Petri L'Abbe' è Societate Iesu Eustachius seu Placidus, heros christianus poema epicum, ex legibus antiquis & nouis. Eiusdem Panegyrici, Syluae, & Eclogae, Miscellanea, Solitudo, editio secunda, erratis quibus scatebat purgata

발행: 1672년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

PROSO POPOEIA

CRETAE DEPLORANTIS

fortunam suam , sperantis tamen victoriam, & auxilium a Papa, & Regibus

postulantis.

Lia ego tot quondam titulis,& honoribus aucta,

Nobilis urbs, Se nunc urbis lugubre cadauer Fortunam deploro meam : Sol omnia lustrans Nil vidit sub sole meis aequabile poeniS , Nil grauius sparsit rumor, nil fabula majus Mentiri docuit, cedunt mendacia veris :Troja annis obsessa decem, tunc denique capta est,-Et cinis est ubi Troja fuit: bis ipsa decennis. Et bis Troja sui: nee vinci, aut vincere possum ,, Nec possum captiua capi ; superata resisto, Victores vinco, & rursum vincenda resurgo et Plus aliquid dico , cinerem victoria fecit, Et vivo post fata cinis. Heu quod decreuit famosae gloria Cretae lNobilis urbs olim, nil sum nili tristis imago, Et veteris simulacrum urbis : me fortia quondam Moenia cingebant, & propugnacula, & arces, yalloque impositae turres, Lunaeque bicornes,

Insususque

222쪽

MIs CELLANE A. 2ost

Infususque maris sinus, & circumfluus amnis: Ille sinus mihi portus erat ; secura sedebam In portu Regina meo, centumque per urbes Iura dabam late dominans ; me regna colebant vicina, de Cretam Turcus, Caneamque timebat, Et superesse in me Cyprumque, Rhodumque putabaris Haec Odij seges, & iuratae caiisa ruinae, Inuidia, de Romae dudum sperata corona ;Quaesitusque aditus Latio, si Creta pateret. Bliclenis & me,& Caneam tentauit ab anni S, Et nunc capta soror totam in me projicit iram, Suppositus puluis fossae intra viscera terrae, Et claudi impatiens ignis per aperta viarum Erumpens, turres, & propugnacula, & arces Disjecit, vacuasque inuerso pariete fossas Impleuit, latamque viam per moenia fecit: Turbatum pelagus flammarum incendia sensit, Et timidas retraxit aquas : nec flamma, hiesque Vallum intra murosque stetit; tormenta, globiquet Pulvereis foeti flammis, per inane vibrati. Pondere que innato subjecta in tecta ruentes Exussere trabes domuum, calcemque petrasque, Murosque, & medio contentas pariete gazas, Communique urbem totam inuoluere ruina et Et nunc sub caveis, umbrisque, Sc hiantibus antrῖς, Plebs habitat, ciuesque mei: sum terra, cinisque,

Et si quid minus est cinere. Fallor, adhuc vivo, & victrix post funera surgo

Fortior, & vires rediuiua ex morte resumo ;Et eecidisse mihi prodest: urbs Regia quondam Priscorum sedes Regum, sedesque Deorum, Vrbs noua sum veteri melior: mea moenia Tarcus Diruit, aggestis suppleui moenia glebis rEuertit turres hostis, castellaque, & arces, Arx noua sum, nullaque manu superabile eastrum: Antiquae periere aedes, & tecta superba

Securae

223쪽

aio MISCELLANE A.

Securae sunt antra domus: nee tela timemus

Ardentesque globos, & plumbo, & puluere stet s.

Nil antris tormenta nocent: assuevimus i ni,

Vibratosque globos pueri, teneraeque puellie Alpiciunt, mollique fugant ineendia flatu. At grauius flammaeque meae, & tormenta timemur, Et melius mea tela nocent ι suffodimus antra, Ductusque, & plenos arcano puluere furnos Clausimus, & dum hostis muros inuadere tentat. Tum vero erumpens accenso puIuere flamma Inuoluit medios hostes, ambustaque membra Diuidit, & vacuas spargit fragmenta per auras, B Turcus per inane volat: centena virorum Miltia, pars stricto ferri mucrone necata, Pars flammis periere meis, pars territa fugit, Et fugerent omnes nisi ferrum, & vincla timerent', Et vacuas acies orbis suppleret Eous: Et tamen exhaustus veterano milite Tureus, Vix ultra quos mittat habet.

