Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3 eadem deinde: erat. Quippe inciderant in pes

tilentiae sere finem r& sere una eis cum per uersitate , ac nequitia Monatorum, sue cum

sordibus & auaritia similium illisce pauperum colluctatio erat , ne isti occultando seruta, & flammis eripiendo stragula, scruta, subuculas, lintea,lodices, quaeue,alia ob comtagium cremari oportuerat, alerent reduce

rentve pestem . Ac Praesidi Uicecomiti in primis ea infelicium auaritia, negotij multum dedit: ut coercendis puniendisve istis , & reprimendo impudentissimo mercaturae genere , qu*dl in nova mi Rhipub. perniciem penE haudi sine diuinae clementiae contem ptu palam, siue per occultum a pluribus exer cebatur, occuparetur illud sublime ingenium . . Eicit Senator Praesesque hic ex veterum Principum Vrbis genere, ac stirpe : spiritusique proinde gerebat ad omnia summa er As atque intentos , quos in hoc humili negotio magnifice, ac splendide explicauit, atq; autoritate sui nominis , & horrore poenarum prohibuit redituram ab vilissimarum rerum contactu traiectuque pestem . Antistes hic alioquin iuris ciuilix, de aeui nostri Scaevola Paulusue habebatii siue quilibet alius eorum, quorum responsa , ct rescripta boni stolim

. . datinae

372쪽

latinae linguae temporibus condidere leges. Non alia inter sapientes fama Praesidi a. Basilicapetri qui repullulanti postea in me

dia securitate circa Iarium malo radices fibrasque recidit , & accolas , ne contrahe rent mercimoniaci undaeque illae pestem Menauit. Seueritas & rigor aderat viro , roburque , vel animi , vel corporis tunc ad Omnia indomitum et unde, & non immeritblitterati homines in sermonibus hunc assimilauere et , quem antiquitas serrea intestina habentem Graeco eius rei vocabulo nuncupauit. Mansuefecit in Praetura Cremonenses. Accusatus apud Regium Censorem . absolutusque a Rege est non sine eorum nota, qui

accusarant.

α,Ad pia opera pene prodigus auri templa extruxit: quotidiana sacra instituit assignauitaque census annuos unde fierent. Aliquot mitilia nummum aureorum insumpsit templo ,

quod posuit apudicognominem familiae sitae pagum. et cognomenque id familia ab Apostolicis usque temporibus ex eo praeseri, quod ad condendam Apostolorum Principi Petro Basilicam areae spatium Pontifici Ur,

bis Cato concessere maiores. Hos animos

atque robora Praesidum, de subsidia prqsecto . haec

373쪽

haee illo pestilentiae tempore habuit Urbs ..

Caetera Decurionum & Procerum nomina , quos Decuriones ipsi Proceresque adhibuere si referre velim, nominum, ac titulorum Pro . fect o volumen essiciam , nec ideo uniuersa cumplectar e opusque fatebor adiri non mod,

inexplicabile ingens , sed odiorum etiam , Sc. inuidiae plenum , ob eos , qui praetermissi

erunt.

Sic & vates Homerus, cum dissideret posse recenseri copias, copiarumque duces, qui ad

bellum venere illud, inuocauit noto carmine musas suas ut recenserent ipsae, numerosque inirent ..At mihi optandum esset, ut ingenium,& facundia maior, non modo numerum

istorum , sed vim etiam , spiritumq; & egregia facta, certaminaq; pietatis inter ipsos, ira obitas denique mortes referret. Mansere in Vrbe cadaueribus immixti r obiere rura regione'; sunestas non secus ac domum quis, que suam: obiere sepulchra: obiere legatio nes: in castra luerunt, publicisque necessit tibus viritim etiam insumpsere opes. Nec sine laude gloriaque sua reliqui Ciauium, negotiatores diuitesque plebe ij, & mianor haec obscuriorve nobilitas, quae mal rum gentium illos saepe nobiles superare o

