Iosephi Gibalini e Societate Iesu ... De irregularitatibus, & impedimentis canonicis, sacrorum ordinum susceptionem, & vsum prohibentibus, liber singularis

발행: 1652년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

An Religiosa impediatur Natalium defectu , ne in Abbatissim, aut Priori sim eligi

NEgat sententia communis D D. quos dabit Barbos de iure Ecclesiast. lib. I. cap. s. num. II. San chea lib. s. in Decalog. cap. 3. n. I9.&Tambur.de iure Abbatissardisp. 18. quaest. I I. num. i. quia Abbatissae ossicium dignitas quςdam est,& praelatura , in quantum illius ea pax muli et esse potest Excluduntur autem illegitimi a Praelaturis , quarum capaces alioquin serent ; & quamuis in eo cap i. de filiis presbyter. st tantum sernao de masculis, lex tamen poenalis & correctoria extenditur ad keminas, uti ostendit Decius i. eminae. num. I IO. T. de regul. iuris. quod max me verum est, quando ea lex δε-

uorabilis est Religioni; idcirco Sixtus U. dum postremo declarauit seueram illam conlii tutione, quam aduersus illegitimos ediderat , dixit nolle a se sancita ad Moniales extendi; quae declaratio inutilis & superflua foret, nisi quae in ea constitutione sancita ab ipso fuerant circa Religiosos , va- uillent quoque quoad Moniales. Denique Balbos. loco cit. refert Sac. Congregat. Concili j die 1 . April. an .i6so. definiuisse, electionem illegi timet in Abb: titiam, esse de iure imritam, seclusa dispensatione Apostolica,& priuilegiis peculiaribus.

Placet nillilominus contraria senistentia , quam dradunt Roderic. q. I 3.cit. art. 1 l. licet quoad Abbat illas perpetuas communi sententiae institisset tom. a. sum m. cap. Is . Mirand. q. 6. de Monialib. ait. s. du Portet l. in dubiis regularib. ver b. Abbati in n. 6. Hieronym. Rodetic. in compend.

qq. regular. resolui. I. n. 2 l. Tabie n. vetb. Virginum consccratio. n. penuit.

ubi ait, solam authoritatem Ioannis Andr. in cap. indemnitatibus, de electione. in 6. g. san: e. verb. canonicas sibi obstare. de iure enim putat ΠΟ- sitam hanc sententiam veram esse,

illique post sactum adhaesurum : ad ducit praeterea Gemini an . qui in cap.

indemnitatibus, citat.multa in utramque patiem di sputat: nouissime etiam Ferdinand. a Castro tr. I 6. punch vlt. Huin. I 2. in puncto iuris veriorem esse hane sententiam fatetur, licet contraria sit magis usu ieccpta ; & tandem Tam bucin. loc. cit. nihil ausus fuit definire , te serique declarationem Congregat. 4. Octobr. isy . Ratio mihi videtur manifesta , quia in iure nihil prorsus est, varde colligatur ista incapacitas, quandoquidem agit tantum de masculis illegitimis, quos ab Ordinibus de honoribus Ecclesiasticis remouet, nisi fuerint Religios i si autem Religiosi efficiantur, a solis

praelaturis reiicit, ubi nullum est verbum de foeminis; in istis autem odiosis non fiant improprianda verba ad extendendam legem ad casus non ex preissos, atque ita ab illegitimis incapacibus ordinum & graduum, atque praelationum Ecclesiasticarum ad foeminas & improprias praelaturas ampliate. Quare dixit Paludan. in . d. Α . quaest. 3. art. 1. Professionem non legitimare quoad prςlaturas proprias , quia nimirum illat solae significantur nomine praelationis absolute

posito in iure ; cum igitur illegitimi Religiosi a praelationibus excludunis

tur, de propriis tantum loquitur ius, neque ista exceptio , aut poena fauet

Religioni, inamb potius efficacitas

G si s 3 legiti

452쪽

legitimandi quoddam ipsi iis priuilegium est. Sixtus autem U. declarauit suam constitutionem de illegitimis, nota extendi ad Moniales , ne quis ellet dubio locus , neque illa sua declaratione volitit fauere Monialibus, de contra ius commune illas a lege in Religiosos illegitimos sancita excludere , immo potius consentanee ipsi iuri eam de cluationem adhibuir.