Ergo Christiadae obsessae sue eurrite Cretae. Auxilium germana peto. pietasque, fidesque, Et pro me Deus ipse rogat: si jungitis arma

Vinci Turca potest, hostem sola ipsa tot annis Sustineo, vires uno supplente Senatu :Quid si Germanos, Italos, Francosque, & Iberos Aduentare sciat; Pallebit Turci ea Luna Orbe que decrescet toto , iam praeuia fama Aduentus vestri pallentes terruit hostes: Vincetis solo aspectu, & turbante timore Diffugient, solaque cadent formidine Turci, Et credent fatale mori. Rospiglio se Parens orbis, Christique, Petrique. Et Iidei, & Cathedrae nunquam mutabilis haeres, Audiui lacrymasque tuas, & publica Vota, Haec fidei, mundique probant utriusque parentem, Subque Deo pene esse Deum: Perge optime Pastor, Et

224쪽

MISCELLANE A.

Et Cretae miserere tuae, sum filia Petri, Dumque Oriens Romam fidei caput esse negabat, Semper ego Romana fui, & nunc certa perire Ne pereat Romana fides, imploro fidelis Diuinam humanamque fidem, Pater optime perge Hortari Reges, populosque ad sacra eiere Praelia, de Christo pugna est, mundique salute , Et petitur Romana fides , sum janua Romae, Et Romam meditatur Arabs, solemque cadentem Captiuum tentat crescenti subdere Lunae. At vinci, & captiua potest decrescere Lunae Oeei duo mundus quondam seruiuit Eous. Et victus seruire potest, si Candia vincat, Et vine et si Roma iuuet, Romamque juvantem

Auxilians Europa juver.

CLEMEN

225쪽

CLEMENTIS IX.

S. P.

PRO FELICI SUCCESSU

AVXI LIARIS EXERCITUS

C ANDI A

CONTRA TUR CASCARMEN VOTIVUM.

Classis diresta Deo, sacrae Ite Triremes, Aspirante Polo, placidisque amantibus auris, i Et nautas supplete Petro. Quam laetus,ouansq;. Spectarem praesens aciem, amplexuque fouerem lCerno absens, votisque omnes, lacrymisque saluto, Et Petri meritis, & Christi nomine signo :ore Petri loquor, & quamuis virtutibus impar, Sum magni tamen umbra Petri. O VOces, tacitaeque preces, dc publica vota Exaudita polo i redeunt felicia saecla Cum Cruce signatus miles migrauit in orbem Eoum, & Solymam, & Romanam fecit Idumen, Et

226쪽

MIS CELLANE A. MI

Et Petrus mundo Pastor communis utrique , Et fidei Petra una fuit. Audite Heroes quid mens praesaga futuri

Prospiciat, nolim tamen haec oracula credi, Ex Cathedra non illa loquor l, sunt vota, precesque. Saepe tamen Coelum votis oracula miscet,

Saepe piae sunt fata Preces. Multa mihi euentus faustos, seliciaque arma Promisere diu : Mahometes ipse ruinae Praevidit momenta suae, falsusque Prophetes Vera sibi, mentita aliis oracula dixit: Crescentem vidit septem per saecula Lunam, Post septem aetates Lunam decrescere vidit, Et totam sub Sole mori ; satis impius error Illusit populis, & ne fraus dira pateret Nesciri legem voluit, vetuitque magistros, Et ferrum pro lege suit. Et ferrum, & flammas atrox doctrina meretur, Quae serro & flammis orbem vastavit Eoum, Postque homines laesos audax conscendere Coelum, utat Christum esse Deum. Altera spes Cretae seruandae, est Creta superstes Ipsa sibi, post tot miserae discrimina vitae. Post mortem, & tumulum,& cineres generosa resistit. Et victa & victrix,captiua & libera, Creta, Et Creta ex tristi rursum rediuiua sepulchro.

Quae miseram traxit per tot miracula vitam,

Nec debet, nec Creta potest miseranda perire 3 Nil semper miserum esse potest: Deus aspera laetis Temperat, & nasci Phoenicem eX funere gaudet, Et Phoenix Creta esse potest. Vestra erit Heroes rediuiuae gloria Cretae,

Fatales Turcis Francos oracula clamant Antiqua, & veteres clades Raabaea timores Excitat, & Franci, Germanique umbra timetur,

Fatales animae metuent obsistere fatis, - Et

227쪽

1t MISCELLANE A.

Et fati satum esse volenti Uno ense metetis Turbam hominu,& Turcus densae cadet instar aristae r Iam tremit,& nondum praesens iam vincitur hostis. Iam pauidum meditatur iter, terraque, maIique, . Et desunt Elementa fugae. Ite sacri Heroes, vanisque illudite fatis, Religio, & virtus, & gratia nobile fatum est , Et fatum Romana fides: haec saera suasit Praelia; de Christo pugna est, hominumque si lute e Victores vos causa facit: pars Creta querelae est, Pars Romae & mundi Sceptrum,pars maxima Christus. Impius hunc vates fingit se vate minorem, Seque Dei vult esse Deum : saerae ite Cohortes, Et libertatem Cretae; Romaeque salutem , Et Christo seruate Deum e falsusque Piophetes Deluso fiat fatalis victima mundo, Et fatum fatale suis.

