장음표시 사용
51쪽
3 o Discessus Vienna Adrianopolim.
spem libertatis deplorabant. Hos in digressu
Turcarum , & circumspectione urbis solari, ac redimere curae fuit: quibus in praesens succurrere opportunitas non poterat, spes in reditum certius promissa, & levamen animi invadem concessum est. Profuit non ignobili matronae captivitas. Domi suae errore ho υrodoxorum pertinaciter, nihil impetrantibus, qui bene consulebant professa, manum DEI vindicis interim dum Orator Caesareus adveniret experta, unHue clementiam in se Numinis , ne omnino periret, agnoscens , ultro occurrit adventantibus , & suaue jugum fidei Orthodoxae prae Ottomanicorum jugo vin culorum sponte reverita, impensa eadem privatum errorem lubens posuit, qua publicae cum nonnullis calamitati erepta est. Non ita feliciter cessat sua pervicacia alteri, qui neque
ab infortunio sapere doctus , tempestatem ipso subijt in portu. E comitatu Acatholicus jam privata non satis cadens ruina, publicam caeterorum quoque pestem agebat, dux in rebus fidei factus quibusdam , qui aberra bat maxime. Nulli bonorum placuit extemporaneus Doctor ; charitate itaque Christiana privatim, atque etiam palam redargutus, ipsum oratorem pertinaciae suae inimicum nactus est. Proscribi per decretu a coetu merebatur. Iamq
52쪽
remittendus propὸ erat unde venerat, aut quo vellet, quando annuit consilio Numen, imo cooperatum efficaciter est : probitati restita tem toties morbus lethiser involavit, & pau- corum dierum spatio confecit. I Redimendis a captivitate per depopula- nuper Tartaricam abactis Belgradum, quo pleres deportati fuerant, occasionem fecit. Liberali aere, tam quod Provincia Austriae decreverat, quam quod Oratoris benevolentia suggesserat ; ad hare quod pia solicia ludo Patrum Societatis jam antea corrogaverat , sibi suisque complures restituti sunt, facili conjectura , quam exinde bene venirent hospites ; qui aderant, ut benefacerent.
Festum Divi Ioannis Baptistie per symphoniacos & Amphiones suos Legatus in aedicula Patrum Franciscanorum, qui Albae Gra cae degunt, exegit. Sub vesperum ejus diei, seu de more per orbem longius in Austrua profecturo soli valedicentium; seu in memoriam Martyrum ea luce, igne absumptorun excitari ignes in planitie urbi propinqua jussit, idque inter concentus musicos, atque ad sonitum tubarum ac strepitum tympanorum. Praevaluit festivitas Christianorum celebritati Turcicae, quam eodem ipso die agebant in memoriam sacrifici, Abrahae. Ad eam, quod
53쪽
3 a Distessus Vienna Adrianopolim.
campanis non utantur, ab arce per tormen.
tum signo edito , cui responderant minores per flumen, & Schalchas fistulae aeneae, populus invitabatur, & indicebatur triduo agenda. Auxit sidelium pompa Legatus urbis Ragustae, expeditus ad Portam seu honorarit, seu tributi deportandi causa, itina Belgradum apnuis .
. Adjerat is oratorem Caesareum toga ac bireto spectabilis, ut senatorem aut legatum Venetum crederes. Quadraginta asseclis concomitatus procedebat , qui pedites deducebant Equitem, si binos de his iumento quoque impositos excipias. Certatum mutua humanitate & charitate est, tanto amplius, quanto alias
undique inter barbaros nihil aderat, quod adam ieitiam opportunius provocaret. Priusquam proficiscerentur ab invicem orator R guseum per Comitem ab Herberstein,& Baronem De Hay convenit, atque ossiciis in praesens exhibitis cumulate respondit. Interea ab Adrianopoli nunciatum est, magnum VeZirium pro condigne excipiendo Caesareo Oratore strenue occupari, sed praeveniendum fore, quo minus omnia pro voluntate exequatur , si Orator approperet: expedire proinde ut celeritatem tantisper suspendat. Et facile moram fuit injicere, non jam fluvio, sed terrestri itinere decursuris . DimiS-
54쪽
Dimissis itaque navibus , atque in donum navarcho concedis , qui eas in socios divideret: cursor primuna ad aulam Caesaream expeditus , cum quo gravius decumbens, & de is valetudine recuperanda per laetationem viae
dissidens Dominus a Rosenpacti comitatum
redux ad suos abrupit. Dein vigessima sexta. mys in Tauruno est. Centum triginta nu- mero currus praeter lumenta ad equitandum a Turcis suppeditata erant in promptu; vehicula
floreis intecta trium quatuorve equorum numero jungebantur. Proxima sub mediam norietem hora classicum insonabat ad vasa colli genda , tum ad taedas capiebatur iter, quod prosectio diurna ob solis aestum gravius accideret. Deducebat legationem tribunus turci-cus in rem hanc submisaus a Porta cum Spa-hiorum, nos equites dicimus, cohorte. Arma illis acinaces , & lanceae cuspidatae, pulchra per auram diverberatione per flava αrubra de serico foliola ludificantes. Ab humeris pharetrae, & arcus pendebant expeditis ad eventum pugnae, sed adversarii imbecillioris. Hos duo tubicines consequebantur, tum Oratoris Caesarei ductiles equi octo ; ac mox carpentum, in quo plerumque cum Comitiubus Arundelio seniore &HerbersteinioLegatus vehebatur: Post lectica cum mulis, di currus C audi-
55쪽
3 4 Discessus Vienna Adrianopolim.
