non miscenda . ideo enim Lucilius Vecti uin reprehendit, qui Hetrusca Latinis: Lucilium ipsum Horatius,qui Gr ca Romanis miscuit. quod etiam ineptὰ captauit Ausonius. Fieri tamen hoc aut tori aut irrisionis gratitanterdum Potest: & nugatores circumferuntur qui Italica M

53쪽

Gallica Latinis miscuerunt, Antonius Harena.

Quod dictum est de simplicibus Zc propriis verbis, idem etiam de coniunctis & mutuatis intelligendum est: Absurdae de humiles metaphotae sun illae Liciensis: Quem studio morum naturae pinxerat unguis, incausto tinxit mors inimica suo. Nullius vitii glacies hiemavit in isto: :& quae sequuntur. Nec absimile illud: Paulus in orbe docet, fideique ligonibus omnes Axcolit,& fidei cogit flauescere messem, Errorem fugiente solum Videant igitur adolescentes, ne in hac parte ubi praua aliqua imitatione nimis allubescant.

Sol cisimus omnis tam in consecutione, quam in compositione verborum est vita lus. Obseruandi autem Graecismi, quibus contra Latinoru consuetudinem poetae utuntur, de quibus in libro de Syntaxi Graeca egimus: de verborum autem compositione in libro Elegantiarum poeticarum exempla mox proponentur. Quicquia autem veterum aut exemplo, aut imitatione,aut aliqua modificatione non est dictum, id omne esse sol cisinum appellandum iudico.

Participium casus nominatiui in extremo Versus raro est ponendum. Virg. Corripit in nodu complexus, & angit inhqrens. Properi. semper amet fructu semper amoris egem.

54쪽

- DE RE POETICA s

tard in fine ponendum in D O gerundium.

ouid. oeeidit Eurytion stulter data vina bibendo.

sentetiae propriis & perspicuis verbis,& in consuetudine positis, sunt usserendae: ita tamen, ut ne solutae orationi plane: similes appareant. Hoc in quibusdam Ciceronis semelliis considerabimus. In Paradox. Magnum Vectigal parsimonia. Lucretius: Diuitiae grandes homini sunt, vivere parcz, Idem ad C. ebonium: Ferreus essem, si te non amarem. Helena ad Paridem,apud Ovidium: Ferrea sim, si non hoc ego pectus amem. Idem ad Qies. Fratrem: Poema animum Vacuum ab omni cura desiderat. Ouid. Carmina proueniunt animo deducta sereno. Ad eunde: Omnis amor anxius est & sollicitus. Ouid. Res est solliciti plena timoris amor. Idem i. de Legibus: Cum natura caeteras animantes abiecisset ad pastum, solum hominem erexit,& ad c li quasi cognationis domicilijque pristini conspectum excitauit, Ouid.

Pronaque cum spectent animalia caetera terram.

Os homini sublime dedit,caelumque videre Iussit,& erectos ad sidera tollere vultus. Idem pro Milone: Magna est vis conscientiae, veneque timeant qui nihil commiserint: & poenam semperante oculos versari putent, qui peccarint. Ouid. Conscia mens ut cuique sua est, ita cocipit intra Pectora pro facto spemq: metumque suo. Idem:Eom qui futuri sunt, erit melius iudiciti. Ouid. Iudicium meliusposteritatis erit. D Idem

55쪽

Idem ad Papyrium. Paetum: Vtaurum igne , se beneuolentia fidelis periculo aliquo perspici soletrouid. scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum. Tempore siet duro est inspicienda fides. Idem in Bruto: Crasso & Antonio L. Philippus

proximus accedebat, sed longo interuallo, tamen. proximus. Virg. Proximus huic longo sed proximus interuallo. Portius Latro apud Senecam: Non vides ut immota sex torpescat, & ignes exagitata restituat Ouid. Vidi ego iactatas mota sice crescere flammas.

Et rursus nullo concutiente mori.

Duobus versibus aut pars sententiar,aut tota sententia est absoluenda: nec verbum reseruandum bin tertium usque versum est. Ouid.