De Irregularitate.

v K sT IO IV. De dispensationc irrcgUlaritatis. Prima pnpositio. De dispensabilitate

Secunda propositio. 2 uis post dispen-

f X iis quae de dispensationibus in

uniuersum alibi disputata sunt, soluta fere manet haec quaestio, quare tria duntaxat paucis perstringam. Primum est, quaenam irregularitas sit dispensabilis. Secundum,quis dispensare possit in it tegularitate. Tertium, quae forma in ea dispensatione seruanda sit. Plurima vero consectaria, quae hinc erui possent, & plures aliae quaestiones, quae agitari solent, hoe loco explicatae sunt in eo loco ex principiis uniuersalibus. PROPOsITIO I.

De distensabilitate irregu

laritatis. Dico p xi md. omnem irregularitatem elle dispensabilem,quaInuis aliquae non nisi dissicile dispen-cati soleant, ac debeant.

EX POS IT IO ET CON- Armatio propositionis. IN hac propositione confirmanda 1

explicandave diutius immorandum non est, nam imprimis quod asserui, Omnem irregularitatem esie dispensabilem, ex eo cerib constat, quod omnis sit inducta line humano & Ecclesiastico, quamuis aliqua ab ipsis Apostolis tradita fuerit,nimirum bigami ς, non tamen ex iure diuino vii suo loco ostendimus : quidquid autein. iure humano fixum fuit, ab eodem

refigi potest ; unde diximus lib. de

dispensati ombus, omnem humanam legem dispentabilem este eadem authoritate, quae posita fuit. Dices. Manente causa irregulatitatis , in illa dispensari non polle, quia manet indecentia operandi Sactis cum ea macula P propter quam fuerat quis factus irregularis, qudd si tollatur causa irregularitatis, una etiam desinit omnis indecentia, atque adeo ipsa irregularitas, ut dicebamus q. t. neque proinde opus fuerit ulla dispensatione. Respondeo indecentiam saepius non est e tantam. ut seclusa

omni lege positiva prohibeat a sacro ministerio ; quare ubi iustae aliquae causae id postulabunt , poterit tolli ea prohibitio, & permitti ministerium sacrum, quod tunc absque dedecore ullo exercebitur ; quae ratio valet in omni dispensatione legis prohibentis ; cum enim prohibitio faceret rem illicitam, propter aliquam causam i quae aliquam in actu pio hibito indecentiam afferebat,nunquam perstante eadem causa videtur posse

tolli prohibitio , & quod illicitum

erat, permitti.

Dixi

453쪽

Caput sextum. 4 L

Dixi secundo, aliquas esse irregu-i licis anchionibus pugnare certum est, latitates, in quibus dissicit E omnino i permittendis, uti diximus lib. de dispensation. Irregularitas praeterea ex homicidio voluntatio dissicile omnino Se aegre dispensatui a Pontifice ad suscipiendos ordines, nili crinaen fuerit Ira Occultum , vi in iudicio probati non possit, uti obseruant Couat r. in Cleni. si furiosus 2. parr. g. . num. 2.Auila 7.part. disput. 6. sech. s. dub. . Sylv. verb. Homicidium 3. quaest. S.

Vnde in generali facultate dispensandi ab irregularitatibus ista solet semper excipi, ut i factum videmus a Tri. dent. sessi i q. cap. 6. PROPOSITI

aerarius dispeserui ; nam bigantia vera. ita relaxatur dissicile, ut Lucius III. cap. 1. de bigamis, dicat non licere contra Apostolum in ea dispelisue; idemqtie de similitudinaria bigamia

dixit Innoc. I II: cap. nuper, Cod. tit. quia nempe grauissimae causae in eam rem mouere debent; inde tamen non

colligi omnimodam in dispensabilitatem facile constat, cum aliquando dispensitum esse sciamus, dc Archiepiscopiam Panormitanum hanc veniam a Lucio obtinuille testatur glos si in cap. lector. d. 34. atque in eo ipso capite Lector, qui viduam accepit, aut etiam, qui vere bigamus fuit, permittitur in lectoratu permanere, atque etiam si necessitas urgeat, ad Subdiaconatum promoueri i quanquam huius canonis aut holitas valde nutet; nam imprimis falso tribuitur,1 irtino Papae a Gratiano solemni sibi errore cui adhaesi; Barbosa in collectaneis ad illum canon. & Sanchezlib. . de matrim. disp. 86. num. l. Nam rei ter, inter Martini Pontificis decreta non reperitur ; sed in collectione Martini Bracarensis.&descriptus videtur ex Conc.I. Tolet. cap. 3. ubi tamen nihil habetur de vere bigamo, sed tantum de interpretatiuo, qui alterius viduam duxit, quod ob

