Titi Flavii Clementis viri consularis et martyris tumulus illustratus

발행: 1727년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

sstum habuit in uno Martialis epigrammate scripto ad Chmentem quemdam, qui qualis quisve fuerit, ex ipso epigrammate deprehendi non potest. Sed nimirum ille rerum Hispanicam in ultra quam veritas patitur , ultra etiam quam Hispani ipsi belint , gloriosus ostentator , cum T. FLAVIVM CLEMENTEM virum Consularem ac Ma tyrem, Hispanum facere honeste non posset, facere certe voluit Hispano familiarem. At quoniam aliquot Martyrologia vetera, inprimis illud quod . Hieronymo tribuitur , editum a Francisco Maria Florentinio, alterum, cujus fragmentum edi. tum est ab AEgidio Bucheri praeter cetera quae Florentinius ' recenset, duos Clementes Martyres ponunt Novembri mense, alterum ad IX, ' non VII. ut scribunt quidam, Novembris diem , si alterum ad tertium vicesimum, facile adducor ut suspice T. FLAVIVM CLEMENTEM virum Consularem illum esse, qui nono Novembris die passus esse dicitur cum improno , vel ut in Martyrologii fragmento Eucheriano dicitur , ei, proniano, vel quemadmodUm R. Ioannes Baptista Sollerius edidit inter Auctoria ad Martyrologium suardi, Sim phroniano fortasse pro Symphoriano. Nam is cuius memoria recolitur Romae die Novembris XXIII, quem pleraque Martyrologia Episcopum, Martyrem vocant, alius esse non potest a S Clemente Papa ejus nominis primo. ' Nostrum vero FLAVIUM CLEMENTEM Romae vitam pro Christi de posuisse certum est,

62쪽

fo omnino dignum fuisse, cujus nomen in albo Sanctorum ascriberetur, in quod Plautilla sororis, Domitillae sororis filiae nomina relata sunt hascriptum si fuit, ad ali quem anni exeuntis diem ascribi oportuit , nullus est sub anni finem dic praeter diem Novembris nonum , ad

quem probabilius dici possit FLAVII CLEMENTIS viri

Consularis, Martyris nomen ascriptum fuisse. Atque haec pauca quae de T FLAVI CLEMEN.TIS viri Consularis martyris tumulo disputave, standigem optare me ut viris eruditis ac bonis placeant , mentiam studium certe, obsequendi voluntatem Eminentisssimo S. R. E. Cardinali Camerario placituram esse confido. Cetera vero quae paraveram, praesertim de Imperio Gemtis FLAVI E per annos XXVII. menses duos cum dimidio ex nummis aliisque monumentis veteribus accurate digesto, in aliud tempus reservanda sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION