Synodus diœcesana æmoniensis habita in ecclesis cathedrali Deo in honorem SS. martyrum Maximi, et Pelagii dedicata diebus 27. 28. 29 augusti anni 1780. sub illustrissimo, et reverendissimo d.d. fr. Joanne Dominico Stratico ..

발행: 1781년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

sunt reverentia, ae pietate a Fidelibus superstitibus procurandae . Si enim paterna Vestis, & annulus tanto est charior Posteris , quanto major erga parentes existit assectus , nullo modo ipsis rum negligenda sunt corpora, quae multo familiarius, atque comjunctius , quam quaelibet indumenta , gestaverunt. Sed accuratius viventium Charitas debet ad Animarum a. ita mortali decedentium salutem plenam intendere , ut piis operibus pro ipsorum suffragio oblatis ad Deum Angelorum m nu sistantur . Hoc nempe militantis Ecclesae conjunctio exigit,

qua triumphanti adhaeremus ; hoc filiae ipsae Sion in Spiritu judicii , & ardoris , a sordibus humani contagii ablutionem in Put torio igne assiduis suis gemitibus postulant ; hoc principit Dominus , Misericordiam se nobiscum Linirum libera.

liter spondens , ut ipsi cum mortuis egerimus . Sane bonus ille Tobias orans cum lachrymis , & sepeliens mortuos , te- ste Angelo commendatus , bonam retributionem accepit , ut utrumque nobis esset documentum , di pro ipsis offerendae orationis , & in extincta membra pietatis . Idipsum sperandum Nobis est , & Populo Nostro, si opus hoc ab omni avaritiae sorde alienum , & juxta Ecclesiastici Ritus normam ex animo misericorditer peragamus . Quare confirmatis iis , quae Decreta sunt circa mortuorum suffragia, Sc curam gerendam, in praecedentibus Synodis , haec graviora in memoriam Sacerdotibus

revocamus .

. . . Moneant Parochi Laicos , ut fidelis defuncti Cadaver postis

C. g. .. -'' quam excesserit , custodiatur domi ab pia aliqua persona si fie- Domi. ri potest penes ipsum orante , vel saltem clauso diligenter ostio , ne ab animantibus deformetur , donec deserendum sit ad Ecclesiam ; sit ante caput ejus Crux , & vas aquae benedictae ad pedes . & unum saltem ardeat luminare . Decenter , & modeste juxta locorum usum vestiatur . Non

removeatur a domo ante horas duodecim post egressam a corpore animam sed potius tempus hoc prorogetur , maxime inrepentinis Xasibus, vel morte Puerperarum. Prohibemus omnem Cadaveris translationem , nisi Parocho , vel Sacerdote prose-ne .d Ee- quente , & recta ad Ecclesiam comitante . Angustioris fortu-oitsiam . me mortui gratis prosequantur ' a ceteris juxta locorum comsuetudinem , distantiam , laborem, &e. eleemosyna exigi debeat et modo , ne sine Sacerdotis comitatu Paganorum more fidelis defuncti Cadaver deseratur .

In laneribus sugiant avaritiae notam , & pro sepultura nihil exigant , p ter praescripta a jure , vel recepta loci con-s tudine eleemosynae titulo , non mercedis . Pauperes gratis Chriis

82쪽

De Exequiis, Funeribus, oe Comete ἰὼ . 8t Chesstiane sepeliant , nee nimis tenaei Stipis exactione amictis afflictionem addant . Funus iuxta Rituale Romanum celebreis tur solemniter plus , minusve, juxta Consanguineorum pium desiderium , majore vel minore Sacerdotum numero ad exeri uias , & Μissas celebrandas adscito . Violaceis vestibus sacris,in funere nemo Sacerdotum utatur . Sicubi desunt nigra Pl vialia , donec ab iis ad quos spectat provideatur , simplicem Stolam adhibeant . Nemo ulla de causa ante horas 24. sepeliatur , quod non solum Ecclesiasticis , sed publicis supremis Legibus sancitum est . Parochis aliter fieri permittentibus ,