seruauerat quoque Saar. disput. 49. lsech. 6. num. s. Nihilominus certum,

est non modo de plenitudine potesta- l in illo tanquam in capite resideat unitis, sed de ordinaria quoque Pontifi- uersalis Ecclesiae potestas, ipseque sicem dispensare posse, ut pluribus re- conditor iuris Ecclesiastici, statim ap- latis docet Sancti cir. Nam & in aliis, paret ipsum posse quod Ecclesiastica qui e in Ep: scopo postulat Paulus dis- potestate fieri potest , atque Aris Ec- pensve Pont: ficem . ex ordinaria sua l clesiastici relaxationem penes ipsum iurisdictione ipso usu constat, quan- else. quam, ut iam monui, dissiciliorem se i Itaque tota dissicultas videtur esse

praestare soleat ac debeat in iis , quae t de Epispiseopis ; verum ex iis, quα cum Maio tum legibus atque Aposto- i hactenus disputata sunt, facile dii l- . Miruxit C

mys poterit dispensare ab irre

gularitatibus.

Dico secun d b, Pontificem Ro. Imanum posse in omni irregularitate dispensere, non vero Episcopos ab osve inferiores Piςlatos potestatem Episcopalem habentes, nili in iis, in

quibus id ipsis speciali iure petiuitti

tur.

EXPOSITIO, ET COMfirmatio propositionis. MVo Ao summum Pontificem

454쪽

nitur; cum enim irregularitates suerint hactenus 1 solo iure communi uniuet salem Ecclesiam obligante inductae , uti ex cap. h. constat, statim apparer, eas non posse colli nisi ab eo,

qui dispen ire poterit in lege, per

quam latae & positae sunt : ex alibi autem dictis certum nobis est , Episcopum non polle quidquam tu abrogando iuri communi, nisi ui casibus, in quibus id ipsi permittitur tacite. vel ex prcsse 5 ergo neque poterit in irregularitate inducta per ius commune dispensare, nisi quatenus ab eodem

iure communi tacite. vel expresse con

cedente, id ipsi licebit. Confirmatur ex Concit. Trident. quod seir. 1 .cap s. concedit Episcopis disipensare in omni irregularitate

proueniente ex quociique delicto occulto , S: non deducto ad forum contentiosum, excepto homicidi O , quae

facultas supponit Episcopum ex sua

ordinaria potestate id non potuisse, neque modo posse ci ca alias irregu- ilaritates ibi non exprelsas , alioquin

frustia cocederet ut illud priuilegi ii, si ex iure ordinatio id haberct Episcopi. Restat igitur videre quid in iure communi pennis sum sit hac in parte Episcopis,& quaenam irregularitates ab eo solui possint. Verum id nos iam accurate piaestitimus lib. de dispensationibus, tum Tridentini decretum exponeremus, inde enim collegimus in quibusnam irregularitatibus Episcopus aliquid possit; neque aliud videtur eise addendum Eoc loco , nam quod pertinet ad alios , qui ex priuilegio dispensare pol sunt, nihil aliud a nobis ilici debet, quam quae in viai uersum de priuilegiis & eotia usu statuta a nobis sunt de ptim legiis, cum

De forma disse atrono.

OVo Anformam di pcsationis,

eius offectum,n; hil etiam peculiare habemus hoc loco, cum nulla sit in iure determinata certa forma seruanda , sed si ii sciat intentionem deciseetiim eius dos gnare; an verd verbis tantum, put etiam facto fieri posii sit, diximus in docti ina generali de dispensationibus , ibique soluinnus,' quae circa irregularitatem controuer-liae excitare pollent, restac via aduri. ra Xat grauioris momenti, quam sequente quaestione excutiam.

An qui ex facultate generali potest absoluere a censeris, pollit quoque dispensare in irregularitate poenali tStat vi nuaestionis. Num. I. Communis senteutia. Uum. 2. Probatur. mi n. 3. Contraria Femeutia. num. η. Probatur. num. s. ad 9.

Resolutio quaestionis. n. p. 2 sequentib. CON cevirvn aliquando in Bulia i

singulorum priuilegia sint cos alenda,

quod non pertinet ad Doetorem uni iter salem doctrinam tradentem. lis & rescriptis Pontificiis generalis facultas absoluendi a censuris, i aliis poenis Ecclesiasticis a iure, vel ab homine impositis ; quae verba in Bullis Cruciatae solebant adhiberi ante Pium V. ut testatur Henriqtae et lib. . cap. I num. 6. se Paulus lII. 3. Iunii. ann.ts4s. facit facultatem Consessariis societatis I 1 s v absoluendi ab omnibus calibus etiam Sedi Apostolicae reseruatis, & quibusvis ex ipsis casibus resultantibus sententiis, cen suris de poenis Edclesiasticis, exceptis ii si

455쪽

iis, quae in Bulla Coenae contrirentur. Et ab Eugenio I U. concellum fuisse Abbatibus Osterciensibus , atque aeregorio X I U. ministris infirmo rum , ut suos ab omnibus censuristi poenis absoluant, refert Rodri quea

Quς ritur itaque, quid ea verba significent, & virum reuera per illa nat facultas absoluendi etiam ab omni irregularitate, saltem poenali ,3e vindicativa, quae ex delicto procedit. COMM, MOR DD sententia, tuos dabunt Homo bon. I. p. Exam. Ecclesiastici traist. s. cap. 6. quaest. 6. Sarr. lib. 6 cap i. n 33. Diana trach. M. de Bulla Crii clarae resolui. I7. Henriq. lib. 7. cap. 3 3. g. 6. lit. A. & Garc. 7. pde beneficiis, cap. tr. nuin. LI. negat irregularitatem ex delicto otiam comprehendi facultate generali absoluen. di a censuris, aut a poenis qui bii Ccunque ; haec enim verba interpretantur Henriq. lib. 7. cap. I I. Suar. disput. i scet. 3. nium. 6. dc ROderi q. loc. cit. de poenis, quas iniunxit Confessarius , aut iudex Ecclesiasticus , aut quis tibi ipsi posuit poenitens,

aut quae feruntur per canODES rceuitentiatis , aliasque eius nodi , quibus remouetur ab Elicharistiae perceptione: praetcica intelligi pollunt de cen- iuris, quae per modum seniem tae sunt m positae, quod maxime in suspensione ad certum tempus & definitum contingere diximus cap. l. quaest. 2. addit Molin. loco inferius allegando, similia verba apponi ad maiorem cautelam & exaggerationem & inuitationem fidclium ad se disponendum

ad fruendum tu laeis, aut ad promptius stiniendum. Bullas Cruciatae. 3 PROBANT hanc communem sententiam , quia irrregularitas neque censura , neque poena est. Secundo,

quia sola dispensatione tollitur irre

gularitas e Ponti sex autem in illi Bullis & priuilegiis diserte concedit facultatem absoluendi, qua voce nota intelligi dispensationem , ex earum manifelici discrimine statim constat; neque in priuilegiis in propriandae

lunt voces. Quare etiari si exprimere eita sita concessione Ponti sex irregularitatem,& sola voce abs blutionis uteretur , non esset exponendus de dis. pensatione irregularitatum , quam tibi solitus est i et uare, sed potius vox irregularitatis , quam absolutionis impetoplianda foret, cum priuilegia contra ius commune rc stringenda potius tint, qua in amplianda. Idclico Rodeiique E quaest 1 o. cit art.is. Verba Eugeni j IV. quibus concedit Rc. . formatori Cistet cieris iam , ut suos subditos semel in vita , a quibuscunque irregularitatibus, & inhabili. alibus absoluat. Negat cum collecto tcompendii Cistercie n. tit. Ab sol cio, ver b. irregularitatibus & m habi- uitatibus, de dispensatione irregul litatum esse intelligenda, sed de peccato irregularitatem producente : quolensu existimat Iulium II. 6. Kalend. Iulii an. . sui Pontificatus a b. l. 3. IT. prioribus generalibus mi bitae de Auis Ordinis L itaiciensis conccssii se ut possint absoluere milites priores, &fratres dictae militiae 4 pcccato adulter ij, incestus, sacrilegi j, sornicati nis , hoc est, a suspensione& poenis, atque infamia ex illis deliciis resol- tantibus : poenae autem illae sunt poenae canonicae, non autem irregularitates. Tertio. denique , quia hic est stylus Curiae, qui nunquam intelligitit regularitatem nomine generali poenae, aut censurae, nisi exprimatur diserte, & posteriores Pontifices ly priuilegiis atque Iubilaeis excludunt dis. pentationem ab irregularitatibus , ne cui detur errandi occasio ex verbis

456쪽

G De Iregularitate.

generalibus ; quanquam in Iubilaeis Bullae Cruciatae & priuilegiis non datur facultas ab Aluendi. nisi quatenus ea necessaria est ad effectum Iubilaei , dc ad percipienda Sacramenta; . atqui dispensatio it regularitatis non est necestaria ad hanc causam , quia irregularitas non impedit usum Sacramentorum; de irregularitate igitur

non loquuntur.

Contraria sententia assirmat comprehendi irregularitatem ex delicto ortam in illis generalibus concessionibus, siue censurae tanto in vox apponatur , siue nomen cuiuscunque poenae addatur. ita Thom istae omnes cap. t. q. 2. adducti, qui hoc irregii lata latis genus censuram veram esse contendebant. Ex quibus Soto non mutauit sententiam lib. s. de iustitia q. I. a tr. 4. ut male obiicit Roderiq. are. I p. cir. ibi enim tant dira dieit irregularitatem non esse poenam , quia aquando contingit sine calpa, non tamen negat eam , quae ex culpa prouenit, veram poenam esse, quod aduertit optime Avita . p. de censuris, disp i o. duh. . subscribunt vero Thomiliis Corduba q. 3. de Indulgent. dub. 4. Ferdinand. p. 3. examinis Theologiae moralis cap Io. f. 4. Ludovie. Carbo lib. 8. de legibus disp.

s. Guttieres lib. I. qq. canonic. cap. I. n. s. ali s cap. 3. n. 6. Salas disp. s. de legibus, lis h. l. concl. 2. n I 6. Naidus verb. irregularis n. 2 s. adducit praeterea Diana resolui. I7. cit.

Salonium, Vegam in speculo curatorum , Carillum in itineratio ordiis nand. de Nuynum in tertiam partem, quos non licuit consulere , de absque ktupulo hanc sententiam sequi nos posse dixit Ioan . de la Cruet in directorio consc. p. 1. trach. de irregul. diab. II. Concl. a. quod ipsum asseruit Roderiq. in Bullam cruciatam s. '. n. 29. licet rumin qq. Regniar. tum in summa constanter docuisset contrarium , urgente quoque necessitate eam amplecti fas elle propter eius pro babilitatem, fatetur HenrIq. lib. T. p.& Villatob. trach. i 6. distic a. n. Diana quoque resolui. eit. &Auit . dub. 4. et t. probabilem dicunt, licet contrariam sequi maluerint. Molin. verbi rach. 3. de iustitia disp. 8o.

n. 6. idcirco maxime communem scritentiam amplectendam esse contendie , quia cum contraria sententia dubia se, neque Confessario, neque irregulari ea uti fas est,cum non possint eum illa sine dubio operari. Si itaque aliquis sibi eam tanquam morab tercertam esse persuaderet, tum propter DD. aut horitatem , rqm propter rationum momenta, illam sequi omnino posset ex Molina. Quare male Omninh Ludovic. Lope E in Instructor.

conscientia: I. rom. cap. 2. q. 2.& 2.

tom. I. p. cap. 62. Sc a. p. cap. 8. dixit hanc sententiam non esse tutam ac milla ratione suffultam. & Suar. rom. s. in 3. pari. disp. r. sect. a. n. s. dc 6.&disp. o. seel. 3. n. 3. salsam , nec rationi, neque iuri, neque aut horutari Doctorum, neque praxi Romanae

consentaneam , & male quosdam Consessarios minus doctos quorunis da Theologorum authoritate ductos illam sequi. quod sane non dixisse evit eruditissimus, & in aliorum sententiis configendis parcissimus, si po-s letiorum Doctorum consensum videre licuisse: Miror veto Magistrum sacri Palati j , qui in Indice librorum

expurgatorio hanc sententiam expunxerit& damnatu in Emanuele Sa cum eam sui Thom istae magno co Mensu sequantur, ut diximus. Et quidem si rationem consulamus, haec postrema sententia nece illam is sequit ut ax iis, quae dispuIauimus cap. I.

q. 1

457쪽

Caput sextum. 4 2 Q

q. r. ibi enim euidenter demonstrasse me existimo, hanc irregularitatem veram poenam & censuram esse , neque c5trarium ullo textu, vel ratione euinci, idque tandem fatetur Molina disp. 88. cir. n. 6. de 7. qui idcirco negat comprehendi hac irregularitatem nomine generali censurς,aut pccnq, quia et iasi poena & censura sit, est praeterea ui habituas quaeda de canonicum impedimentum ad suscipiendos ordines, corumque actus exercendos: qua-

venus autem est eiusmodi impedime- tum , non conceditur facultas in illo dispensandi ex co quod det ut facultas absoluendi aceti suris & poenis. Ve

rum cap. i. q. 2. monuimus omnes

etiam censuias esse quaedam impedimenta canonica , itaque vocat Altc- rius , de alii passim , alque in ratione communi generica impedimenti canonici dicebamus conuenire censuras , irregularitates , aliasque poenas

