In subitaneam & luctuosam Annaebergae deflagrationem epistola 16. threnodiae 30. à ciuibus patriae amantibus, aliisque conscriptae. Accessit ad senatum populumque exustae vrbis commonefactio, ... Studio M. Pauli Ienisij collecta & edita. ..

발행: 1604년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

quatuordecisi aedes remanserunt, q- easularim potaes, pro pter structurae vilitatem, quam aedium ,si cum exustis caeteris conferentur , speciem repraesentant. Ex hominibus in tanto periculo non plures quam quinque desiderati sunt. Inter hos fuerunt honestis parentibus nati, Ioannes &Blandina, Ioarionis Bineri, Annaebergensis olim Sena toris, filius di filia, qtiois

Tum ille morbo maniaco permultos annos aeger vinculisi conastri 'us decubuerat: haec vero sedula fratris aegrotantis cura strix erat. Vterque autem, cum nec stater sororem, nec soror fratrem in extremo vitae periculo deserere vellet, flammis cres .cumuenti, mutuis in amplexibus, singulari fraternae charitatis exemplo relicto, inter flammas Deo animas commendarunt Ambusta cadauera postridie ex parietinis collapsarum aedium in Diuae Annae templum sunt deportata, ac tandem i3. maii ibidem terrae mandata. Ignosce prolixitati harum literarum, quae ceria inter exaa randum, opinione celerius, in hanc, quam vides, verborum multitudinem excreuerunt. Te vir reuerende, amanter rogo, ut me tuis ad Deum precibus , piam ad homines literatos commendatione, praesertim in hac publica nostra calamitate, adiuves. Ego vicissim pro te tui si omnibus mea cum ad Deo iam vota, tum humanistatis debita tibi ossicia, quantum Deus

ipse permiserit, pro facultatibus meis libentissime praestabo. Bene vale. Dab. Bucholai, a I. maii anno I 6 O q. . . Gulchior Leanuae, verbii disini minisciri

32쪽

SN plar. Doleo vir amicissime,occasionem me visendi tib a nuptiis filii Dresdam redeunti praereptam esse. Tuus enim

congressus mihi oc gratus & iucundus fuisset, ειρ cμμ α γας Lνς ει AEλε rent γλυκυ. Te cum tuis commoda valetudine uti gaudeo.Deum,qui longitudo est dierum nostrorum oc ριχ ψυχος, diuturnum tibi Ut sit, σειεχOTεκωαδιοῖ tinIον precor ocopto. Meum est singulis momentis ad mortem, quae in soribus expediat, paratum me sistere. Annum enim nunc ago undesciptuagesimum. Desiderium meum est hie IJ αναλυσαι εc cum Christo esse. Certus enim sum, meam mihi mortcm fore natas

q. Nunc Annaebergam tuam redire, quia sic vis, ad te iussi. Harima cum voluptate in ea haesi , eamque peruolitaui siepiusscule. D ignus profecto tuus labor, in quo nihil prorsus praeteris missum est, Annaeberga, id est, ciuium oc incolarum omnium gratia tanta, quantam animis concipere possunt maximam,non tantum agendo, sed potius reserendo. Quod si patriae parem gratiam refert nemo, etiamsi vitam impendat, certi tibi debe/turinioque immortalis, qui facis,ut patriae,slammis proh dolor conuim e pene emortuae non intermoritura tamen memostia apud plurimos vigeat, di vicissim magna nominis tui fama posteris commendetur. Mei autem quoque mentionem cum ficias in descriptione patriae nostrae, curabo, quantum animo conniti, quantumque labore contendere potero, toc ego tibi gratus sim, oc ut dignd quoque patria,Pie honeste 3 degendo, vivam, atque Christo duce moriar. γκIoήκω φεν κακοJκTιυεῖεγοι Tet κω παθ Ting. Interea tecum, Ut antea semper, colam κω oμονοι . Vale cum tuis, ec sestinationi ignosce.

Torg Idib. Augusti, anno 36 q.

Totias Muther, inmaebergensis. Ere tae sor Superint.

