De republica Germaniae, seu imperio constituendo, D. Iulii episcopi Numburgensis Oratio ad Germanos. Ex ipsius authoris recognitione multo diligentiùs quam antehàc edita

발행: 1562년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

non nimis desint:quippe cum res militatis magis vir. tute militum,quam multitudine niti,& victoria Diutinitiis concedi potius, quam humana potentia acquiri videatur: tamen si exercitum iustum, eumq; benὸ

armatum contra hostem educere possimus, an non sati iis fuerit hoc,quam paucos atque inermes peric lo offerret Deus no ita pendet E nutu nostro,Vt quoties rem temere in discrimen adducamus, nos arbitratu nostro iuuare, & inusitata signa potentiet suς dare cogatur. Qui conantur Deo ita praescribere quodammodo atque legem dare, certe & fallunt seipsos, &in leges ipsus plane comittunt. Christus Dominus noster, iuemq;Filius Dei, omnia potuit: tamen cum S tanas ei suaderet,ut se e superiore templi parte sine imcommodo suo praecipitem daret,eaque re potentiam suam Diuinam declararet, id noluit, cum per gradus descendere posset. Atque hoc sui exemplo monuit

nos, ne si forte ficultas eorum, quibus ordine certo &vsitato uti possimus,suppetat nobis,eam noS Omittamus,& conuertamur ad ea, que inusitata ratione eu

niunt, de miraculi cuiusdam singularis vim habent. Quo cautiores prudentioresque esse videntur,qui ra. uent,nὶ plus spei quam oportet, in robore exercitus sui ponant: de tamen cum possint iustum exercitum, eumque benὸ instructum, exercitatum habere, ne eum, qui nec numero, nec virtute hostibus par non sit,educant. Si ullus alius,ego certespem omnem n

92쪽

, ct RMANIAE. - 93stram in Deum eonserendam puto: temmtatem tamen prob e nec debeo, nec possum: hoc praesertim tempore,cum Deus nobis tribuat, ut per Austriacam domum multum sanὸ possimus.Fecit antehac Imporator noster Carolus λὶ periculum militum,quos EGermania atq; Hispania euocauerat: & quantum v leat utriusque gentis coniuncta atque inuicta Virtus, testimonio Orbis terrae coprobatum est. Neq; enim in ullum locii venerunt legiones horum,in quo non singularis cuiusdam virtutis sma dederint: ut spes ostendatur in his etiam posthac, quoad inter se coniunctae suerint,magmina praesidium fore rebus Christianis. Sed quid si Italorum, Pannoniam, Bohemorum, & Belgaru copiae accesserintl Deus quando tot,

tantas'ue nationes, easque florentissimas eorum,qui nobis imperant, dicto audientes esse voluit, an non

metur quoddam veluti signu sustulisse nobis adb

ne sperandum An no videturmonere nos,ne,quam

potentiam iustam nostri atque omnium Christian rum utilitatis causa genti Austriacae adiunxit, eam hi, sce nostris calamitosissimis temporibus per summam ingratitudinem repudiemus Hic si,quam Deus ipse

offert, occasionem praeclaram rerum nostrariim constituendarum gratis animis arripuerimus, erit in procliui nobis, it non solum communium hostium impetus posthac sustinere, sed etiam frangere, & Imperium nostrum saneseliciterpropagare possimus.M

M 3 thias

93쪽

s v E RE pvBLICA litas Pannoniae Rex etsi non tantum habebat virtuo quantum Turcae, tamen exercitu suo, quem patrum nostrorum memoria in armis habebat perpetuo, de Evarijs gentibus coegerat, quoties cum Turcis collatis signiUugnauit,toties vicit,deque eis triumphos gloariosissimos egit. Persae autem, qui equitum peditumque numero impares quidem sunt hostibus eis dem, sed fortitudine atque disciplina rei militaris si non maiores, tamen pares, hac nostra aetate maximas horum copias saepe deleverunt.Nos vero qui tam diu Imperium Christianorum susstentavimus,si cum tot gentibus coniuncti fuerimus tandEm, certe nec mun iis quam vel Mathias Pannoniae Rex, vel Persae limstem hunc communem comprimere poterimus, nominus dicol immo multo etiam masis: cum praesertim illum potentia, hos autem caura, cui Deus haud dubiὸ pro misericordia sua fiuet, superaturi simus. Quae cum ita sint, postulat ossicium, postulat neces sitas non solum a nobis, sed etiam a Princitibus Austriacis, eorumque populis ac Resnis, ut inter nos