Ecclesasticas; deinde hae e irregulatitas in eo est poena, quod est impedimentum , plectuntur enim certorum

criminum Rei in eo quod reddantur inhabilcs ad Sacta , a quibus rem uentur , donec cum ipsis dispensetur; itaque qui tollit ratione poenae, simul

quoque tollet rationem impedimenti ; quamuis enim omne impedimen. tum poena non sit , quando tamen illud impedimentum ponitur in punitionem criminis , poena omnino vera& propria est, eaque hoc loco maxima. Cur igitur non significabitur nomine Famae Ecclesiasticae simpliciter

de absolute prolato, tunc enim capidebet in ea amplitudine, quam eius

natiua& propria significatio postulat, quod maxime verum est , quando additur signum v uiuersale, ut fir in illis Bullis, dum dicitur a quibuscunque sententiis, censuris, de poenis Ecclesiasticis , a iure , vel ab homine im- ositis ; qui loquendi modus uniueralis est, neque a nobis restringi do-bet, ni P grauis aliqua causa urgeat, quae omnino persit adeat ex mente Po-tificis eam loquutionem non esse uni uel salem , dc ad certa quaedam poena sum, ac censurarum Ecclesiasticarum genera esse necessarib coarctandam; cuius restrictionis nullam prosech bcausam afferunt Aduersari j , ut eorum rationes expendenti patebit.

Quod enim pii mό dicunt, neque

pinnae , neque censurae nomine vi

quam intelligi irregularitate eo qud dilla poena & cen suta non sit; itaque ius commune dc rescripta Pontificia interpretanda esse iusserit Innoc. III. c p. quaerenti. de verbor . significatione, est manifesta petitio principi j, id enim ipsum quaerimus, an haec is Iegularitas vere poena sit, dc censura ; dcte uera esse iam ostendimus cap. I q. L.

ubi etiam Innocentis responsionem explicuimus; quare tota haec ratiocinatio iam reiecta fuit. Secundo dicunt mentem Pontificis colligi ex ipsis verbis, nam dat seculistatem absoluendi ; ergo non agit nisi de poenis dc censuris quae pollunt absolutione tolli, aut loquitur improprie , quod concedendum non est, nam in priuilegiis , maxime odiosis.

non sunt trahenda verba extra propriam fgnificationem, nisi alioquin inutilis & frustratoria futura sit conis cessio . ut tradunt passim DD. atqui irregularitas, ut saepius dictum fuit,

tollitur dispensatione, non absolutio ne. Respondeo vocem absolutionis propriissime usurpari de poenarum relaxatione; nam etiam in censerarum absolutione aliud non fit , quare irregularitas ex delicto, quae vera poena est , quamuis daremus non esse censuram , propriissime tollitur absolutione,& non tantum dispensarione,

458쪽

43o De Inregularitate.

tione: immo magi s propria tunc erit siasticis ab homine, vel 1 i ure imposi- ea formula, Absoluo te ab irregu- tis. Tettiis, priuilegia quaedan ruriaritate , quim ista, Dispenso te-LSocietati, aliisque ordinibus in gracum. ciam. fidelium , quorum excipiunt Tertio dicunt Pontificem agere,confessiones . non sunt tantum ad

seorsim solere de irregularitatibus, lucrandas indulgentias, sed ut variis immo&eas sibi posterioribus Iubi- eoru morbis prouidere possint Con-laeis resertiare. Respondeo tunc non scitaris, quibus hae in parte suas vi- posse absolui quenquam vi Iubilaelices mandat Ponti sex Quare si ex na- ah irregularitate , cibis expresse id titia significatione huius clausulae ir-

prohibear Pontifex; inde tamen con- regi Iaritates , quae vere poenae sun r, firmatur haec sententia , non enimleontineantur, non est . unde colliga- opus esset exprest i te seruiitione irre-l mus ex mente Pontificis eas este exsularitatis . nisi alioqui illa fui siet cludendas ab eiusmodi uniuersali aiu- comprehensa generali clausula abiol-iplissimaque concessione. Dendi ab omni bos centutis, Ac poenis . Qv t tiro d nique obiiciunt, hunc I Ecclesi. sticis , co quod non visum i esse stylum Curiae, ut nunquam no-

fuerit consentaneum rationi tam am- mine censurarum, aut poenarum in

pias facultates in posterioribus B. illi sicludit irregularitates ; atque iii hac S Iubilaeis concedere , quam conces machina pia cipturin robur suae opi- 'sciant pilores Pontifices. nio Dis collocant adia etiarii, quando.

Quartδ , mens Pontificis colligi- quidem rescripta pi incipalia expOtur ex eo quδd non faciat istam se. nenda sunt secundum ilγlum Curiae, cultatem, nisi ut tollantur omnia im-limmo & ahqui dicunt habere vimpedimenta, quae possent prohibetellegis, qua de icalibi furit disputatum effectum Iubibet 1, irregularitates au-lhunc autem stylum Curiae Roma tem cum non impediant receptionem probant ex Iubilaeis a Clem. VIII. de Sacramentorum, neque etiam Iubilae ilaliis deinde Potirificibus concessis, in Indulgentiam impediunt ,quare ipsa. quibus etiamsi fiat amplissima poterum absolutio & dispensitio non cen- ι as absoluendi ab omnibus excomia se tur concedi unis cum facultate tol-bmunicationis, suspensionis, & anter.

lendi impedimenta Iubilaei. dicti, abisque Ecclesiasticis sententiis Respondeo, negando nihil concedi j & centulis a iure, vel ab homine quo- in inbilsis, nisi quod ad ipsorum con-suis modo & eausa datis, siue inflictis,

seqitutionem periinet, ut patet in sic enim loquitur Clem. VHI. an .i197.

eommutatione votorum,dantur enim excipitur tamen quaecunque sacultas

plurima priuilegia consequutis lubi- dispensandi in ulla inhabilitate , aut laeum, ut ast id inuitentur fideles. Se-l irregulatitate publica, vel occulta,aut eundo, in Bulla Cruciatae non agitur l quoquo modo coni racta. Refert quo- . tantum de consequenda aliqua indul- que Molina quendam iuris Canonici gentia plenaria, sed de pluribus pri- Prosellorem non bene audiit Ie Coui Iegiis obtinendis, ut ex toto eius nimbricae , eb quod Soti sententiam Contextu patet, inter qliae unum il-lsequutus , , Nauarro disiccssisset m. ludque maxImum est, vi qui eam Bul- hac parte et dc Episcopum Conimbri-lam acceperint, absolui possint a qui- censem ex m. consilio Iubilaei tabi

buscunque censuris & poenis Eccle-llas ad se traplausias Roma ua fuisse Omniad

459쪽

omninb interpretatum palὶm & pu blice , dum Iubilaeum promulgaret. Denique Toletus , Filii ucius , atqne

atu omnes, tum vetetes, tum recen

tiores , qui Romae scripserunt, locupletes testes sint Romani usiri , qu.i maxime de causa in eam sentenciam Doctores magno numero conspira

Respondeo primb, negando cum Petro de Lede ima trach. de censuris cap. I. atque aliis passim , illum esse stylum Romanum , quod omnino

constat ex veteribus Bullis Cruciatae, de reseit Molin. an. is 63. concessam fuisse facultatem absoluendi ab omni censura & poena Ecclesiastica etiamsrequirat specialem me nilonem sui, nec includatur in generali clausula.

In priuilegio Pauli Ill nostrae Societati ficto, & Eupenij lv. Cisterciensibus . adhibetur generalis eiulinodi clausula , neque additur quidpiam, unde restringator.

Secundo, ex eo quδd hodie in Bullis solet excipi diset te facultas dispensandi in incapacitate,inhabilitate, nota, desectu , irregularitate publica, vel occuba quocunque modo contra .cta, colligitur stylum Romanum elle, explicare express s verbis exceptionem irregularitatis , quando illam non vult comprehendi generali concessione , alioquin frustra tam longo verborum circuitu negaret Polari ex

se facete illam facultatem, si ex stylo Curiae,& omnium D D. sensi, illa non comprehendebatur, neque intelligi poterat in concesso ne generali absoluendi a censuris, & qmbuscunque poenis Ecclesiasticis. Terti stylus Curiae Romanae fert, vi verba proprie & in nativa signis.catione accipiantur . nisi quidpiam apponatur , unde restringantur , aut improprientur; atqui uomen censurae

Caput sextum . que I

& poenae Ecclesiasticae ex propria tu significatione cadit in has .irregulari tateS , Ut cap i. q. v. fuit demonstra tum, & inhil additur in his reseripti Pontificum, ex quibus, ut dixi, re stritigatur ea significationis amplit do. Ergo ex stylo Romano retinenda erit ea vox in sua natiua & amplissima significatione. Quarto, stylus Romanus feri,ut in Pontificum rescriptis nulla clausula fit otiosa , nulla deceptoria, cuiusmodi esset hoc loco ; cur erum post nomi

natas ires vulgates censuras, excom-

mi nicationem nimirum, suspensionem, & interdictiim , additut absolui polle ab aliis censiuis , si nullae aliae sunt e cur apponitur, ct quibusυωρα- uti cum nullae aliae poenae sint, quae