Suspensionis a Parochiali exercitio per menses tres poenam cominminamur. Tempus hoc contrahatur numquam, protrahatur po To facile, praesertim circa Cadavera decedentium Puerperarum ,

aut repente mortuorum is

'Nullus Sacerdos, Ρarocho inconsulis , sepulturae tradat Christiani hominis Corpus . Leges de non sepeliendis Cadaveribus repente sublatorum, donec per peritorum actus de mortis genere constiterit, omnino custodiantur . Translationes corporum noctu non fiant . nec Diuinorum ossiciorum tempore . Circa Missam de Heqvitem . & sunera serventur in Ritualis Rubrieis mel cripta: in Duplicibus unica tantum Missa de Requiem prae-1ente corpore celebretur . Contraria consuetudo quaevis, ut abuasus sustollatur: septimo, aut trigesimo die, si Festum sit, non liceat de Requieis celebrare, sed in proximiorem seriam non imis peditam reseratur. In Parasceve Exequiae non fiant, sed ad Satabathum differantur . . Missa de Requiem in die Nativitatis , Epiphaniae, & Triduo Μortis Domini, Dominica Paschatis , & Pentecostes , & in Duplicibus primae classis non celebretur

omnino.

Nemo nova aedificare Sepulchra audeat in Ecclesiis sine Nostra, quod jus attinet Spirituale , concessione, & Magistratus Sanitatis, quod publicam spectat Salutem, auctoritate, & sacultate. Ubique quacumque ex causa jam sepulta cadavera, vel integra, vel lam tempore detrita sine speciali Nostra sicultate jure Canonico vetitum esse sciant exhumari . Quo necesse sit ineme. teria expurgari, vel Sepulchra , debitis id facultatibus habitis fieri possit scripto impetrandis . Cujuscumque Sepulchri lapis unus si integer exacte claudens Sepulchri ostium . Curent S cristae in Corporum tumulatione lapidem probe calce, & arena concludi. Quae Sepulchra fracto, vel non apto contecta sunt I pide , hoc nostro Decreto interdicto subjaceant , donec resar

De Haedi inbus .

ehris . V tantur exhu mari eadave Sepulahra quomodo extrui deis beant .

83쪽

8 a Sessio III. Caput III.

Clamores luctuum , & clamorum in Ecclesia , dc ineptis defuncti laudi umsitima bus , atque ridiculis canticis, qui mos ex ethnica Narniarum, &tes s N. Praesitarum superilitione moestit. Non contristari fideles de dor. in xvr mientibus hortentur, seut & caeteri, qui spem non habent . Quinimmo ex Cadaverum praesentia occasionem capiant Populi de humanarum rerum vanitate salubriter admonendi , & quod in imagine pertranseat homo , ut idem expectantes Mortis imstans judicium vigilent , ne imparati ad lupremi Iudicis ob, bunal ultimo humano salo trahantur. Coemeteria summo in honore & veneratione habeantur , ut loca Deo sacra. Nullae in iis tolerentur adfabulationes, negotio. eum actiones, nugae, ludi. Audiat unusquisque mentis auribus disertarum Ginerum voces commonentium , memores Nos esse judicii earum, se enim erit & Nostrum. Μuro circumambiam De Coem, tur octo saltem pedibus in alludinem erecto , & custoditis F Ezia; . -, Vel cimollis , ne animantibus brutis possit ibi aditus dii. patere . Nascentes cespites quotannis abscindantur, & coner mentur igni ob mortuorum reverentiam. Fossae, juxta SupremaSLeges , ad sepeliendum unius passus profunditatem exaequent . ordine semiantur Cadavera, nec liceat ulla de causa ad eumdem locum , sepeliendo mortuos regredi , nisi exacto ambitu universe Cremeterit . Si quae nova erisenda erunt memeteria,

procul sint ab habitationibus, & Ecclesia Parochiali . Nos in ipsis fieri oratorium concedemus , atque copiosas Indulgentias impetrabimus , ut pia devotionis frequentia , quiescentium anime releventur. Si quae Coemeteria Μuris, Cancellis, aut convenienti munditie deficiant , instent serio Parochi, ut reficiantur juxta Ecclesiasticas Sanctiones, & Supremas Serenissimi Do. minii Leges. Ut id prompte fiat ab iis, ad quos spectat, pro euldubio Supremam Auctoritatem pm re tam gravi, non inutio liter , implorabimus. Siserdotes In Coemeteriis procul ab Parochiali Ecclesia positis, ut in