perpetuo foedere simus coniuncti. Nam ut nune sunt tempora, communis est omnium nostrum camsi, commune periculum, communes item hostes.

Nam qui inuicient Principibus illis Ausustis, ijdem

inuident etiam nobis, nec arbitrantur 1e utrisq; nostrum saluis, vivere posse. Et quia animaduertunt, quoadRespub.nostra salua est,se principes hos euese

tere

94쪽

tere nequaquam posse: nee vicissim sere, ut Imperiunostrum intereat, quam diu ijdem illi tanta cum po tentia huic praesunt: sic petunt illorum iugulum, ut

nos etiam confodiant: de quam nobis afferre conamtur perniciem, eandem illis etiam moliuntur. Quae cum ita sint,videmur cum gente Aumiaca ita coluncti esse,ut nec nos corruere queamus sine graui huius damno,nec gens eadem sine magna nostra calamit

te cocidere possit. Quantum aute praesidij sit eidem, di ipsius populis,regnisq; in virtute militum nostr nim,haec tempora plane declarant,cum hi & Pann nes S Belgas,qtiyies opus es defendat. Quib' amissis, quid tandem futurum esset Hispanis' quid Italis immo quid Principibus gelis illius Ac si gubernaculis Reip.nostri dimouerent hoc tepore ijdem Princiis pes,an non in istis procellis nostris naufragiu facturi essemus nos breui an non nostris ipsi armis perituri omitto hic piculum grauissimu, quod externi hostes nostri nobis cossare non desinunt. Quare quod Principu illoru & nostra, omniuq; getium quae in eorunm dem potestate sunt,dignitas atq; salus publica post Iasivi simus omes inter nos lucti,id omes summo studio expetere atq; curare debemus. Ac primum Principes ipsi,quom necessitudine natura iti costitui hut, si alter alteri no faueat,a seipso desciscere quoda m do,& alienus esse videas, lato arctiore societatis vinculo inter se copuletur, quanto minus unius horum damnum

95쪽

GERMANIAE.

potest Quaessi tantum tribuimus nobis, tantum p triae, tantum cuniis Reipub. Christianae, quantum debemus,quo quisque nostrum magis gratia, authoritate atque consilio valet, eo magis elaboret, ut Respub. nostra languens, primo quoque tempore r creetur,reficiatur,S in eum, unde decidit,statum bonum atque beatum restituatur: id quod haud dubiEeueniet, si rationem huius constituendae, atque amplificandae, quae se hoc tempore ultro offert, non repudiauerimus. Volo equidem Imperium nostru fl rere, id tamen sinὸ ullo incommodo aliorum Christianorum populorum, inamb Vero magno cum co- modo eorum, qui nobiscum fuerint coniuncti, atq; eam censeo esse oportere foederis,quod pro,hratiznem, ut nullus horum pristinam suam libertatem

amittat, nec in nostram, aut ullius alterius gentiu po- tefratem concedat. Volo nos omnes idem de salute publicastiatire, M tanquam unius corporis membra, si unum langueat, omnes dolere: sin unum bene habeat,ac rebus secundis utatur, omnes gaudere, ut singulorumbonum commune omnium esse videatur. Volo regna illasociorum no minus salua esse, quam Rempub.nostram. Quin rationem foederiet hiri rufina quLLUS rauo portulauit: atque Vlus, quos vel intestini motus, vel externorum hostium arma pre-