Institeram quare primi Megalesia ludi . LVrbe forent nostra: cum dea sensit enim JIlla deos,inquit,peperit. - Idem: , Quid tibi Pi Andrum,Polybuque, Medoraq; diru,

Antimachique auidas, Aiuinoique manus, Atque alios reseram Z

sententiae simpliciter prolatae, illustrari possunt exemplis: ut quod simpliciter dictum a Tibullo,

Non opibus mentes homini curaeque leuantur: id auxit duplici excplo Varro Atacin ut citatur a Non. Marcello: Non demunt animis curas aut relligionem Perserum montes,nec diuitis atria Craesi.

Verum de sententiis & earum ornamentis di- cette hoc loco non est propositum.

56쪽

Traiectionibus eonfusis & petplexis, vel in verbis, vel in sententiis, ad vitandam obscuritate non est utendu.Vtriusque exemplum est locus Virg: uuenes fortissima frustra Pectora,si vobis audentem extrema,cupido Certa sequi:quae sit rebus fortuna videtis. Excessere omnes, adytis arisque relictis,Dij quibus imperiti hoc steterat: succuritis urbi Iricenis moriamur,dc in media arma ruam sordo enim est: Iuuenes fortissima pectora, fortuna quae sit Videtis, succuritis urbi inceis frustra: omnes Ui) quibus steterat hoc imperiti, adytis arisque relictis excessere. Si vobis cupido certa sequi

auaentem extrema,moriamur, & ruamus in media arma.

Eadem obscuritas interdii est,non in Verborum confusione,aut perplexitate sentetic: sed in sermonis varietate ut in Dialogi sinis fieri solet: qualis ille Horatij ad Mecaenatem,qui Poetae,hospitis Calabri, dc amici quicum loquitur , persona distinguendus est: tum enim tota sententia lucem accipit, de est facilis atque iucunda. Locus est lib. i. epist, . P. Non,quo more piris vesci Calaber iubet hospes, Tu me fecisti locupletem. C. Vescere sodes.

A. Iam satis est. C.at tu,quantum vis,tolle. A. b nigne.

C. Non inuisa feres pueris munuscula paruis. Α.Tam teneor dono quam si dimittar onustus. C. Vt libet: haec porcis hodie comededa relinques, P. Prodigus & stultus donat, quae spernit dc odit. Hec seges ingratos tulit, & feret omnibus annis. D , T

57쪽

Talia apud eundem Poetam multa. Omnis autem obscuritas,quantum fieri potest,fugienda est.

Denique in tota collocatione verborum,& sententiae tractatione,cura diligetiaque adhibeda est, auresque cum bonorum poetaru lectione assidua, tum accurata imitatione dc exercitatione assues

ciendae sunt: ut si quid improprium, inusitatumque,aut si quid asperum . confusum, languidumque incidat,id statim iudicare sciant, S repudiare

discant. Possunt enim eadem esse verba, similes nameri, pares sententiar: tamen si quid imumtetur, diuersus & plane dispar ut efficiatur sonus. Virg. Et vitta comptos voluit praetendere ramos. Hoc omnem gratiam amiserit si dicas: Et ramos voluit comptos praetendere vitta. Ouid. Regia crede mihi, res est succurrere lapsis.

Quod si proferas hoc modo:

Crede mihi,lapsis succurrere,regia res est, minus numerosum,minusque elegans carmen est. Haec cum in emendando praeceptoribus occurrat

quotidie, ipsorum industriae, ne longiores exemplis simus, relinquendum est.

Epitheta non solum ornant atque explicant vulgaria & obscura, veru metiam distinguunt ambigua augent minus valentia. In iis autem idem est quod in verbis obseruandu,Vt dc rebus,dc temporibus, dc argumentis recte atque decore adhibeantur. Nec qui Elegias scribit,aut ludit Epigrairimata ex Poeta Epico aut Dithyrambico venetur epithetai: quorum tamen copiam qui studet colligere,ei haec capita in promptu habenda sunt: quae