374쪽

diuitijs, aequare virtutibus ae vitiis assueta in hac praesertim Vrbe semper utrinque par illis, hoc tempore dedere egregium sui specimen. Nominaque etiam horum , & necesse . nunc est omitti propter multitudinem, sicuti dixerat quidam olim, Aegaei Maris Insulas. reserendi taedio in numerum aestimationemque permitti et & meruerant ipsi tamen utinoscitarentur. Fuere ad Latareta dispensatores ijdem & quasi principes: Nutriere compora simul, & illa mortis domicilia gubernauere principum ritu: & mandata omnia procerum exequendo, subsidia rerum afflietarum vere Here, non prudentia solum & industria, sed pecunia, quod tunc rerum haud dubie ca

IN hoc autem magistrativum & ciuium ce tamine , S quasi ambitione ad Patriam

velut ex iunere eripiendam: & in hoc nego-.tiatorum etiam certamine ad munera initi

375쪽

& vigilantia ordinis, cui nominis sui magnia tudinem atque fastigium ipsa Regis Maiestas

eredidit atque delegauit. Potentissimumque Regem hunc ordinem nuncupari institutiim: est egregio temperamento ad continenda, &quasi placanda studia humanae ambitionis ordinumque caeterorum, ne qui cum Regio Senatu cellare dignitate loci vellent. Sicut excubiae publicae salutis , aerariumque Populo morienti simul, & esurienti fuerat illud toties iam in hac tota narratione memoratum Generalis Consilij Tribunal: ita subsidium, & Ara aduersus veneficia terroresquo veneficiorum Here Patres'. Apud eos iudi-eia , & poenae oercebantur tanta moderatione , simul, & seueritate , ut , si vere fuit illud in Urbe flagitium, non potueritis ordo clementius agere quam scuti egit: una prμniendo morte reos & non canibus ferisue obiectando lanianda corpora eorum : sin autem suspiciones, & indicia tantummodo flagitii extitere de quibusdam , non potueris eiusdem ordinis prouidentia esse maior quam fuit ipsa etiam puniendo sceleriam initia , quae suspiciones hasce praebuere monstriR- eas, & inhumanaS. Questioni de veneficiis & unguentis E Pa-- tribus

376쪽

'tribus praefuere Picenardus, & Ariast ille olim in Ticinensi Gymnasio primus interpres, sed & apud Gymnasiia caetera, fama '& nominis celebritate primus': postea Senator: inde Magistratus Ordinarij Praesest: denique

creatus in Supremo rerum Italicarum Consilio Regens , excusata senecta , Patriae & quieti relicitus benignitate Regis . Arias erat in florida adlluc aetate studijs , & indole comparatus magno seni huic : nobisque etiam adscribenda bella temporum horum omnia suppeditabat , ut haec historica res , & notitia consiliorum,& narratione casuum, & iudicij quoque nostri de maximis rebus explicatione ditior auctiorque fieret.' Perseuerauere uterq; in stio munere , non strage populi, non casibus deteri ti litorum cum vnctae familiae fuissent ab ijsdem in quorum veneficia domini

inquirebant.

I, Fuit hoc pestilentiae tempore Princeps Senatus Io. Baptista Troitus Senatoris Camilli filius , Aluyliij nepos, qui Francisco Sfortia adeo probatus intimusque fuerat, ut ad disponenda consilia Principatus, ordinandiimque Rei p. statum, non alio magis uteretur. Ita de eo Uiro incisu est in lapide, quem Praeses ipse, Auo, & Patri, numquam omissa maiorum sum

377쪽

rum recordatione ponere statuerat in Baslia ca D. Marci, cum familiare sacellum instauraret ibi atque ornaret. Ab tali stirpe editus hic Praeses Senatus erat. Atque tot public Epriuatimq; vinculis obligatus, & memor hinc auiti paternique nominis, hinc onerum, quae suae fidei ab Rege imposita essent, magnopere anxius nunc sollicitusq; agebat, non solum, ne periret Maiestati Ciuitas , sed etiam ut citi Iconseruatae decus eximium una cum ordine

suo , laudemqtie opimam ipse haberet. Inter tantas exiiij minas , in media internecione fere Populi , cum & Magistratuum quotidie

casus audirentur , & Patrum numeruS , nonnullorum morte diminutus esset , omnique

paulatim ipse domestico famulatu priuaretur, vix umquam ex Urbe discessit. Ac sicuti perseuerauit in sua statione semper : ita hortabatur assidue Patres uti perseuerare ac manere vellent. Aiebat, esse ordinem , qui non modo viccm S curas , sed nomen quoque

