Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ejusique rationeι ad confutandam alteram Badensis sententiam.

os HIs TORIARUM tu restitui debeat. Bipartito distributis legionibus ἐduplici expeditione impellendum hostem, ut vehementius pressus consternatusque cogatur paeem vel duris conditionibus petere ; non enim longius eam

differri posse, nisi quis velit Germaniam Gallorum arbitrio prorsus permittere, in aleamque dare. Qub vero hi duo exercitus inducendi sint, ipsam Pannoniam , quae in duas partes interfluente Danubio dividitur , ipsamque hujusce belli naturam digito commostrare . Esse quippe in superiori Hungariata perduellionis sedem; in inferiori, ubi Turcarum bellum viget, perduellionis fomentum . Utrobique igitur aggrediendam ; facilὸ, si mutuo auxiliorum

commercio prohibeatur, perituram. Adversus haec Lotharingium, vice sua dicere julum, ita loquutum serunt. Timeo, Caesar , ne quae pro tua gloria utilitateque dicturus sum, pro mea dicere videar ; n ve tuum beneficium, quod fidem conciliare accipientibus solet, mihi adimat. Credo enim, exerciatum nullo pacto dispertiendum esse ; dc cum in eum tuo munere imperium habeam, fortὸ reputabitur ita me credere, quod cum aliis auctoritatem partiri nolim. Peto igitur, ne quis meae sententiae praejudicium faciat, priusquam intellexerit rationum m menta ; quibus auditis , nisi causam tenuero, subire non recuso eam opinionem , ut mihi potiusquam tibi consuluisse voluerim; quo nihil turpius homini publicum gerenti munus. Tria in medium adducuntur ab iis , qui contra , quam ego, sentiunt*

332쪽

hostrorum militum multitudo, Turcarum paucita militare decus. Ego vero neque elevo nostras c

pias , neque hostium augeo ; tametsi non ignarus, famam plerumque sequi hominum desiderium. Diaco tamen, haec eadem suadere, bellum uno solum validiori exercitu administrandum. Nam si tanto , ut unt, hostem numero ac strenuitate superamus, ultro ille petendus est, non expectandus. Si in acie consistat, faciatque praeliandi copiam; an non lubeat plures cum paucioribus victoriae certos pugnare , quam aequatis viribus incertos fortunae casus communemque Martem periclitari Si subeat arces, seque contegat murorum lorica 3 an non ad eas obtianendas contrahendae illic nobis forent vires, si diastractas haberemus non , si colligere eas possumus, dissipandae Puto equidem, si ad Turcas afferretur nuntius, Germanos in duas longe positas partes arma intulisse , omnibus laetitiis incessuros ; & qui antea nobis infrequentiores de se timerent , animum recepturos ue memores: optimum vincendi

auspicium esse, hostis fatuitatem, id, quo superior est, dimittentis. Quo igitur haec disjungendi copias nostras opinio vergit Eo nempe, ut debilitatis viribus concidamus ; & quibus nunc si vera sunt, quae de exigua Turcarum manu afferuntur resisti nequit; tunc & vinci & profligari possimus. Non ita sane armorum gloriae consulitur , si quae certa manet, in discrimen adducitur. Quod si hos duos exercitus non multum distare inter se velint 3 quaeso

333쪽

3ro HISTORIARUM.168 s. lubens, quid modo sentiant de duplici illa perduellionis sede, quam, si evertenda foret, simul evertere opus esse arbitrabantur . Quamquam istud ego non moror; mox enim ostendam, Hungaros levi

negotio res nari primum, deinde prosterni posse oId urgeo; si in proximo sint, cur duobus imper, toribus subjiciantur An ut virtutem acuat aemula tio ἶ Saepius profecto invidiam atque odium peperin& dum quisque rei suae peragendae studet, alterius

negligit; utraque vero mutuo auxilio destituta, plerumque perit. Aut me longus fallit rerum milit rium usus, aut duplici supremo duce non bene magni momenti cςptis ominari licet . Natura documento sit, quae uno capite corpusue ars, quae uno gubernaculo navem regit. Alterum si foret additum, non praelidio sed damno esset. Nam concordia inter aequales dissicilis; discordia ruinam adduceret. Si mei poenitet ducis 3 alium , Caesar , assumito. Me exauthorato potes vincere ; imminutum habente imperium non potes. Si utrum velim , interrO-ges ; & mea fides & tua beneficia responsum referent . Haec de agendi belli ratione. Nunc paucis, quam in expeditionem milites educendi. Au4io Budam aut Neoselium praecipuis nuncupari Omnium votis. Budae oppugnatio plus , fateor , dignitatis haberet , sarciretque praeteritae aerumnae dedecus.