. . 'L loco nostro aemoniens, quando oratorium restauratum sit, ora. i,d oratori, mus Sacerdotum Charitatem , ut quandoque Μissas relebrare V m terio' sponte sua non graventur. Μoneant Populum, ut locum, in quo

jacent chamrum suorum Corpora , & quo ipse quoque sperat carnis suae sarcinam esse depositurum, piis supplicationibus , &elaemosynis prosequatur , ex quibus conservari Ecclesia mox labens, & semidiruta possit . Hoc quoque spectat ad Communionem Sanctorum. Qui ab Ee- Commemoramus Parochis , ut non admittant ad Eces

s. si ita siasticam Sepulturam Infideles, Haereticos, publice Excommuis Me udi nicatos, & insantes sine Baptismate mortuos, & publicos im-

eniis

84쪽

m Bonorum Ecclisas opum tutela . 83 poenitentes in morte. In dubiis, ab Ossicio Nostro tonsilia peis

tantur a

Exestamus Sacerdotum, & Pamchorum Charitatem , ut ad exin Meinis ..quias, & funera vicinorum Sacerdotum decedentium libenter ae- tbenter -- cedant. Excludantur in die lanerum sumptuosae epulae, quas sum siera, mo dolore comperimus iis diebus, Ethnica superstitione , cel. tum viein Mari , & hortentur Lateos haee omnino rescindere , sed modesta resectione esse contentos , docente Nos Spiritu Sancto tintius esse ire ad Domum luctus, quam ad Domum Convivii. Μortuorum voluntates, publicis Legibus non obsistentes, om- . t .nino, quoad Spiritualia spectat, impleantur. Negligentes sciant G bis...isse ultionem Domini in eaput suum conglobare . Sexcentis obstantia exemplis ostendit Deus irae suae flagella non aeterna modo, v 'rum temporalia quoque hominum spes evertentia , qui comede- 'runt Sacrificia Μortuorum . Quapropter cujuscumque justae do. Dinorum, quoad aeternae vitae subsidia spectat, voluntatis immutatio , praeteritis , negligentia non effugiet vindictam Domini excitatam voce clamantium Sanctoruin sub Altari Dei. Comsessarii instruant fraudatores ejusmodi, quanto crimine implicem tur, nisi satisfe-Arie . Bene. & Religiose de Resurrectione coetantes , & corpora in Gloriam surrectura , di animas nobiisam olim glorificandas honore, reverentia, suffragio non Dau. demus . Beati Μisericordes, quoniam ipsi misericordiam cons

quentur.

CAPUT IR

De Bonorum Gelasias eorum tutela.

Ueet Patrimonium Christi fideliter ministrari, ut petentia Nobis rationem Domino re ondeamus . Licet enim cordis potissimum , & spiritus adoratione vehementer delectetur Deus , tamen quoniam in manufactis Templis nobiscumeommorari dignatur , aequum est externi quoque Ritus magnis centia dilectionem, quae ex omnibus viribus nostris proficiscatur, ostendere. Huc vero spectant exteriora Ecclesiae Bona , administrationes, redditus, proventus, stabilia , mobilia, decimae, quae sacra cum sint , nequeunt esse in prophanos usus conversa sine

eriminea

Iam vero supetius monuimus. in Emesa quavis Sacram s pellectilem derenter mundam esse oportere, & si deficiat , in terdicto esse a Nobis proculdubio subjieiendam. Hine per Chri sti misericordiam adjutamus bonorum Ecclesiastieorum Curat

L - a res,

85쪽

Infelix E clesiastieae

procurati mi statu

Nobilia si

cm in domibus privatis servari vetitum.

