Phosphori Austriaci De gente Austriaca libri tres. In quibus gentis illius prima origo, magnitudo, imperium, ac virtus asseritur, & probatur. His praemittitur Methodus legendi historias & adjicitur Appendix de nobilitate, ac officio curialium

발행: 1665년

분량: 630페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Filiam reliquit unicam Minam, Carolus, ex Iabella conjuge II obiit vero ipse ad Nancem , in Lotharingia, Anno M.

ccc C. I. xxvII. v. Ian. Heud Ren Burg. lib. I v. c. IX. Gen. Lux. f. 2 7. lib. V.C. I. IIn IV. XIV, praecipue C. VII.

momnium ejus provinciarum aeres, nupsit Maximiliano Austriaco, qui pinstea Imperatur. Hoc modo sine bello, Belgium ad Austriae Archiduces pervenit, di xv II. provinciae non armis, sed legitimo connubii jure , eorum imperium 1 sceperunt. Heut Ren Austr. lib. I. c. I.

VII. VIII. IX.&XI.

v. e secedit rim iectum.

Ex aximiliano ac Maria, unus exta, tit filius, philippus Austriacus, ninium Belgi Regionum haeres , qui Joannam, Ferdinandi, sabellae, Hisp. Regis :Reginae filiam, anno M. CAEc C. α

duxit ex qua natus illi fuit , anno M. D. die xxiv. Febro ista C xolus

282쪽

rolus v. postea Imper Belgi haeres. Hic ad Belgi provincias, ditionem Ultraj ct ensem,ri Transisalaniam, Groningam, Cameracum adjecit Geldriam denuo

asseruit.

Ustrajectum resignatione Henrici Ba vari, Ultrajectensis Antistitis , accepit. Hic enim cum adversus vicinorum injurias, de intestinos plerumque motus, tueri se diutius non posset, Caesari nolo V. Hu' a succes Bribus rarabantiae duci bus, Mollandiae comitibus , omne jus , ac imperium profanum, quod in urbem, ac ditionem Ultrajectinam, ipse succes- ωresque habere poterant, certo animo liberaque voluntate cessit. Idem pro'inciae ordinies secere. Expeditae sunt publicae cestanis hujus

tabulae, anno M. D XXVIII die XIII.

Aug. easque ratas habuerunt, subscriptis nominibus , ω appensis sigillic, quinque Canonicorum collegia , Abbates nimis senatus nobiles, quos omnes isacramento sibi dicto, Antistes liberavit. Idem Caesari juraverunta Pontifex ele-hiens VII approbavit , confirmavitque. Ecclesiastica jurisdictio, sacrumque ini- rium, antistiti reservatum fuit. Heuti

f. VI. A

283쪽

asa Tractatus de Augustissima

Trans-Isaiani eodem anno, auditis Caesaris in Antistitis sui legatis, indictoque totius provinciae Concilio, re omni mature deliberata, Caesari, ejusque legitimis successoribus, servata Antistibus sacra jurisdictione, sese certis legibus submiserunt, Narolum in principem receperunt. Tabulas hac de re, omnium deditione confectas , signarunt Caroli proceres,& quicunque fere e nobilitate Trans- Isalana moxque praesente jubenteque Antistites, qui eos liberos pronunciabat, Caesari saCramentum dixere ibid.

g. VII. Aecedit Groniaga.

Groninga sponte ad Carolum Imper. accessit, quae antea ditioni Vltrajectensi, Geldriae suberat. Groningant enim cum animadverterent, se defendi a Gel-dro non posse, variis se bellis objici, Carolo Caesari, ut Brabatitiae duci. Hoblamiae comiti, ultro se subjecerunt. Gregorius Sceinhius Groningam, anno M. D. xxxv I ingressus, Caesaris nomine magna pompa inauguratus est,in urbis sacramem tum Carolo dictum accepit.

Pace postea cum Carolo Geldro facta,

Corale

284쪽

iente Austriaea. Pars II. a13 idem tituli jurique in ditionem Groni

ganam, Ommelandios, ammum, Drentam, Wentam, Cou vortam, qua me huc pertinent , Caesari, ejusque in perpetuum succetaribus cessit, renuntiavitque Heuia Austr. lib. XI. C. VI.