Uerum semel satis sit , fallenti potius fortunae benignitati, quam militari scientiae credidisse. Non ignoro, illud in rebus agendis primum esse: ne

334쪽

quid temere ; alterum: oblata casu in consiliu ιτυ 168s vertere, tertium: si quid erratum fuerit, metu famae errori non adhaerescere. Hoc postremo doc mento Neosilium propono , unde tantum re Vera nobis Budam obsidentibus detrimentum fuit , arce munitissima a tergo relicta. Illic sistendum omne prope legionum robur. Cohorte& Germanorum alia quae , paucaeque turmae firmandis Croatorum a

xiliis , distrahendisque Barbaris circa Dravum Iocandae . Aliquae in superiori Hungaria ad retinendam sociorum fidem , munitaque tuenda loca adversus perduelles e, quorum nihil timendum praeter populationes . Clterum aut quiescent mutuae cladis metu, aut cito rependemus vices. Ne ad n strum vallum accedant molestiam exhibituri, ca

tio nobis erit globus ille , qui iisdem a tergo in. stet , occupabitque insidiosa itinera. Ne augeant Turcarum agmen in acie dimicaturi, facit ipsorum perspecta sqpius in statariis praeliis ignavia , quamobrem , utpote periculosi , gravesque sectis dum pugna conseritur , repudiabuntur . Devictis Thracia hus , quorum nunc patrocinio consistunt ; & illi corruent , unaque victoriλ duplicem triumphum dabit. Puto , Caesar , ea dixisse , quae sint e re tua , fideque mea. Uincat autem ea sententia , quae melius tuae gloriae faveat, Sc commoda Reipublicae maret majονι tueatur . Lotharingit dicto plausit major Consilii pars , movitque Caesarem tum ei us oratio bellicat aγ de o etio oppu-tis N Prudentiae plena, tum simum viri auctoritas;

cum inis

335쪽

168 .ctim praesertim Badensem priva- ea cum Lothariningio a mulatione suam sententiam moderatum fuiF

. adum levia τι iubet.

Sed rem disicilem

deserit. Turcarum insidia aliquot t mis μrecipientibus po. Raae liquot clari .

merum virorum

periculum

3ra H Is TORIARUM. cum praesertim suspicio esset, Badensem ex adverso loquutum, ejus decori ob veteres contentiones inimico animo insidiantem; & quia non dubitaret, aI'terum exercitum in speciem Bojoariae Duci, re ipsa

Ludovico fratris sui filio commissum iri ; quem jam

tum Lotharingio gravem virtute ac meritis aemu

lum destinabat. Re de non partiendo exercitu deliberata , Lotharingius Strigonium ad colligendas copias se contulit, incerto adhuc Caesare, quo sgna ducenda forent . Dum ea tardant auxilia, quibus longius iter faciendum erat; placuit, ne miles assuesceret otio, Noviogradum haud procul situm perten tare . Modico tenebatur praesidio, quod humili sitae loco urbi non fidens , in arcem, abrupto impositam saxo, adventantibus Germanis se recepit. LO tharingius conspecta eius expugnandae dissicultate illico viam rediit. Novissimos ordines oppidani ex arce erumpentes carpebant, consilio irritandi hostem pertrahendique in insidias, quas in hortorum prope

urbem maceriis celeriter collocaverant . Nec res

ab consilio abfuit. Ala Germanorum equitum, quae agmen claudebat, circumactis equis primo retudit aggredientium vim I mox illos, fugam simulantes insequitur . Ad pugnae strepitum Rupis ad Ionam , Continiacique Principes e regiaGallorum stirpe cum Turonio, Commerciique Dynastis accurrerant, acti vivido gentis ingenio gloriaeque cupiditate, quae pro tutela Religionis dudum illos in castra adduxerat .