mulatio nes inter Seholarum

curat res vanae .

res, ut tenuitatis Ecclesiarum miserati, eas procurent disgem ter, & ad Dei gloriam fideliter . Timeant maledicta Domini in eos, qui sibi consecrata diripiunt. Homines Vident ea, qua patent, Dominum latentia non fugiunt. Quae Ecclesiae nunc subsisdio carent, eae quondam suis suere dotatae patrimoniis per temporum vicissitudines dispersis . Lugemus sane Templorum materialium inopiam, quae scilicet spei Christianae sunt bases; sed multo lachrymosius deflemus animarum jacturam , si quae sunt, quas Diabolus sacrilegae possessionis nexibus implicavit. Altissimus est patiens redditor ' ne quis dicat in come suo: Peccavi,

& quid mihi aceidit triste Τ

Μobilia. , & SupeIlectiles sacrae in EGIesia bene custodita serventur in Armariis conclusa ab iis, quibus jus est ea conse vandi. In domibus privatis Laicorum nulla ratione teneantur , nisi ad tempus , donec de Capsis, sive Armariis convenientibus provideatur. Quae habitualiter servantur in domibus Laicorum, Decreto hoc interdicta sint se donee in Ecclesia eollocentur. Hortamur Constatemitatum Laicorum Procuratores, & Con-katres vanam eam pietatem deponere, qua fit , ut in Sancti Titularis sui cultum adeo infamant copiosores altaris redditus, ut negent quidpiam in reliquum Ecclesiae decus impendi . Non est inter Dei Cives misera aemulatio taee, qua filii Mundi torisquentur . Etenim aeque glorificatur Deus, si in sui, vel suorum Sanctorum honorem redditus impendantur . Deforme proculd bio, & monstruosum est, uno Altari argenteis Vasis , & Candelabris reserto, in reliqua Ecclesia orarium, , & insulam ad

Sacrificium desiderari . Non sint mendaces filii hominum in stateris suis, ne decipiantur ipsi de vanitate in idipsum. CAPUT V. De Confraterebatibus Laisis, seu Sebolis GEnus hoc Religionis ab initio originem traxit a pietate Christiana, ne Laicis sacra deessent rixilla, sub quibus, sine diurni operis detrimento , Deo potissimum Festis diebus ,

communi oratione vacarent , & per singularem pietatis aemulationem illi devoverentur. Hine plerisque Indulgentiarum Thesauris ditatae sunt : hinc ex largitate piorum nominum patrimoniis auctae in sacros usus minittrandis . Nollemus sane haesere nomine tenus in universa Dioecesi Nostra servari, de solum ob contentiones in administrando Patrimonio innotescere . Sed

quoniam Magistratuum pietatis sacrae custodum subjacent vi Duiligod by Corale

86쪽

Da HV MI us , σ NUMomiis. 33gili providentiae ; Nos hoc unum pro Paterno nostro zelo mo. nebimus, ut reminiscantur, se quoque Iudici aeterno , qui salii nequit, esse subjiciendos. Nos, spiritualia quod attinet, eos doceri volumus ore Saceris

tum , nisi statuta sua servent, congregentur , orent , propria poenitentiali veste contecti Sanctissimum Sacramentum in Pro. cessionὶbus comitentur , funera Confratrum celebrent , aliaque ejusmodi praescripta faciant , nequaquam hoc saero Scholarum nomine insigniri, nec esse Indulgentiarum ulla ratione partici

Atque dilectum Populum Nostrum abduci ab errore eupiemtes , vehementer optaremus harum quoque sustolli vana nomina , & procurationes, nisi ad Dei cultum in melius reformen. tur: quod sortasse implorabimus a Publica Pietate. Interim hortamur Laicos felicioris potissimum fortunae, ut iis adseribi non detrectent , & modum sucis dulcioris favos lambentibus propria pietate imponant, ut tandem non ex cupida, Brdidaque avaritia, sed ex Dei , & Templi ejus zelo Conse, ternitatum nomina, & Procurationes laudem sortiantur. CAPUπ V I. De Hospitalibus , secomtis.