Cameracum olim intra Hannoniae lim tes, avulsum postea deliberis imperitur hibus accensitum est. Tandem in tutelam haereditariam , Flandriae comitibus ab imperatoribus , potissimum Henrico . de Frederico I. attributum Galli jus aliquod in hanc urbem sibi vendicantes , saepius illam occuparunt , quorum praesidium tempore Maximiliani I. Cameracenses, Caeli ianis in urbem intromissis, ejecerunt. Movebantur Gallorum insolentia saevitiaque, quam diutius pati nec poterant, nec dignum censebant. Jus v. imperi ut, adversiis Gallos Bellicas provincias stabiliret. Cameracumpore Cameracenses, Austriacam familiam coluere, sub principis Belgarum tutela, suae urbis statum servavere. Velut urbs tamen postea in Gallorum rursus potest tem avaritia arcis praefeci h sed anno D. Petrus Hem . Fontium praesidio de arce munivit, ab

comes,

285쪽

23 Tractatus de Augustissimus

comes, fideli civium opera auxilioque, Philippo II. Austriaco,denuo eam asseruit.

Heut Austr. l. I. c. VIII.&LXII. C. I.

g. IX. De Geldria iterum os utphania. Ad Geldriam quod attinet, ea, ut jam ante retulimus, Carolo audaci paruit , sed iterum Carolus Adolphi, Egmondani filius, invaserat. Anno tandem M. D. XXXVI. Imperator eam, cum Zutphaniae

comitatu, hac lege, Carolo duci reliquit, ut sit sine liberis legitimis aevita discederer, ipse ejusque successores, Brabantiae duces,

Hollandice comites, in utramque ditionem succederent. Sed cum anno seque ii convocatis Arnhemum utriusque pro vinciae ordinibus, id ageret dux, ut Francise Regi a amentum dicerent, recus runt ordines, oppidis fere omnibus ducem excluserunt Poenituit facti ducem, compositoque cum ordinibus dissidio, nihil se, quoad viveret, de principe alio acturum promisit.

Anno demum M. D. XXXVIII. Ο-ritur dux L xx. annos excedens,, Cum

legitimos ex conjuge liberos non haberet, nothos autem quam plurimos, contra inbium cum Caesare pactum, quia ditiones suas

286쪽

Gente Austriae. . Pars II. inys

suas relinquere Franco, recusantibus ordinibus, non poterat Guillelmum Marcanum Cliviae ducem, qui tum duorum supra viginti annorum erat, succe rem nominavit. Is quorundam factione inducem recipitur ia praecipuis

civitatibus imponit, quae res calamitosi paulo post belli causa fuit. Ut se autem contra Caesarem tueretur , amicitiamin faedus cum Gallo percutit. Caesar hac de re, inter alia, in comitiis Ratis nensibus, ad imperii principes rotulit, qui auditis Cliviae ducis legatis Caesaremjus suum in Geldriam , ac Lut-phaniam persequi posse ac debere, publico

decreto responderunt Ardet igitur bellum, uota provincia caesareanis armis. miserabili incendio, dum miles libidini modum non ponit, totum conflagrarat; ua clade territae urbes Geldriae Iuliaeque editionem faciunt , de ad caesarem claves transmittunt. Erat is ad Venisnam in C stris,quo veniens Guillelmus, Cliviae dux, nigro amiculo tectus , ad Caesaris pro tribunali sedentis genua se prosternit, Francorum se promissis deceptum istetur, veniam petit, constantem in posterum se dem promittit.

Ignovit illi Caesar, & in gratiam ea lege

occupatur.

Durae oppidum

recepit,

287쪽

a36 Tractatus de Augustissima

recepit, ut Geldria, Tutphaniaque, Caesari ejusque haeredibus, in perpetuum CC-deret , mearum ditionum incolas dicto sibi jure jurando liberaret. Cessit dux, confectisque ea de re tabulis subscripsit, &in Caesaris verba juraVit. Ita finito bello reducta pax est,in in pace contracta amnitas. Nam Guillelmus dux, Mariam Austriacam Ferdinandi Romanorum Regis filiam uxorem accepit, foederi cum Gallo renuntiavit. ACciderunt haec anno M. D. XLIII. Nec constantior deinceps ullus in fide erga Caesareo , Austriacamque familiam fuit, quam hic dux Heut Austr. XI. c. I. X. X v. praecipue, XI. item Geneal. com. Geld. f. 2 8.&a 6.

f. X. Bestium ad Fhilinum LV. Hisp.