96쪽

DE RE PUBLICA

munt,subito possit auxiliu ferri,idq; comuni omnisi foederatorum sumptu,singui nationes illorii singulas legiones alant perpetuo, & copias illas iunctas in loco opportuno collocent. Accedant ad has Bohe- Inorum atq; Belgarum auxilia, ac si populi hi singuli singulas legiones sustentare nequeant, sustententi men tantum,quantum possunt. Solet qui, rn quod nobis atq; Christianis populis imiminet discrimen a Turca graudis esse eo,in quod quida Europae Reges atq; populi nos sociosi nostros adducere possunt. Nam ut hi sese comoueant maxime, est tame spes s

re,ut minore negocio depellere eos, aut ita reconcialiare nobis possimus,ut cum eundem, quem nos,s

ci jq; nostri Christum colant,malint tandis, esse nostri amici,quam hostes, & nobiscuatq; cum tot Christianis gentibus foedere iungi,quam nos atq; e em lacessere, id quod sine grauissimo periculo suo facere non poterunt. Et quanquam haec speranda sunt, men si qui sorte horu ab armis contra nos, aut sectos nostros susceptis discedere noluerint, eam cosith: tionem ineunda censeo,ut laborantibus succurrat ab . omnibus scederatis,idq; pro rata cuiusq; populi Parte. Magnae enim otes ac late omnino patentes runt Germanorum no pru,Italorum, Hilpanom, Pamnonum,Bohemorum,Belsarum, ut quod onus bellorum gerendorii singuli,si ab alijs non adiuuaretur,

aegre fortasse ferre possent, id cuius laturum sit leve.

97쪽

Et ouanquIm rebus Christianis in virtute, robore &multitudine militum nostrorum multu est praesidij, tamen si copiae gentium illarum accesserint, quanto ficilius non tum in Europa, sed etiam in Asia hostes communes coprimere poterunti Muniatur sanὸ Pannonia praesidio maiore,eo quod maior atque potentior holtis ei bellum inferre solet: ac quoties hic maioribus copijs in Regnum illud, aut vicinas gentes impetum facturus esse videtur, constituatur, ut communi omnium foederatorum ope atque sumptu idem praesidium augeatur atque firmetur, nec intere alijs auxilium iustum subtrahatur,quotiescunque e

dem eguerint:vt foedus ipsum tanto sit stabilius,qu, to eius,quod per se aequum est,maior ratio habita fuerit. Hoc loco, nὸ vobis ista prudentia viris praestriabere videar, praeteribo,quae praeterea sub deliberati

nem cadummec dicam, quod, me etiam tacente, cogitabitis atq; curabitis, ut si quae aliquibus foederat

rum ab hostibus erepta suerint, his eisdem restituan- turisin quae praeterea capta fuerin haec nostro Imperio,ad quod iure pertinent, adiungantur. Quod cum per se iustum fuerit, tum verb etiam aequum, Vt cum Imperium Romanum penes nos sit, & res Christianorum militaris nostro potissimum milite nitatur, res nostrae tanto magis crescere debeant, quanto

plus praesdij atque utilitatis rebus communibus as ferre &possunt &solent. Et quia hic tribuetur cuiq; a I a genta

98쪽

genti,quod fusi est, non erit prosccto,cur quenquam huius nostrae iustissimae,utilissimae,atque honeuissimae Ibcietatis poeniteat.Nos autem,nos inquam Germanos, eo minus huius poenitebit, quo magis&p

testate & dignitate Princeps noster cumulabitur: ut quos antehac hostes aegre a capitibus nostiis depulit, eos posthac,si opus fuerit,aut sedibus ipsorum pellere, aut intra fines eorudem comprimere summa cum gloria nostra valeat. Ac si rationibus nostris ita con' suluerimus, S: ad officium atq; bonum publicureum se cauerimus omnia, certe Deus, qui bonis bonorum