M litiae velum obducimus super infelici statu pauperum ,

orphanorum , infirmorum , lactentium , expositorum N strae Dioecesis. Quantum Nobis licet , verbo , & exemplo M. eerdotes excitabimus , ut frangant esurienti panem suum ; eg nos , vagosque inducant in Domum suam ; cum viderint nudum , operiant eum. Sed Paterno m emur Telo , ut locorum Capitibus , & Zupanis ob oculos exponamus senes miseros, anus impotentes , pueros omni destitutos auxilio , infirmos fame, tabe, inedia eonfectos in locis non raro interire. Videant, si quod utilius sibi possint ad cogitandum proponere, quam tan iis Proximorum calamitatibus impetrare remedia. Nos ad Deum cum flemitu conversi , hoc reliquum est , ut repetamus:

Tibi derelictus est Pauper, Orphano tu eris adjutor.

Constatres Seholarum apia opem niuncta non implentes nullam In dulgentiam luerantur .

87쪽

Par horum residentI .

quantum possunt Satramenta uti dii strent.

go sessio In Caput VII.

CAPUT VI L

HI sunt Patres Populorum , atque Pastores , qui animam suam pro Grege ponere debent, & Christi Auctoritate ,

cujus funguntur Ministerio, conserre illis vitam aeternam . Diis lectionis Dei in ipsis mensura est super Animas sibi commissas vigilantia. Si diligis me, pasce oves meas, ter Christus nobis omnibus in Petri persona pronunciavit . Convenit itaque vi tutem in nobis super reliquos Digere . Convenit exemplo pietatis verbum, quod annunciamus , vivificare . Amet nos Poesmius tamquam Patres: Nos habeat in Vita Consiliarios fide. es et Nos experiatur in Μorte utilas Consolatores . Unicum sortasse Par ni scandalum tanti est , ut possit per ipsum eo festim destrui in Plebe Virtus diuturno labore aedificata is Quamquam autem dilectos in Sortem Domini Cooperatores Nostros, quantum humana patitur Dagilitas, utilissima prudemtia, Sanctitate , & zelo Nobis praesto esse in Animarum regiis mine hetemur: tamen debitum Muneris Nostri implemus, dum de ossicio ipsorum nonnulla disserimus - Hoc sane agimus ut pietatis in ipsis sementem Spiritum communi veluti Uicaria

Cohortatione confirmemus .

Resideant intra Parceciarum ambitum, ut est Divino, human que jure statutum. Ipsis hoc debitum est ,& Canonicis poenis infli- his in transgressores vindicandum. Non absint plus quam triduo de Uiearii Foranei licentia . Si plus temporis euipiam intersit a Lia . a Nobis, vel Vicario Generali jus impetrent , idoneo S cerdote substituto. Adventus, Quadragesimae, Pentecostes. Co poris Domini, & Titularium Sanctorum diebus . nonnisi gravissima causa a Nobis cognoscenda , non recedant ab Eccleuis . Reprobamus quorumdam Parochorum abusum pernoctandi extra Paroehialem domum senuenter, licet in vicinus, ob periculum, ne dissicile inveniantur in casibus repentinis, quo pranertim unucus est Sacerdos. Honesta recreatici laudabilis est, vitiosa ali natio damnatur, ne ipsorum culpa quisquam Eeelasiae destitutus auxiliis pereat. Sacramenta per se tam sanis, quam aegrotis hominibus, quam tum possunt , ministrent,& nominatim oves suas agnoscant,&vocent , recordati Mercenarium , qui non est Pastor , vita lupo , fugere , quia ad eum non pertinet de ovibus . Quo nemo est qui pueros exerceat in literis , excitatur ipsorum charitas,

88쪽

m meariis Foraneis. Destas, ut cupientibus, & in spem publicae utilitatis adolescenti. bus rue is honestioris fortunae vadant libenter legendi , studem di, scribendi, & Arithmeticae elementa. Α Deo remunera metur irrigantes tenems Dulices, ut in justitiam, B: salutem mulis

rorum crestant.