33쪽

SAl. pliir. Multum , vir amicissime, parenti'RὶS

multum amicis multum patriae Haec enim antiquior qua, dam parens plurima in nos officia si quid Tullio credimus confert, ac proinde naturae qxiadam lege nos sibi obstringit , validius. Recte ini.Odys. Ulyises: Ου7ι ἔγωγέ ς γάικς ιρύναμαι γλυνκεφίRFs αλο τρεθθαi: Dulcius haud patria terra quid cernere possum. Nemo itaque nobis ut fp ero vitio vertet, si maiore paulo Npraegnantiore, quam plebeii in eius charitatem asses cstu trahamur. Noster N. in hoc picta tis cursu primus videtur. Nos non pudeat in secundis ac tertiis consistcre. Ostendamus hoc, quaeso, liquidius, di cognitum reddamus alijs, partim intestimonium, partim in exemplum. A tque, ut opinor,initium iam factum est. Nam epistolas colligi ahs te audio cum Thresnodi'. quas in patriae ruinam quidam decantarunt. Fac oro, vetypis euulgentur, inprimism luculenta illa Vrbis descriptio, quam, cum scholae patriae laudabiliter praetisses , anno. hi fallor. abhine XIII l. texuisti. mirantur multi, tam amplam cis ustatem flammis totam absorberi tam cito potuisse. Mirantur tam effuse irae suae habenas laxassc irritarum supremum nusmen. Vere, vere Dein absim ditiis cuius iudicia peruestis gari non possum. Huic rem committamus humilis precibus, nihil dubitantes , sic urum ipsum, ut ciuitas collapsa reflores.cat, ae pristinum decus suis consequatur temporibus. Interim illud nos rccreet, quod scimus, minora esse 'sa haecμιν 'li fleseratis nostris,osagen Domini , quibM qu isiseris corrapimur, ad emendarionem es non adpenditionem nostram euenire μου. S. Vulnerat Deuου or medetur e percutit se manin eisu fana nec mob.1.ὶ Non dabis in perpetuum stactuationem sto Psal. s. Vale. X V. Calend. Septemb. anno I 6 O q.

34쪽

Sm. N. Mitto, vir reuerende ac immanissise , carmen. non

quidem quale transmittere volui, aut tu a me sperasti: sed qualem summa festinatione, maximam rerum mearum peraturbatione conscribere potui. Communis enim Annaebergae calamitas, omnium lacrumis maior, ita res ac fortunas adflixit

meas, ut non in postremo in selicitatis loco sim constitutus. Su/pellex quam habui satis lautam, vesteS, penus omnis, multast , quae paterna re auita haereditate ad me oc uxorem meam peruenerant . incendio interierunt. Persti medulla hibito ille. cae meae, quam pro mea mediocritate habui sic satis instruetam: perierunt omnia. quae in Academia, multo labore, multisq; visgi s a praeceptoribus tam putilicis, quam priuatis mea manu consignaram, commentaria: petierunt operae Privasa, carnatina, disputationes,declamationes: perierunt, quas thesauri loco habebam, amicorum oc virorum doctiorum ad me literae: Ipsa quoque Laurus Poetica, qua me annis superioribus Iohannes Georgitis Godelmanus ornabat, ignis vim effugere non posluit. mirum igitur non est, in summo dolore, tantam rerum mearum παρολίθpα, Uersus quoque esse tenuiores ac rudiorcs. Eos tamen ut boni consulas, amanter εc officiose peto. Si etiam moram res patitur, ae Una saltem atque altera litera suero admonitiis, dabo operam, Ut carmen quoddam claboratius a me prima occasione habeas. intcrim bene vale, di in laudcm Patriae tuae non in. cendii saltem historiam, sed ab ipsis incunabulis urbis inci pia in lucem cae chronica. Dici non potest,quanto desiderio omncs boni laborem hunc tuum exspectent. Sed verbosior sui, quam par erat Iterum igitur vale, ta me tuis precibus tuom pati Munio commendatum habe. Dabantur in hospitio meo B tutioidisnoidie is. Mens. August.

35쪽

XIII.

M. DANIELI HENI CHIO, PASTOR D

& Superintendenti Annaebergensi, V. cl. Al.Literas quas ex VUerda Epi scopali Lyttichius

ad me misit, reuerende vir, alterae insertae erant, ad Te quae spectabant. Eas nunc mitto, certa spe din.etus non ingratum fore icnue hoc ossiciolum. Sinotum patriae adflictum ac prope deperditum. ut Primum cognooui, cognoui autem dic as Aprilis ruinam ipsius 8c cladem miserabilem acerbe deploraui, nec ipse solum, sed una mecum plurimi. quibus 8c urbis splendor, ct ciuium integritas per/speeta est cum vera pietatemhumanitate coniuncta. O duram i olarum sortem & omni fletu superiorem. Circumsonare . ines videntur parentum querelae, ciuium clamor, mulierum eiulatus, paruulorum lamenta. Tantam in Electioratu Saxoniν co cladem, inde Usque ab homilium, qui nunc Uiuunt , memooria, civitati illatam non puto: utinam nulli unquam inseratur. Satis, proh dolor, imo nimium est, Annaebergam flammis cons cidisse. Veruntamen utcunque colligo me, & in spem certam. erigor, futurum, breui, ut instauretur. Vnum hoc si videre Dominus concesserit, alacris e vita decedam. De Bartolemaeo fratre, quid fiat, satin recte valeat ecquam rei familiaris iactura incommuni illa ruina secerit, numquid seruatum ipsi aliisq3 sit, . nescius sum. Literas expecto, quae de hisce omnibus, ut di inε cendii totius modo ec ratione me edoceant. Vale. r. man, Pres . .