si tollas istas irregrilaritates ex delicto, intellisi commode possint : quod

enim eas poenas interpretantur de poenitentialibus Canonibus, qui aliquos remouent a sacra Eucharistia, aut de eiusdem Sacramenti priuatione imposita a Confessario , aut per sententiam iudicis, proiias non satis. facit ; nam hi Canones poenitentiales, nisi excommunicationem contineant , non sunt in via , de pertinent ad forum externum, sicut & sententiae

iudicis, a quibus non poterit eximere Consessarius , cuius potestas soroconscientiae continetur ; dc in illo potest absque noua Pontificis facultate mutare poenam ab altero Consessario iniunctam , saltem auditis eisdem peccatis, atque ita permitrere viam Eucharist K. quein negarat alter Confessarius. Et denique vix ulla poena reperitur, scen suias 5e irregularitates eu pias, quam non possit tollere quilibet Consessarius, quoad Hisrum internum, qui potestatem habuetit absoluendi a peccaris, propter quae

sunt impositae ; si enim peccata sunt HHh 3 reser

460쪽

3 De Imegularitate.

reseruata Pontifici, iam habent annexam excommunicationem, ut suppono ex tractatu de poenitentia i quare

seclusa censura nulla est alia pcena, propter quam opus sit facultate Pontificia, ut peceat a dimittantur. Vides itaque inutilia elle illa verba , a quibuscunque censuris, ct poenis a iure,vel komine impositit, si de poenalibus irregularitatibus non intelligantur. 8 Vetum ne ullus cauillationi locus relinquatur, demus praeter tres censuras vulgares,& irregularitates ex delicto , dati aliquas alias poenas, quae intelligi possint in rescriptis Pontificiis . nam suspensio interdum per

modum poenς,& non censurae,imponitur, uti diximus lib. de censur. ubi etiam quasdam priuationes communionis cum certis personis, aut in quibusdam ossiciis, & rebus.atque etiam temporaneas, quas aliqui cum Richardo , male inter excommunicationis minoris species referebant, enumerauimus, de denique depositio

non semper usurpatur pro illa abdicatione perpetua ossicij dc benefici j, sine ulla spe restitutionis, se a pro alia poena omnino diuersa, quae omnia ibidem indicauimus ; quando tamen in rescriptis Pontificiis ponitur signum uniuersiale, de praeter tres censuras, quas enumerant , indicantur

esse aliae, & in uniuersum omnes Zc quaecunque poenae quomodocunque impositae a iure, vel homine nominantur . sine dubio , quidquid Ho-ptium nomen poenae, vel censurae sortiti potest , comprehenditur, nisi ea, generali clausula expressε excipiatur Vnde soluitur, quod obiiciebat Molina de alii plures, in Iubil .io Clement.VIH. an. is' . Ac aliis deinde posterioribus . adhiberi clausulas ampli murias, quibus nullum peccatum,nnllam cen suram, nullam sententia , nullam poenam excipiat, de tamen statim negati facultatem dispensandi in ulla prorsus irregularitate publica,

vel occulta , dc ex quacunque causa contracta, unde inserunt, non esse inutiles voces poenae de censurae, etiamsi non intelligamur de irregularitate ex delicto. Respondeo enim imprimis in Clement. Iubilaeo , relato a Molina , non esse nomen poenae , inquit enim tantum Ponti sex, istis que sententiis Ecclesiamc1s, ct cen--ris a iure, ves ab homine , dec. sententia autem non comprehendit it regularitatem , quae nunquam fert ut ab homine . de de nomine censurae

posset fortassis maior videri dissicultas ; deinde dico ca amplusinia clausula contineri quoque hoc genus irregularitatis, unde fuit sigillatim se expressis verbis excipi eoda , fit Itque relicta facultas absoluendi ab omniabus aliis poenis . quas praeter suspensionem , interdictum , dc excommunicationem, Molina caeterique aduerinari j agnoscunt. Quod autem in Bulla ann. Iaddita fuerint, ut nuper referebamus, ea verba , etiamsi requirat 9erialem ment/onem sui, neque includatur in clausula generali , ex quibus subtiliter colligere videtur Molina irregularitatem , de qua nos explicabamus ea verba, non includi in

generali clausula , te specialem sui mentionem nobis ipsis fatentibus postulare. Respondeo addita fuit se ad tollendum Omne dubium , quod ex dissidentibus sententiis Doctorum hac in parte suboriri poterat;

deinde cum aliquae excommunicatio isnes dc censurae non censeantur abissolui posse per generales clausulas;

idcirco etiam ratione ipsarum sunt apposita ea verba , quae nos non adis duximus initio, ut ea propter irregularitates

SEARCH

MENU NAVIGATION