Quod ubi cognitum Lotharingio, veritus id quod

res Diuitigod by Cooste

336쪽

res erat Turcarum fraudem, tantique nominis Adolescentium periculum, actutum levem armaturam

misit, quae iter periclitantibus expediret. Jam Thraces a tergo a fronte insidias ingressos impellebant ;& Germanis, ut in subita re , non satis ad pugnam constabant animi; pauciores quoque circumventique dimicabant; cum Barbari audito insequentium strepitu, fuga in oppidum se proripiunt. Rem , caeteroquin parvi momenti, Principum haud leve dis. crimen nobilitavit. Interea Caesar Neoselio oppugnando mandata Comiti P alfio ad Lotharingium dederat. Anceps consilium diu fecerat non ipsa rei, cui nulla praeferebatur, deliberatio ; sed quia invaluerat rumor, illud fame prope interitum aut deditionem esse . Nec temere credebatur. Quippe Haislerus tribunus militum , cui negotium datum fuerat, diligenter per hyemem illud commeatibus interdixerat , non impedita solum agrestium vehiculatione, sed bis sub ipsis Novigradi Vacciaeque moenibus ingentem frumenti vim carrosque ad vecturam congestos incenderat. Ipse ostentata inopia rei frumentariae augebat ingravescentis annonae famam Mehe- metes praetor , ratus ita Germanos alio deductum iri,

facta spe , oppidum, fame victum, brevi sibi per

otium habituros ; aut si vellent armis uti, lenta obsidione, ut in re certa , tempus traducturos . Ca

terum , ubi primum per id locorum hiberna c perant, ab una parte Bojoariorum auxilia Comite Serenio duce , ab altera Caesarianorum manus Schultio pro Tom. L Rr le- 168 .

men explicat P.

oppugnandum de cernit . Guamobrem ista

tandam oppetna tionem .

337쪽

isque agendis contendunt; lc eae, ut fit, ne alter ait ri morem gerere videatur, negliguntur; praetor, paganis ingenti pecunia illectis , tantam praesidiariis fecerat frugum copiam, ut per duos menses c piae post non brevem obsidionem urbi stiperfuerint Illuc igitur septimis castris Lotharingius legiones du- πισι nrest μ eit . Iacet in plano apertoque solo arx munitissima non longius ab dextra Nitriae amnis ripa , quam majores machinae jaculari poss1nt. Hexagonum refert aequis Iateribus ac propugnaculis quae in uno- quolibet angulo amplissima rostrataque prominent invicem intra minoris teli conjectum ia Moenia intus firmat robustus agger , foris fossa centum Iata pedes , . quam rivus ab ipso adductus flumine ad septemdecim

altitudinem pedum inundat - Non multoS ante annos adversus Barbarorum irruptiones ab Austriae Dominix excitata , Moraviae Silesiaeque munimento fuerat; nunc posteaquam tertio ac sexagesimo hujus seculi anno in eorum venerat potestatem , terrori Quam ibi ni erat .. Duo peditum millia, ducenti equites tene-' bant eam ; addebatque momentum Me meteS pra tor , quem longa aetas emeritaque stipendia illustrem militia fecerant; charum aeque militibus comitas ,. dum pax; severitas, dum bellum soret . Hic ubi appropinquare Germano& vidit, ut moram necteret , gemmum pontem rupit, quo ripae conjungebantur ; non imen ausus aperta vi se opponere transeuntibus. In aedibus tantum ac maceriis, quibus

338쪽

bus ripa ad aquariarum molarum usuri praetexitur, I 68s. insidias posuit; eaeque ab hostibus , vixdum jactis Tinca in insidii

ad trajiciendum pontibus, detectae , nulla mora diti, Ilia: istur.