Regis in hac Vrbe sustineret: esse Vibem , unde securitas & tutela penderet Vrbium

Prouinciarumque aliarum : in quam Caesarum quoque Maiestas, & Imper ij magnitudo semper intenta esset, ut & subsidia huc opportuna mittat , & subsidijs: non minoribus hinc

378쪽

hinc ipsa iuuari possit aduersus suos & Caatholicae Religionis hostes. Aliaque, tum in Senatu, tu in in quotidianis conuentibus quos domi habebat, disserebat in eum modum apud Patres, corpore sublimis, vultu decorus, &raro , vel temperantiae, vel naturae ipsius munere , nihil imminuta propter senectam dignitate oris. Vidimus Secretarij Carneris litteras ad eum, in quibus petebat & mandabat ille nomine Regis, ut perscriberet totam suam de origine pestis, ac de illa unguentorum suspicione sententiam : ita visum placiatumque Maiestati cognoscere quid de ea re ipse sentiret.

. DE FAMA DEPULSAE PEsTIs PER D. CAROLUM AC DE REGIA ARCA DATA CORPORI EIvs ET DE NOVA SUPPLICATIONE HABITA PER URBEM

AITERVM, inter tanta merita Ciuium atq; Magistratuum erga Metropolim afflictam, tanto'; labores, inter tot diuina sinuit &humana remedia quaesita malo huic,tot nuncupata vota, tot modis efflagitatam, & speratam

e Coelo opem, spes unica Populo semper fuit tantus ille Diuum Carolus,& Ciuis, S pa-

379쪽

ter, gloriaque &: lumen Patriae sempiternum . Credidere superstites , ac velut ab communi tumulo redi uiui ciues, funditus interituram fuisse Parriam hanc , nisi Pastor ille sua apud Deum Dei paramque gratia

avertisset exitium. Credidere, totum in preces eo deprecante Coelum auersum obtinuis.

se salutem Urbi, nec aliter stare potuisse i

sanauitque fama haec etiam apud gentes populosque alienos, & cultus inde Diuo auctus est. Animum etiam erexere Reges erga Coelestium beneficiolum euidenti dextera dispensatricem illam animam. Ac Rex,ipse Regum obtreisus antea semper in magnum id nomen, motus hoc tempore est , ut arcam e crystallo. , quam condendo eius Corpori fieri mandarat, approperari iuberet, quae dudum iochoata moles per triginta sere annos lente ad eam diem , nec nisi per intem ualla procedebat.

Anno sexto demum post depulsam pestem

Vrbemq; liberatam consummatum est opus: stetit Arca, non artis modo , sed naturae quoque miraculum, imago vere Solis, & digna, quae solem lilium alterum circumferret, ostentaretq; gentibus , quae ad spectaculum . cons urere. Dum ipsi nos aliosque crucia,

380쪽

mus memorando bella casusq; senestos, sanguinaria Regum dissidia , coniuratos in Catholica damna Principes , & soc deratorum

insultu conturbatam repentὸ Prouinciam Ecclesiamque hanc et Dum narramus redditos

hosti luctus, & fugam,& haec sepulcra Gal-

lorum: Dumque Historicum hoc opus nunc strenue , nunc lentὸ procedit, magnopere ego recreatus sum videns inter Caroli solennia nuper laeta iucunda incredibilia muliata , qualia nec viderat ulla prius aetas, nec talia fortasse umquam in posterum spectacula mortalibus crunt. Vidimus in Templum illata dona Catholicae Maiestatis millis parabilia Regum opibus nisi qstendisset Numen

abditas alias natura opes, unde dona parari haec possent. Excita sunt ab sedibus stiis municipia pagique omnes,&facta Vrbs eo die domicidium Prouinciae pene totius Urbi tim- qiae finitimarum . Incessit misitis Clero Sa- erisque , &, Insubriae supplicanti. Cube in 'tor, Imperator exercituum horum posito tantispcr bello armisque abiectis: & obuersa in ipsum stetere tot millium agmina, tamquam manitie facto ad haec solennia Hispano Marte siue bellico instinctu, qtii apud gentes nationesque alias nihil cuiat a liud praeter arma

SEARCH

MENU NAVIGATION