36쪽

Dn. AD AMO HERMANNO, ECCLE-

siae Coldic. Pastori Superint. U. clariSRl pl. Fuit, vir reuerende, Annaeberga, sirit patria, sitit

Resi,ub Vnutri hoc dum scribo, omnia me scripsisse putes. Breve est quod scripsisti,inquis Ego nimis prolixu arbitror. od si plus scire desideras, unum hoc habe: cecidit Anna, berga, cecidisi id st praecipiti quodam fato. Unius dieculae insor. tunium coatrum 5c funestum diem et . Aprilis ec nitorem, ec florem, decus ec gloriam praeclarae ciuitatis omnem abstus lit. Quid abstulisse dico imo euertit, prostrauit, destruxit,aba serpsit, extinxit. pcrdidit. In Annaebergo Annaebergum quae

ritur. Quaeritur, inquam,at non reperitur. Neque enim uspiamnunc est δε amergum .desiit esse. Num suturum aliquando sit, ut iterum aliquid esse incipiat, Deo exploratum, humanis ceri auxiliis parum est loci. Vale, re, quod facis, patriam ad extres mos miseriarum scopulos adaeiam precibus commendatam hasbe. Ego illius causamocte diei crucior, inprimis p cum ad acersbissimum hoc infortunium diis ia.. accedat eoru , qui res Venasi ,inprimis is ligna,tegulis,caementum ecalia iniquissimo prescio divendunt,adeb sciues miseros deglubunt & penitus exshauriunt, mistra eos per verbum monente ac perterrente Dei

spiritu: id quod hocce tempore, quo charitas in solidum restis xit, locis omnibus usu venire cernimus. Deus misereatur, Mesa uillis excitethbc quod occulto ipsius iudicio in fumum accineres abiit. Locum enim forsan oc hic habet illud Vlysseum, quod de Troiia excidio apud Euripidem legitur: δο Σγμα, ὀυδεω CFIων. Dres e as. triast. U. P- Ioisius Annaebergensis.

37쪽

SAl Non igitur est quod mireris.

in fronte a me poni, quod Tu ad epistolae calcem posucras. Fuit vir reuerende &do ste Annaeberga, fuit patria. Unum id dum scribo, compendio me plurima complexum putes. Fum ma ex automatarii cuiusdam fabrica erumpens fortuitone inacendio, an ab improbis suscitato, incertum cit attigua aedifiacia, eum horrore omnium, mox corripuit, ac maiori, quam crea di potest . velocitate, ad dextram laeuam 3 aedes plurimas, tam publicas quam priuatas, intra extram oppidum absumsit, irristam reddendo ac eludendo prorsus cum senatus prouidi curam. tam ciuium accolarum , qui e vicinis oppidis , ac villis inagenti numero aduolarunt, solertiam, nimia sui saeuitia re rapis ditate. Inde in multam noctem, peruadente ad quasvis partes urbis, flamma, incendium durauit, quoad tandem albescente iam die in seipso extinctum est. Iacet curia cum armamentario, praetorio, horaria machina eximii operis, tabernis, ac plurimis conclauibus spaciosis ec elegantissimis. Iacet splendidum re amplum coenobium, iacet domus argentaria, frumentaria, poalentaria, mercatorum, lanionum, ec quidquid denique aedilluctorum publicorum suit, solis moenibus exceptis. Iacet scholis habendis destinatum aedificium luculentae 8c magnitudinis re elegantiae. Templum B. Uirginis exustuin cst, ut & illud. quod extra oppidum sacerrimae Trinitati dicatum fuerat. Tema plum autem illud D. Annae magnificum ec sumtuosum, quod

simile in toto Eleetoratu non habet, iccto caret. Ut di turris. Aeramenta, quorum harmonicus conccntus mirifice omnes des

lectabasi humiacent confracta: organon pneumaticon incis

38쪽

neres abse Reliqua Intra temptim salua 8c sarta omnla,n spe aliaria, Penrile ambulacrum fornices cum insculptis Rogum, Ducum re prophetarum imaginibus, pulpitum,baptistes rium, adyta duo, chori musici totidem, simulachra subtalia,vassa, vines, rituales libri: Sed ec Bibliotheca seruata est. Omnia aedificia intra urbet 1 XIlII aediculis exceptis, consumta,

numero circiter γOo aut Soo. Ad hanc enim paucitatem stes rilitas Venarum metallicarum ciuitatem redegit, crim initio ibiis habitatis constaret plus minus Ia oo. Iacet prostratum extra oppidum Xenodochium cum conclavibus, porticibus

sisulchralibus, polyandrio affabre picto, Templo di parcecia,.quam peculiarem habuit: multa horrea flammis consumta. cum villis aliiso aediculis. Abstinatae intra oppidum aedes paσrochiales ec quidquid tandem vel usu commodum fuerat, vel dignitate conspicuum, vel amoenitate iucundum. Placuit via delicet omnium moderatori ac principi Deo, urbem anno a prima sundatione ioa ruere atque intermori. Quaeris quid spei reliquum sit c Ad Deum oculos si tollamus permultum. Hic urbem e flammis dicineribus reuocabit, iam serenissimi

Principis Electioris auspiciis, qui se miserorum querelis clemenatissim ξ offert. Memini ego multos senes in patria csse annis a hincque qui pueris nobis referebant, eo in laco quo Vrbs postea sandata est, densiim nemus fuisse, nec vel rusticum iugiis riolum ibidem fuisse conspectiim. Minime igitur dubitandum . rbitror, Deum, cui sicilia re expedita omnia, prq sua in.nos

b nitate ciuitatem instauraturum. Qtiod ut eueniat, humilist is votis ipsiam precemur. Viros retierendos 5 eruditissDia.

Christophorum Braun, Dn. Ionam Echari, Dia. Thomam iutatr, oc fratres caeteros ossiciose saluto. ale. 3Q. Nais dies dari anno I 6 o q.

39쪽

SAL plur. di in Christo perpetuam precor. Video Caspare

quid in votis isto tempore tuo sit,quo re rei domesticae diis, cultas, & scholae ruina, ec fatalis patriae interitus, θc amicos rum miseriae, honorum gemitus Oculis obuersantur, animbo cruciatum pariunt. Verum quid agas et operam patriae praesitisti,rebus adhuc integris, florente Ecclesia, vigente disciplina scholastica, Republica incolumi. Nunc a seipsa desertam, imo sibi ereptam relinques ' Absit. Qium enitere potius,ut qui cob labentem ac emorientem vidisti, eam reuiuiscentem e flamma ac cineribus videas. Arduum h0Ginquis r Sic est. At resurget certo tibi persuade ac reuiuiscet propedicm. Anno ab hineros nihil fuit patria: coepit esse. Nunc cum esse desiit, denuo

moωtea quamnsunt ut aliquisset, Rom. . Eius igitur admisratorem, non spectatorem solstm te esse cupio. Non procul aberit, cum di ipse-alii illud psalmi in ore habebitis: ciis liberauerit Dominiu captiuos Sm, erim sim omnianies. Tunc replebitur risu os nos,um, se lingua nostra exultatione. ItemPillud, quod Psal. Ii8 scriptum exrat: A Domino factam es t d, or mirabile est in oculis nostris. Et rursuS: Demist in os meum canticum nouum, carmen Deo nostro, Psal. o. Conuenisi luctum meum in tripudium mihi concidis accum meum,or circumded si me iaticis , Psal. yo. Reuenere anima mea in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi, Psal. 11 . Mihi si Deus concesserit vel initia instaurationis cernere, lubens moriar,ec ad super nam illam ciuitatem,quae casus ac mutationis omnis expers est, cupio emigrabo. Qtiod si tamen constitutum tibi est Annalbergo excedere, rectissime feceris, si Pastori Superint. te aperias, qua pro sua in te ac ciues beneuolentia, procul dubio re oc consilio

praesto suturus est. Vale. 6. I ij Dresdae.

40쪽

IN ANNE BERGE

DEFLAGRATIONEM,

THRE NODIT,

Piae συμπαθείας ergo a variis decantatae.

I. Ara regunt topulos, urbes quoque aia gubernant dHas toltant f pursia ad ima premunt. Sic ego, quae pridem montamae Misenidos inter

u , - προδε formose Utali ad astra caput, A Zammis Hru exusti, o strata ruinisTHytibus, hac iaceo in νme cadauer humo. taui iem hancs'ectas, asto Suspiria, voIum , Hoc unum exuus in liber adde meis: . In cinerem Urbs versa est, URBS P VL CHRIOR inde resurgisse, quae I NTER NECIO creditur, onus erit.

D M. PAVLVM IENIS IVM , CVIVS

luculenta habetur Annaster descriptio, typis

nondum etIulgata.

Vae tota in cinerem I enuessssoluta suilias NN AEBER G A, truci fiamma abolense,iacet, sat cinere in medio tamen,Cr mirum ignibara Musa, 'IEm S II Hem per monumenta viget. mprisumspectare urbem,ssectare vetusta o mamenta amos moenia, templa datur. Husne queo patriae , unis, reddere ρ Debes

Huans illi, VITAM debet utilibi. M. Ioan. Fridericus, Prosetar Acad. LUs. eiusdem pro tempore Rector.

SEARCH

MENU NAVIGATION