58쪽

s quis cogitatione percurreret, nunquam eorum laborabit inopia. I. Pars rei: ut, Tergeminus Geryon, mare Campathium, Vetus Boreas. Dextera Achillis, o Achille. Stertinii acumen,pro Stertinio. Virtus Scipiadae, & mitis sapientia Laelij. II. Quantitas. Celsus Eryx, profundum aequor, ampla domus. Later furentes Barcaei. Exigui numero sed bello vivida virtus. ID. Qualitas,quae multiplex est: x. Animi: vi, Poeta ingeniosus, sortis Diomedes, cultum ingenium,pectus crudele. a. Corporis: vr, Formosa Helena, aurea Circe, pede argentea Thetis,crinitus Iopas. Vigor iuuenilis, celeres pedes, validi lacerti. a. Sensuum,ut Flava Ceres,raucum mimur,sa na Mephitis amaris inlyba fibris, mollis lana. . Atactionum: vi Fervida adolescentia, praeceps 'ira,caeca auaricia,mors pallida. s. Formarum: vi,Coelum rotundum,bimaris C rinthus: Est sinus adductos modicὰ falcatus in arcus. - Serpens centum porrectus in ulnas. et Iir. Respectus rei alterius.yt, Achilles ab auo. Aeacides:a patre, Pelides: a patria, modo Phthius, modo Laryssaeus: a matre, Iouis nepos: a magistro,

Phillyridae discipulus: a populo dux Myrmidonu: a victoriis,Hectoris occisor, oiae populator: a ce-cebritate & fortitudine, -decus & tutela Pelasgi Nominis. --caput insuperabile bello, dici potest. Item,lio es Lycomedis,amicus Patrocli amator Briseidis,sponsus P*yxens, armul'Aga

59쪽

14 DE RE FOETI CAv. Actio: vtyroiani belli scriptor Homerus,hontator scelerum Aeolides,domitor monstroru Hercules. Huc pertinent, calida aestas , fons perennis, iratum mare,lethiser arcus. V I. Passio: ut, Laboriosus Vlyses, aerumnosus Hercules: - Troiae & patriae communis Erinnys. eapax ingenium, felix memoria, praeclara scientia. V r I. Loci aut notatio: vi, Aeriae volucres, silui-colae Fauni. Montium custos nemorumque virgo. Itur in antiquam sylvam, stabula alta ferarum. aut positus loci:ur, Marsus aper, marmor Parisi, spica Cilissa, Ityreus arcus, Rhodophei' Orpheus. Propert. Blandinaeque suam per mea colla rosae. VIII. Tempus ut, rosa verna, corna autumnalia, prisca fides, dies serenus, nox accommoda fraudi, Trieaerica Bacchi Orgya. I X. Habitus: Vt,squamigerum pecus,setigeri sues, inerme vulgus,nuda veritas. Incomptis Curius capillis, Tectus tunica Mars adamantina. Ocreatus miles. - triplici circundata muro Moenia.

LIII.

Vna vox exercitationis gratia per singula capita ducenda est, de postea iudicandum , quiae epithera instituto nostro magis conueniant. EΣempli gratia: Aurum . .

Pars rei: Auri metallum,auri lamina. Quantitas: solidum, graue pondus auri. Qualitas: Fulvum, splendidum, Flexilis obtorti per collum circulus auri: iasile,lentum.

- Sunt auri pondera facti Infectiq; mihi.-

60쪽

Respectus rei alterius: Purta, obryzum,preciosum, venale,Daricum Philippeum. Achio: Potens, fallax perfidum. Passio: Subaeratum, Tololanum , Barbaric

Auri caca fames. Locus: Stygiis umbris reconditum . In Albi aut Mulda apud nos umentum. aut in Tarni fluuio Galliae de quo Ausenilia: aut Corduba Hispaniae. de quo Silius. Tempus: Vetus. Habitus: Auricomus ramus intextum vestibus aurum. Cui pharetra ex auro,crines nodatur in aura Aurea purpuream subnectit fibula vestem.

Epithetorum,quod ad usum attine varia Via atque natura est: aut enim sunt I. Necessaria, quae discretionis caussa adhibentur. Ouid. Quid Pandioniae iam sunt,nisi nomina Thebae ad disserentiam illarum , de quibus Tragicus in Troade: Cecidere Thebae vidit Elion capi Sua regna vietus. Ouid.-non audet Oileus Aiax. Vt alium ostenderet ab Aiace Telamonio. Tibuli. - nos ad mala nostra Verrimus in ciuas quod dedit ille feras. saeuas inquitferas, ad distinguendum a Gmesti-eie & mansuetis. a. Perpetua,quae propria naturae sunt: Vt, humida nox, placida ouis, dirum bellu, tenerae puellae, cana senectus, miseri mortales,Vagus Oceanus. s. Teporaria, quς 'ut pro negociorumqualit te accersuntur,aut ornatus gratia ponuntur, scri-

D . bentis

SEARCH

MENU NAVIGATION