Oribasii Sardiani Synopseos ad Eustathium filium lib. nouem quibus tota medicina in compendium redacta continetur. Ioanne Baptista Rasario Nouariensi medico interprete

발행: 1554년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

par est, expletae laborant, distenduntur, rumpuntur, obstruuntur,&flatu implenturitibi vero plane persuadeas repletione pessi marum aegrituarnu Causam e fle. Cit, igitur venter expletus est, id quod supe fuit,tu per superiores partes Vacuatur, tu per infernas excernitur:sed id omnino est imbecillius ea repletionemus in venis est: non tame est admittendit: sed si quis plura

ingessit,statim debet euo mere, periculum e m est, ne facta cococtione venae expleantur atque etia magis, cum immoderato. potu, atque pastu se continenter pleat, . nec ullam interim inanitionem moliatur. Vomitus autem ciendus est, antequam ci

bus corrumpatur e quod si aliquid impe

diat , ne vomitus excitetur, aluus soluta:

saepe iussit: si ea non fluat, plurimumdor miendum est, & aquai calida potui De quenter danda: cum vero abunae sit faeta concoctio,praesertim si aluus deiecit, tum & lauare, & fomentis uti, & parum cibi dare, dc potionem dilutam offerre licebit. At si neque aluus deiecerit, neque statim

sit facta concoctio, ad haec vero, reliquum corpus graue, segne,& somniculosum sit,& aliqua etiam inertia praeter ration mmψntem Occupet , haec inquam omnia re-

272쪽

pletionem in venis esse commostrabunt Qui vero prsterea lassitudine premutur, eos dum ventriculus concoctionem obi- uerit, quiescere oportet, deinde vero laboribus inaniendi sunt. j Ratio victu. eorum,qui1unt negotiis o

cupati, Ex Galeni commentares. p. XXIX.

- CVM quispiam negorijs occupatam

vitam ducit, consideradum est utrum superiore vitae tempore exerceri consueuerit,an exercith speractis lauari,an minime exercitatus,huiusmodi cosuetudinem moderate serat: ut cum transpirabile corpus habeat no continenter egrotet: haec enim corporis natura no est aci aliam confitetudinem traducenda:vt nec etiam eoru, qui

ex longo temporis interuallo in morbum incidunt: si vero quispiam aegrotare continenter videatur, si ex humoru reduda tia id eueniat, tibi propositum sitiratione victus salubrem ita instituere, ut semper moderatos humores habeat: si vero ex vitiatis humoribus,ut optimos. Qui igitur succos omnes squaliter coaceruant, i) plane in balneum 1 unt ducendi, deinde fricandin paululu prius dimouedi: qui vero haec antea facere consueuerant ,hs eade

273쪽

parum augere, cibi aliquid subtrahere, Sccibos qui tuum nutriant, esse cosulemus. In ios vero,qui humores prauos colligutino unum propositum est: quia neque etiavna est prauorum humorum species:nonnulli enim frigidiores, magisque pituitosos colligunt:ergo & a cibis, & apotibus ij arcebuntur, quicunq; collectum in eis

humorem prompte generare consueue - runt : sed &alui subductio horum omnium est commune praesidium. Quibus cibi mitiantur in flomacho.

p. XXX.

CIBIS in stomacho vitiatis, si qus corrupta siunt deiiciantur, erit maxime compendiar;a ad sanitatem via sin minus, ijs, quae leniter subducunt,irritada aluus est: i)s,qui ita sunt astem, vomitus ante cibit, isque vini passi potione excitus prodest. Hoc etiam consili, dandum eis est, Vt nihil assiimant, quod nidorem asserat, Vel

grauiter oleat, aut omnino cibum, qui facile corrumpatur, ea vero quae boni succi sunt, deligant. Eis etiam ex moderato temporis interuallo aluum subducere rebus moderate purgantibus expediet. Victus eorum riui iter iaciunt,ex Dioriis sententia. Cap. XX I.

274쪽

ITER facile conficiet, qui unctus sit, & non magno impetu proficiscatur: per

aestatem vero fastia tenui,sex, aut septem digitos lata, non minus autem quinque.

cubitis Ionga, lumbos ad ilia usque complectatur: baculus quoque ad iter est utilis: in declivibus enim locis praemisctus, Corpus quod prεceps ruit, tanquam basis

quaedam continet, In acliuibus vero eide

innixi corpus facile ad ascesium promoue. mus: na hoc scitum est, minus labi eu, qui tribus,quam qui duobus firmamentis nixus incedit. Cum vero in itinere celsamuS,eo tempore v nctio, & parum cibi ex fructibus, qui aestate suppetunt, Ic modi'. ca potio conuenit: a prandio requiescen Gest ante, quam in viam se dare. Quod si necesiitas cogat festinare, sitisque vrgeat, tenuis polenta ex aqua, & exiguo isale potui detur. Iam vero Solis aestus, atq; ardores cauendi simi, neque corpus nudum ei est exponedum .sed contectum,nὰ siccescens indurescat, praeterqua quod ex itinere fit, ita enim & minus iasiitudi- ne fatigatur nullam ex assectionibus ante dictis pari ratione persentit. Athy-berno tempore cum frigus est, antequam Viae te committas, aluum subducere, in- . ungi

275쪽

tingi , hyberni cibi non multum sumere;

atque exigua potione contentum esse oportet. Fastia ovoque longiore non mo-

do lumbos, sed etiam spinam , & pectus

rei te, & diligenter obuolues. Cum vero requiescis,lau priesidio firmatus, si vehemens frigus sit, neque ungi, neque cibum, neque potum gustare est melius,quin neque etiam alia quavis ratione te fouere, nisi ibidem sis permansiirus. Post longi vero itineris consectionem, aliosque ve- hementes labores , etiamsi lassus quispiam non est, tamen non secus, quam ij, qui lassi sint,curandus est: sic enim minus

ancommodi quidpiam accidit. - Ex Eras rare,quid faciendum sit pere-

I grinantibus in aquis commutandis. p. XX FII.

' A IS, in quibus nitri qualitas, &

salis inest, plurima eorum, quae odorata sitnt,quaeq; urinam ducunt mistere optimum est et,qui potaturus est:qui vero totam aquam immixtam bibit, no multum deber bibere, hac enim ratione ab aqua rum malitia minus ei molestiae afferetur, tam ipsi aquae succos conicios, & aquarum malitiae plurimum repugnantes miscebit, & totius aquae non multum pota-

276쪽

274 o R. a BASII sYNo Ps Eos bit: caeteraque quae ad victum pertinent, eonuenienter aqvs mutationi simul etiam commutabit. Decet quQq eos, qui peregrinantur , aeris, & caeterorum omnium, quae osserum ' habere ratione : quae enimaduersam valetudine allatura sunt, vel ex nimia copia alimeti, vel ex succoru maliatia, vel ab auris inspiratione causa ducunt. Viditas nauigantium ex Diocle.

. V O MI TIB V S, qui nauigantes in stos habent,quiq; primu oriuntur, neq;

facile, neque utile est succurrere: omnino

enim iuuare consueuerunt: a vomitu auteneque multi, neque quiuis cibi sunt osse

rendi: sed vel leoticula sicca, & decocta, citi pulegii moicum additum sitivi; vel

pane macerato in vino diluto, atque, orato,potuque modico, eoque vel ex vino prorsus diluto, vel aceto mulso. Lentes autem coquenὸς sunt, deince cum molles tuerint,ia tauorem redigendar, tum sic- candae , atque ita in Vas fictile reponendae: si vero vomitus diutius, & crebrius in se stent, cibo,qui Vehementius eos cohibeat, utendu erit, itemq; modica potione, quae ex aceto mulsio cum aqua confici, tu quo

277쪽

thymum, aut pulegium fuerit infusum: aut ex aqua cum polenta diluta, aut etiam vino odorato. Ad graues autem nauium odores, vel mala cydonia, Vel thymum, vel pulegium naribus admouebiit. Μare vero intueri minime debent, usque dum in nauibus versari assueuerint: aquis praeterea est adhibenda diligentia, ne tuta qne foetidae,neve salsae sint

De ebrietate. Cap. XXXIIII.

E B RIIS vomitus statim excitatus cc uenien aqua autem & mulsa liberalius pota vomendum est usquedum plurima re secta sint,& ventriculi morsiis obtundantur. Post vomitum, solium ingressi largo perungantur: reliquum vero tempus quIescant, & vestibus tecti plurimu dormiat, . quousque discutiatur vinolentia. De i s νι immoderate venereis Usui.

Qui immodice coluerunt, ijs vestimenta calida, quies, somni longiores conue niunt: quousque ab imbecillitate seipsos

vindicent. De refrigeratis. Cap. X X x V L.

QV I in nimio frigore verati sunt,toris calidioribus cyprino, aut irino peruncti

278쪽

ir s o B Asa I SYNOPs Eos decumbant,deinde vero cum parum suerint excalfacti, piper,& myrrna in potione cum vino veteri odorato , aut liquorc cyrenaicus cum Vi no, Vel aceto, aut py re inrub aut castoreum cu aceto dabitur cibo autem calidiore, & moderato nutrientur. De exusta. Cap. XXXVII.

QV Ι vero in sele sunt exusti, ij decumbant in locis perflabilibus: faciesque manu , & crura sunt aqua frigida peri undenda. Si sitis urgeat, frigidam. bibat qui

ei assueverunt hancque non cosertim, sed paulatim. Cibo utantur exiguo, 'ui quo facile distribuatur. Isque numidior sit Potius,quam densior. Ex Galeno de pituita quae in ventriculo eΠ. Cap. XXXVIII.

SI unquam in aliquem incidisti,qui cibos Valde nutrientes auersaretur, ab i)ssi; mirum in modum abstinerct, sique cogeres assumere, nausea corriperetur, ea Vero solum, quae acriora stat,exputeret, atque

hs quidem oblectaretur, sed tamen &ven-eer instaretur, distenderetilrque, ac nauseabundus fieret, parumque ructibus solis leuaretur, ipsique cibi a sumnti corrum-Porpntur, & in acorem potissimum con-

279쪽

E'IBE R Q INTVs. 27 ruerterentur,nosti omnino auxiliorum caput esse, ut pituitam a ventriculo abster

geres. Equidem noui quadoque homines ita affectos,qui cum radiculis ex oxymelite sumptis magnam crassissimae pituitae copiam euomuissent, integrae valetudini statim sint perfecte restitati.

Ex eodem quid in comtutionibus intempseratis faciendum sit. Cap. XXXIX. IN omnibus constitutionibuῖ, aetas, naturaque singulorum hominum quam relationem ad constitutione habeat considerandum est. Constitutiones enim quinaturis similes sunt,morbos pariunt,contrariae vero iuuant. Ac temperatis quidem corporibus, temperatae constitutiones sunt salubres: intemperatae vero nOxiae. Sed quemadmodum nulla ex intem peratis constitutionibus est bona temperatis, ita etia non est magnopere damnosa, veluti intemperatis esse let. Corpora enim quae inibi sunt, ut in talem quempiam morbum propter familiarem eis inteperiem cadant,ca a simili aeris nos ambientis intemperie corripiutur: quae Vero contra , atque aer ambiens, aTecta sitnti

praeter quam quod nihil offenduntur , ad

meliorem etiam statum perducuntur.

280쪽

cum praesertim contraria constitutio ita peraturae naturalis intemperiem corrigat. Id qui norit, is victus rationem constitutioni aduersam instituens corporia in bo- Da valetudine conseruabit.

eodem de carne minuenda. Cap. X L.

C V M nimia carne auctum corpuS fuerit, liquandum erit, & comprimendum. Porro aut 'calidius sicciusque temperamentum corpus gracile reddere ostensum nobis est. Ergo tale temperamentum obesis hominibus cst i ucendum, si eos ad mediocritatem velis perducere. Nosti autem veloces exercitationes victum attenuantem , di similia medicamenta, & animi curas totam temperaturam sicciorem& ob id etiam corpus tenuiusireddere. Quis autem victus attenuet, perspicuum est . Medicamenta vero vehementiora sunt haec, rutae semen , praesertim 'lue stris, cum ipsis etiam corymbis , aristolochia rotunda, tenuis centaurea, gentiana,& polium: quaeque ad ciendam urinam multum valent, quale est petro selinum: haec enim & singula per se, & omnia inter se mixta attenuare & vacuare humo res possunt . Sed & sal ex viperis crema tis valde ea tenuat, & ipsa itidem theriace.

SEARCH

MENU NAVIGATION