audientiae, ut vocant, rubro panno ex toto contectus. Hos Patrum deSocietate JEsu vehiculum tum Baronis DeHay,& Interpretis, ac denique indiscriminatim aliorum de Nobilitate , & ossicialium aulae carpenta. Sexaginta, praeter haec propemodum annonae deputata a meridie prioris diei praemittebantur , ut re bus in usum vivendi necessarijs cum& auxilio IanizZarorum prospicerent.
Vigesima septima Iuni j prima in conspectum venit palanca Isarchicli, ubi amicissimo Istro valedicere oportuit. Postera die Collar isum , atque abhinc etiam adita a nonnullis, spectata ab omnibus vicina Samandria ; clara quondam Serviae Metropolis , quin & nobilis olim colonia Romanorum ab aedificiis & munitionibus commendata : nunc ferro ac flam- ma arbitris exile mapale Christianorum. Per stant isthic locorum in reverentiam reliquiae
tenuis sacelli Magnae DEI parentis intacti
quondam a flammis , dum in cineres reliquata abijssent. Indigenae pietatem, ac ritus latini moris observant, & sacerdotem ab ea ecclesia alunt impensis communis egestatis: jure optimo a Zelo religionis & eultu in Deipararae potius commendandi, quam si divitijs, & vetere gloria etiamnum florerent.
Infesto sanctorum Apostolorum Petri &Pauli
56쪽
Pauli ex Collar in Hasanbassa-palancam motum. Palanca pagus est ex mapalibus octo vel decem, quandoque plurium rusticorum conflatus, quem stipites ambiunt, dumis, ramiseque arborum ac virgultis impliciti, luto ar-gilloso impacto illiti, murum dixeris ligneum. I al,ssurgit praeacutis munimentum, quibus qua id que ad terrorem calvariae incumbunt a caesis hostibus reportatae: valet locus ad imsultus inexpectatos aliquantum arcendos : sed cum . imbribus tanquam periculosissimo suo adversario latera identidem denudante , convellente fulcra, misere conflictatur. Haud dubie ab hoc palorum munimine palanca dic tur : huic plerumque ingens stabulum annectitur vulgo dictum , de quo alibi commodior disserendi dabitur occassio. Dies consequens datus quieti.
Calendis Iuli j ex Hasanbasia in Bodanetin profecti, proxime Iogadam tenuerunt, locum
a natura amoenum, fontibus celebrem &exquisitis delicijs aptum. Recreati omnes blanis ditiis praeclarae regionis biduum substiterunt, ea insuper ex causa,quod medium profectionis aequor jam confecisse communi itinerantium calculo dicerentur. Post relictam Jogadam Moriacum occurrit , sive Morava, fluvius finis Osus, quo Servia a Bulgaria dividituris Ha-
57쪽
3 6 Discessus Vienna adrianopolim.