NOVI TESTAMENTI

A IAN SENISTIS

MALE UERSI.

Carmen Apologeticum.

ΦAREstantis Setiptura Dei, supremaque verba 2 Iuratumque nouo sub foedere Testamentum , Irascor sectae audaci, nimiumque rebelli, Qua

228쪽

MISCELLANE A. Us

Quae mea verba audet verbis miscere prophanis, Et sensus mutare meos, & si impia posset Pene ipsum mutare Deum. Me spiritus ille Qui certa antiquis dbstauit fata Prophetis, Qui vera inspirat, qui falli & fallere nescit, Ille amor, & gustus Verbi, gustusque Parentis, Ille meos sensus, & verba, & carmina scripsit, Et scripta obsignauit Amor. Me nobile Verbum Quo Pater aeternus loquitur, quoque omnia dicit, Me Verbum aeternum dixit; repetitaque verba Protulit humanae latitans sub imagine formae Christus homo, Christusque Deus: Nee syllaba libri, Nec punctum est sine voce Dei, Pater omnia dixit. Dictauit Verbum,& Verbi manus omnia scripsit: Nec vilis sermo meus est sub simplice cultu. Simplicitas Superis placet. & nativa venustas, Et simplex est ipse Deus. Procul aulica verba, Forinosaeque phrases, non haec pigmenta, coloresque, i Et sucos quaerit pietas; corrumperet aurum Mendicata auri species, fallaxque figura, Mentitusque color formae, &de Rege metallo,

Emeeret mendax aurum, verumque orichalchum. Et pietas aurum est, nec amat sallacia verba,

Mentitasque phrases; Non est haec verso pura , Nec libri doctrina mei. Dum Nobile Verbum Humanam assumpsit carnem, non purpura vestis, Non aurum fuit, & poterat sub Sole latere, Et puro vestiri auro; Communia verba, Et simplex sermo fuit, & miracula secit Hic sermo,& coelo placuit, mundumque redemit. Haec est prima meis illata iniuria verbis ;Mutatus vocum sensus, cortuptaque verba. Altera fraus variis mea verba erroribus implet, Atque ut damnatae Haereseos fallacia monstra

Excuset, Christo errores impingit, & ipsum Haereticum vult esse Deum; monstra omnia damnat Doctri e

229쪽

116 MISCELLANE A.

Doctrinae eensura ineae; nondum impius error Arrij nasci verbum de Patre negarat, Aut natum non esse minus: Nondum aemulus error

Nestorij Christum credens hominemque, Deumque, credebat sine Matre fatum; Blasphemia nondum Eunomij Triadem nolens, nolebat Amorem Esse Deum, soloque Patris de corde creabat; Hos ego damnaui errores ; turpisque Lutherus, Diraque Caluini soboles, Ranaeque Geneuae Antidotis periere meis 4 Ego dogmata quinque Doctrinae figmenta nouae, & fallentia verba Damnaui, & sedes Petri, solioque sedentes

Damnarunt mecum errores, censeraque Romae

Ex verbis est sumpta meis ; nec fallere Roma, Nec sedes errare potest, quam Petra tuetur, Et Petrae est tutela Deus. Haec ithri est doctrina mei, corrumpere librum Tentauit Secta & sensus , & verba Geneuae Admiscere meis verbis, Romaeque minantem Censuram, Cathedraeque iras, & fulmina ridet,

Iratumque Deum.

LUDOVICE cliens Romae, Romaeque clietiS. Et fidei Tutor, contemptam ulciscere Romam , Vicisti, & paeem victor toto orbe dedisti, Vince Deo,veramque fidem, FORMAM E tuere. Testantisque Dei viva, & morientia verba, Testamenti haeres primus tua protege iura, Et tabulas defende meas, idem hostis utrumque=Testantem, haeredemque petit.

DOMINI

230쪽

DOMINI

PASCHALIS

PROVINCIALIUM

Epistolarum Scriptoris Testamentum Catholicum. Pros Paraenetica.

tempus a . .

Moribundus, & pene iam mortuus, loquor eo momento quo nemo mentitur.

Dum vixi tradidi me Iansenistis, & pen E vendidi. Emit calamum meum Portus Regius pluris quam petij. . . et Plaeuit Stylus,indolis aliquid habens,lc aliquid artis, Impleui Galliam Prouincialibus Epistolis, di pene satyris. Seripsi jocosi, dum Iesuitae scribebant seria, Saepe victus, saepὸ victor ,

Dum vincere armis non potui, risu vici. Satis iocorum est homini moribundo. Ejuro moriturus quae scripsi vivus , Et veritatem testor, quam aphernus testabor.

Vera

SEARCH

MENU NAVIGATION