consiliis atq; conatibus mirabiliter fauet, procul dubio ita nos adiuvabit, ut Respub. nostra atque totus Orbis Christianux breui reflorescant. Habetis hic Principes populiq; Germani,quae de omnibus cona. modis ornamentisque vestris ilicenda putaui: S vos rogo,obsecro,& per sanguinem Seruatoris nollii Issu Christi obtestor, ut si haec videbuntur bona esse,si utilia,si honesta,sipias Reipubmostrae necessaria, ea tantum apud nos valere patiamini, quantum patriae nostrae communisatq; adeo totius Reipublicae Chris stianae dignita depublicasalus a vobis impetrare deis c bent. st Deum immortale,qui solus abditos mitimorum nostrotii sensus perspicit, me consilium hoc no alio quam adcomunem utilitate atq; dignitatem vestram referre, nec aliud petere, si quod patria ipsa iure quodam suo a vobis flagitarevidetur Quadi una

99쪽

GERMANIAE. IOI

celomi posset, haud dubie in hanc sententia ageret vobiscum: Ego si a vobis hoc postularem, ut mea causa de suo quisque vestrum priuato iure decederet, vel mortem non dubiam adiret, an no hoc iure quodam modo facere videreri ita em genui vos, ut si opus sit,'itam ipsi vestram pro me liundere debeatis. Sed quia tamen consilium, quod datur in praesentia vobis, non solum duriora ista excludit, vertam cauet eti-m,nὶ bona sortunasque vestras amittatis,nisve in ullius periculi flammam vos temere conijciatis, tanto minus id Tepudiare debetis, quanto idem cum com-m s vestris atque rationibus,sive priuatis, sue publicis, est coniunctius. Ac primum quia a vobis hoc petitur, ut iublatis simultatibus, sitis concordes inter vos, & idem de Repub. de religione Dei immortalis, deque publica salute sentiatis,an non hoc illud ipsiim est, ad qu'd, si tacerent alij, vos tamen ipsos excit re deberetis Qui nisi desieritis oppugnare vospses,& me lacerare, non modo non germani eritis intervos,nec ciues mei amplius,sed inimiciliane iue hostes. Nam quatenus intestina inter vos bella geritis, mihi inquam matri vestrae manus infertis:immd vocipsos,a quibus nulIum meum malum seiunctim esse

potest, laeditis atque ambistis. Hoc locos vobis umexp ostulare 'ellem, possem id quident iure quodamine': sed quia libenter deeodem iure meo remitto,Vt vobis parcam, vos hic moneo tantiun atque hortor,

100쪽

H animos dignos Germanis hominibus susEpiatic&in Repub. meaconstituenda tantum tribuatis mulli,quantum salus vestra atque publica postulat. D ponite igitur simultates,si quas inter vos geritis,& in

me atque Rempub. meam totis pectoribus 5 sn-lari animorum consensione incumbite.' Quod ipHii i& necessarium erit vobis, ut perniciem certam vite ἡtis:& tale prorsus,ut mihi atque vobis uberrimos se inis afferre queatis: Quippe cum hoc tempore in

tum positis, ut qua parte collapsa sem,non refici s lum, sed ita etiam ornari possim, ut tandes si non minus, non minus dico' immo etiam magis floream, quam Caroli illius magni atque Othonum tempore felicissimo florui. Habetis Principes Augustos tales, vimeliores ne optare quidem possitis, qui volunt, εc possunt me iuuare: nec selum tueri dignitatem, quam habeo ego, & vos in me, sed etiam augere almamplificare, si modo ipsi volueritis, & a complexu ipsorum vos ipsos vestra culpa non diuulseritis. Quare si me,me inquam,matrem,quae vos genui, auditis, habetote rationem meae atque adeb vestrae salutis: de cauete, nὸ quae hoc tempore opportunitas datur rerum vestrarum & constituendarum, & ornandarum,

eam amittatis. In quo ipso si ita gesseritis vos,vt ossi-eium vestrum desiderare videtur, de me profecto, de vobis ipsis,deque uniuerso Christiano Orbe optimEmerebimini.Haec si Germania loqueretur vobiscum

atque

SEARCH

MENU NAVIGATION