bet ligneum pontem opere insignern & robore.In Barai et in quartaJulij ininta in Pellac de resi:& sexta ad Aleschinti palahcam fixa tento ria: Septima & Octava Nissae absumpta. Urbs fuit Episcopalis, nunc vile oppidii, etiam istud sed rudiori vulgo suscepti curriculi umbilicus. Ibidem cursor Viennensium adfuit, & literis memoriam charae patriae renovavit: quImciumbris characterum clarius universi, atque
a sumo suam Ithacam Ulystes salutabant.NonainCoitinam tribus a tua horis dissitam trans- . tulit: ibit thermarum selectissimarum,ut fama reseri, occasione residuum diei decursum. Sune eae in aprico extra viam regiam, nulla custodia, nulla domo,sola sua salubritate cultae: scaturi gine supra tepidam copiosa e radice montis profluente alveum conficiunt, quindecim pedum longitudine protensum, ac decem latum; indignae omnino,quae immundorum illic,& ingratoriam obsequiis male deserviant, a quibus
contemptim habentur. Caeterum superstitiosa gens nulli elementorum praeterquam aqueo plus debere vult; remissionem peccatorum imde capiunt,uia que illis ad corpus atq; animam mundandam aqua obsequitur. Quare omni rivulo; omni lacuna, submissis in terram corporibus , aut de tapete . vel strophio, vel parte vesti iubstrata brachia & caput adhibito ritu, atque
58쪽
' atque invocatione consueta se lavant, & com' pori utiq; immersas illia animas pari fidelia, si diis placet, emundant. At in urbibus & op-i pidis apud Moscheas fontanae prostant ; quasi toties , quoties sunt oraturi, adeunt.. Musanbassam-palancam, seu CurruZesmam
rum culti hospites sunt. Bulgarae feminae obi viam effuse butyrum minutatim concisum , αι salem spargebant per viam. Augurari licuit, id fieri faustae apprecationis gratia, ut sapieni ter, & absque molestia suaviter profectio relit qua succederet. Monumenta non pauca vel terum Romanorum hic prostant: caeteris bina eminent, & sequentes characteres praeseserunt:
i maxiλο o super omnes fortissimo Imperatori Caesari, Iulio, Maximo, Pio, Feliciam,m mo,Augusto, Pon- risici maximo, Patriae Patri: secundum Iuliae δε-
minae Augustae matri castrorum. R. P. fuae V. I. P. cu rante Quinto Anicio Fausto legato Augustorum P. R. P. R. Proconsule Romano. Ad latus viae dextrum auro dives, & antiquitati notissimus mons Haemus in longum protenditur.
In Pirotam, sive Sacharhoi perventum undecima, ubi moram diu,decima obtinuit. Inciderat in diem praesentem natalis de nomine solemnitas Augustae sponsae Augusti Caesaris Margarita ; quo in devoti animi contestatio-
59쪽
3 8 Disiessus 'enna Adrianopolim.
ne decrevitExcellentissimus Comes,ut Omnes festiviore apparatu conspicui divinis primo , lautis deinde cupedijs atlatim instructis interessent. Incertum ue casu an ex composito factum, quod de comitatu nobiliores bini incuriam , an nativam aemulationem professi, nec sacris interesse, nec festivo apparatu communem laetitiam prosequi voluerint: ceti us eeio pro noxa capta est ; & abesse mandato amensa jussi sunt, qui in communem plausum
non collaboraverant. Fuit istud affectus in . Principem propensissimi documentum abs Legato de more saepius usitato praestitum; sed& non inussit notam sequiorem parti alteri; quando haec oblivionem suam culpan S, precata veniam, si vel immerito offendisset, pristinae benevolentiae locum recepit. Estivis interea caloribus corpora insueta novo aeri & inusitato vivendi modo sensim sternebantur: omnes , quod Ister longius abesset, & obsoniorum esurialium parca manuS, suppeteret, carnibus duntaxat pasci , etiam per dies abstinentiae ex dispensatione oportuit, quamvis & harum reliquis quoque diebus insincerior annona succurreret. Plane qui
medicam AEsculapij manum desiderabant, supra quadragenos numerabantur. Pro curato-a ibus corporum , qui plenius universis adesse
60쪽
tunc non poterant, suffecere sese promptos animarum medici.' Solicitudo pervigil ita se diffudit in attemperandos languentium de
more animi morbos , ut pia charitate, corrogatis , quinua possent, subsidijs, ipsis quoque
corporibus prodessent: nec minus beneficen-R ἔν omptitudine certarunt in procuranda virium externarum firmitate, ut pejus intra viscera mente affectos nullibi desererenT'. Mors utraque utrinque studios E propellebatur : eo quidem eventu, ut multis persanatis, per insolitos ibi caniculae aestus, & noctes pi
sub dio perfrigidas, humidasque, de plurimis prope desperatis sex supra viginti tantum odo desideratos esse , divinae gratiae fuerit merito adscriptum. Atque hos Sacramentis ritu Catholico probe communitos aeterniatas suscepit. Ipsi, qui eadem periculorum navideserebantur Sacerdotes quinque,eX multiplici victus atque aeris insolentia morbo tentati, dum alienae saluti incumbunt , suae tantum non jacturam per vices sunt passi. Haec interim eorum in omnes charitas Paluit aegrorum solatio, moribundorum subsidio, mori orum compositioni, atque ut plurimum aedimcationi vivorum. Vitam & mores nonnulli;
alij, quod perdissicililis erat inveteratam in Religione perperam culta pervicaciam posue-C 4 runt,