In Sacris Studiis otium insumant . librusque proinde habere rent utiliores. Horum presertim Theologiae, &Lirurgicarum

rerum expositores assidue tractent . Ante sacrarum caeremoni, aleo, Libi

rum ritus Rubricas legant, & Μinistros doceant, omnibus Eois Mon nφlli be dispositis , ne sacra turbentur clamore , & correptionibus M' 'mutuis scandali plenis , quibus quandoque prophanantur celebrata Amoris instefia. Quod vero omnibus praestat, norma fiant ceteris Charitatis . Hujus Charitatis affectu, servatis mutuis juribus, sibi sint invicem adjutorio . In quaillionibus suborientibus turbati juris, cessisent contentiones, jurgia, aemulationes: ad Nos deserant, aequo, nulloque omnino partium studio abrepto iudieio Sententiam dicturos. omnes enim pariter diligimus & complectimur in Iesu Christo. Sacramenta petentibus prompte , hilariter , reverenter

ministrent , non pexm-- vitent . Decimas , tributae , et emta

synas sibi debitas exigant : humaniter cum pauperibus , non durius agant, etiam si jure agant. Patres sunt, qui ex Altari vivunt, & serviunt, non exactores. Qui parcit pauperi , &inopi, honorabile facit nomen suum.

iis bellum perpetuum nullis induciis indicant. Impediant vanas

novitates, studio, & nomine pietatis obtectas . Concubinarios publicos, Usurarios , Blasphemos , Susurratores , Detractores , omnesque in pereatis perseverantes arceant a Pane Divino . Si minus possint, Nos habebunt proculdubio adjutores sedulos , ut quantum in Deo poterimus , mala germina succrescentia radicitus extirpemus, non respicientes personam hominum ; Ministri

enim Christi sumus . Si quid vel ipsi , vel Nos ab pravis hominibus patiemur incommoditatis , beatos tunc Nos esse jussi. cabimus contumeliam serentes pro nomine Iesu. Ipse Deus suae gloriae custos e it, & Protector . Sit in Parochia qualibet Grammatophylacium diligenter cust ditum ad servandos Parochiales Libros. Ibi Scripturae, lavent Ha , Bonorum descriptiones, Ecclesiae Iura , SS. Reliquiarum Authenticae , Indulgentiarum Bullae , Decreta in Virutionibus statuta, Episeopales Literae, Mandata Curialia, & alia ejusmodi diligentissime larventur, divisim , & ordinate. ut facile ad manus esse queant.AIbi pariter Matrimoniorum, Baptismonim,

89쪽

8t Sessio III. Caput VIII. IX. Confirmationum, Defunctorum Libri exacte sint suo ordine distributi . Nemini claves ejusmodi Grammatophylacii tradam tur , sed sint caute penes Parochos. Nos in Sacra Visitatione hoe sedulo eurabimus, ne gravissimi damni , & operosi inutilis negotii causam praebeant neglecta Parochiarum Archivia. Cum vero de his, quae Parochialia munera spectant , abunde in Superioribus capitibus actum sit, superest , ut Cooperat res Nostros hortemur etiam, atque etiam cavere. ne Depositum Domini ejus pretioso coemptum Sanguine perdant , vel disi, pent. Vigilantes sint. ne alius accipiat coronam eorum ,

CAPUT V I I L

De Vliariis Araneis. DIoecesis Nostrae angustia minus exigere videtur Vicariorum Foraneorum copiam , ut cooperentur Nobis in exacta servanda Clericali disciplina . Exempla tamen Praedecessorum Nostrorum secuti, & Sacerdotum commoditati in Domino providere cupientes , praeter Vicarium Generalem , Uicarios For Mos duos instituimus, Archipresbyteros nempe Bullearum , adique Portularum, quibus praeminentias omneε, jura , praerogati. Vas , ossicia, onera concedimus jure, vel consuetudine huic o eio adnexa in Nostra Dioecesi , quibus debitum honorem, & reis verentiam a Clericis omnibus impendi omnino mandamus.

CAPUT IX.

De Congregationibus Casuini conssentia .

INeredibili animi Nostri laetitia excipi uidimus libentissime

ab omnibus Ecclesiae Nostrae Sacerdotibus Literas a N bis de Conscientiae Casuum Congregatione statis habenda temporibus , quod salutare exercitii genus neglectum, Literis Nostris iisdem Decembris Anno t776., statim resumi iusseramus. Gratias itaque Deo agentes, quod animo egregio, ad utilia quaevis, &pia docili praeditum Clerum Nostrum repererimus, continenter confirmamus quae juxta praecedentium Synodorum Decreta tunc ordinavimus, potissimum circa locorum divisionem , ut sit omnibus commodior accessus. Plane autem eam esse volumus, quae

in Synodo Mara ca statuta est , ut nempe statis a Praesecto per Secretarium indicendis temporibus in Episeop i Aula IEmoniae congresentur Canonici , & sacerdotes omnes , & Clerici Ci.

90쪽

De Congregallin bus Casuum conment e. 8ν Civitatis , atque insuper Parochi Vertenelii, Villaenovae, & S. Laurentii in Dayla : Bulleis in Collegiata praeter Clericos lo. ci, tum Clerici Grisinianae, Μumiani, Berdae, & Carsettis, &Tribani: In Ecclesa Archipresbyterati Portularum, praeter Clericos loei, Clerici Sternae, & adnexorum ridemontis , & α- staneae . Dies respective a Praesectis statuantur ; & in Sareissiis xi patescant omnibus . Praefecti sint Vicarius Generalis, &Foranei . Omnibus Congregatis proponantur in Kalendario missas pro mensibus praescripti , aliquibus sorte ad ipsos resolvem dos extractis: reliquis opinionis suae dicendae sit locus: ab aliquo demum digniore , vel provectiore , uberiore doctrina definianis

tur . Decisiones omnes ad Nos transmitti volumus , ut per Theologos Nostros accuratius examinentur . Ex iis Epitomen

pro praxi manualem ad calcem Kalendarii proponi quotannis curabimus . Nullus absit, nisi legitima causa. Causa a Praesecto probetur, vel Nobis : qui absunt scriptam Decisionem mittant Socretariis respective. Consessariis in hoc deficientibus, Patentes

Literas non concedemus: Sacerdotes reliquos ad Consessiones audiendas non admittemus. Cetera juxta opportunitatem statuentur a

C A P U T . X. Haec sunt quae ex sacris Canonibus , ex Conciliis , tum

Generali Tridentino, tum Provinciali Aquilejensi , atque ex Synodis Dioecesinis Nostris Tommasini An. Iὸ44. Bruti 16 4. Gabrielli I 69I. Μa ocea I73O. desumpta, opportuneque disposita in hac Prima Nostra Synodo edicimus , & promulga. mus de Consilio Fratrum Nostrorum Canonicorum Nostrae Cathedralis , & de illorum , & totius Cleri consensu. Quod sime ullo Episcopalis auctoritatis Nostrae detrimento facimus, cujus est libere, & absolute decernere in his, quae sibi videntur in D mino expedire; sed ut communis conienses Legis jugum Matius portare doceat, & sustinere. Omnibus itaque Iurisdimoni Nostra, subjectis in Virtute sanctae obedientiae mandamus, ut haec prompte adimeleant, & exequi curent. Si quid dubietatis, uel dissicultatis in tres, vel controversae emerserit , a Nobis

reselvendum petatur. Declarationem omnem , & interpretationem Nobis omnino reservamus . Ne vero quis ignorantiae praeteκtu excusari se credat, volumus , ut intra duorum Mentium

ab editione spatium omnes tam Sacerdotes, quam Cletici hujus sibi exemplar adipiscantur, nominibus in Curia Nostra notatis. Atque ad Laudem, & Gloriam Omnipotentis Dei, Beatae Μariae Virginis , & Sanctorum Μartyrum Μaximi , & Pelagii Patronorum Nostrorum Synodo huic finem imponimus.

beantur iuxta hane Sanctionem,

Decreta

SEARCH

MENU NAVIGATION