Reg. devolutum. Carolo V. Imperatori successit Philippus II. Belgarum princeps, Mispaniarum Rex, qui patre BruXellae resignante Belgi provincias omnes, suo jure, de ordinum consensu accepit. Idem postea filiae suae Iabellae Hispan infanti, cum illa Alberto Austriaco Maximiliani II. Imper filio nuberet , Belgium indotem dedit. mortuo Alberto , qui anno

M. D C.

288쪽

Gota Austria . Pars II. y M. c. LI. fatis concessit, Belgicae provinciae ad Philippum IV hodie Hispaniarum Regem Austriacum, redierunt. Heut.

Austr. l. xIV. c. I. II. III. IV. VI.

m Provinciis Austriaeorum pristia ρι- in Hispania. REgna intra Hispaniae fines,haec potissumum sunt, Legio,Gallaecia,Portugallia, Algarbia, Andalusia, Granata, Murcia, Valentia, Am agonia, realonia, Navarra, Castella vetus, Castella nova, seu Tolet num Regnum Baleares insulae, vulgo Majorca, de Minorca dicta, quae una cum Ebuso insula, vulgo nunc Ivica, Regnum unum conficiunt. Ex his tria potissimum, hactenus clara fuere, Castella, Arragonia, Portugallia, in quae paulatim reliqua coa

luere.

Eiquidem Ferdinandusa Legioni Castellam adjunxit, unoque nomine utrum, que regnum Castellam appellavita ad eam postea, devictis pulsisque Mauris, Andalusia, Gallaecia, ranata, Murcia, accessere, Asturia Bis jaque deinde , ac tum Navam ra. Arragoniae annexae sunt Catalonia, V lentia, insulae Baleares Portugallia Al-

289쪽

occasione , quove modo, figulae provin- dirae tribus istis regnis si junctα, nihila etinet hic dicere. Caeterum tritalia regna, quae aliorum conjunctione in maximam potentiam e

Creverant,in unam monarchiam, tanquam

in unum Hispaniae corpus, etiam Coesu runt Arragonia Castellaque sub Ferdinando Catholico, ejusque filiaJoanni, Carolo . Iterum illa cum Portit allia,

tu Philippo II. ibi a Castella. Legione, aliisque

Regnis iis unitis.

Ferdinandus Catholicus, hoc nomine IV. Ioannis Arragoniae Regis filius unicus, Ilabellam Henrici IV. Castellae Regis serorem, uxorem accepit, ab ea multis regibus principibusque , qui ejus nuptias ambiebant, antepositus. Cum autem Henricus IV nulla prole resim e vivis excessisset, Ferdinandus, Ilabellae uxoris suae jure ad stellae Legionisque regnum ab optimatibus est vocatus. Vivebat tum adhuc Ioannes, ArragOniae Rex, jus pater, posterius mortem, cum tandem Arragonioe quoque regnum obtinuisset, illud cum Ualentia, Catalonia, Balearibus insulis, Barcinonae comb

290쪽

Gente Austria . Pars II. a 3 statu, estisque ditionibus paternis, perpetua societate, Castellae& Legioni, quas uxoris causa, possidebat, adjunxit , dc ad postet os

transmisit.

Idem Granatam urbem, totum Gra- natae regnum, incredibili felicitate, Anno M. CCCC. XCII. a Maurorum crudelitate liberavit,in cum Castella conjunxit.

Anno M. D. XII. Navarram authorit

te Iulii II Pont. Max magnis de causis, de quibus cap xx II. seqq.) Occupatam, eidem Castellae univit. Heut Gen. Rege Sicil. fol. I9 . Austr. l. 7. C. s. Ferdinandovi Isabellae, filius unus fuit Ioanneso filiae quatuor, quarum quae natum or erat Elizabetha, Emanueli Lusita niae Regi nupsit Ioanna Philippo Maximiliani I. Caesaris filio , Belgarumque principi, uxor est data. Verum cum Joannes, ante parentes fatis concessisset, obilia se etiam paulo post Elizabetha, nec ex iis roles superessent, vocati sunt e Belgio, hilippus Archidux Joanna, qui cum in Hispaniam trajecissent, incredibili tum Ferdinandi Isabellae, tum optimatum omnium laetitia, variisque triumphorum generibus sunt eaecepti. Indicto deinde ordinum Castellae concilio, Philippus Archi dux, ejus uxor Ioanna, atque eorum liberi, Castellae, ad illam

SEARCH

MENU NAVIGATION