patae sunt. Superato amne, legiones per gyrum castra metari, castellis opportuno loco munire jussae , nam perpetuo aggere supervacaneum erat, tutam stationem praebentibus Nitria , Danubioque , octo illinc haud longius passuum millia praeterlabente . Uallis erat ad Boream Corumque vergens, parum demisia, tecta tamen ab oppidanorum iaculatione, hinc amnis ripa , illinc paludis margine leniter assurgentibuS. Hanc agmen insedit Caesarianorum Bojoariorumque, quibus vallum ad duo opposita propugnacula ducem dum erat, urgendaque Oppugnatio. Hannoveriani, duce ipso Reguli filio majori natu, Viennensem portam ; SueVi Strigoniensem, castellis oppositis, obsederunt. Ossiduo, cum nemo vetaret, Vineae ad fossam perducuntur; praesidiariis intra moenia comelusis partim erumpendi difficultate nam di pontes ad utramque portam illico incensi fuerant partim

fiducia stagnantium aquarum, quae, utcumque sue cederent hostes, aditum impediebant. Machinae s Iam micabant, unde noctu in opus intentis rara cauedes. Per otium conjuncta quoque transverso aggere utriusque partis opera, firmataque munitionibus; quarum quae media erat, amplissima, octodecinae, instructa majoribus tormentis, utriusque propugnaculi interiorem frontem; duae in angulis erectar, senis unaqua libet machinis, verberabat opposita eorum-

339쪽

vicenis mortariis tanta vi aedes incense ac labefacta ut horribili strepitu continuoque incendio ruere, Scardere oppidum videretur. Puerorum ac mulierum comploratione , quae longius audiebatur ; dom rum mina , corruptaque igne re familiari territos rotharietis μὰ mollitosque Oppidanos Lotharingius ratus, compel- rorem ad dediti/- lari voluit, an aequis conditionibus urbem traderent.

Missus ad fosst labrumNuntius ne responsum quidem

Stastora. tulit, submotus telis convitiisque: adeo ex aerumnis dolor animos efferaverat. Postquam vidit rem armis

gerendam esse , cunicularios scaphis impositos ad utrumque propugnaculum adduci jussit, qui pers ratis mςnibus, illatoque nitrato pulvere, nus Visubuerterent substructiones, completaque ruinis ses.sa viam sterneret aggressuris. Quod ubi fieri coeptum , stabant tecti aggere milites intentis in praesidiarios scorpionibus tormentisque, ne se se aperirent opus deturbaturi. Nihilo tamen secius repercusso ictu, quid rei ageretur, admoniti, in summam loricam prosiluere ferociores ambiguo metu. Illinc trabibus , & quicquid magni ponderis ad manus fuit ,

in subjectas cymbas praecipitatis, alteram mergunt, reliquq vulneratis foliaribus confestim periculo se subducunt . Germani cum hac non succederet, alia rem aggrediuntur via . Promuralem aquam derivare instituunt 3 hoc enim praecipue munimento arx nitebatur . Alveum Occludunt , qu NL

340쪽

ΤΟ. I. LIB. IV. 3I

Nitria muros alluebat; contra, duos excavant , I 68ue qua parte ad meridiem non nihil amnis deprimitur, illuc rati fossam ad octonum altitudinem pedum quod libella compererant exhauriri posse. Jam ω quomodo.

aqua manabat non sine ingenti oppidanorum terrore , cum certum instaret exitium breviori stagno. Itaque nulla mora ex Occulta propioris propugnaculi porta, clam cymbis eo devecti , obtruncatisque custodiis, pret nimia securitate somno indulgentibus, aggesta humo rivos clausere. Purgatis alveis, jussi Suevi, qui is ea obsidionis pars data fuerat, dii,

gentius frequentioribusque stationibus excubare . divis. Sed hostibus majori numero paulo post erumpentibus rursum loco cedere coacti sunt. Atrox ea pugna , multoque sanguine perpetrata; fructus tamen Turcarum fuit, altius quam dudum obstructis canalium saucibus. Facti pudor ad sarciendam injuriam Suevis animos ac vires addidit; nec quievere , nisi data iterum aquae via , impeditaque hostibus ad Occlu - Misaiadendum. Uerum & jam quantum posset, nec ta- sis non Farua, men satis ad agendas vineas, stagnum resederat Quocirca illud ingesta mole superare ex adversum h ceris frontibus propugnaculorum Caesariani Boioa riique, e sua quique parte , demum aggressi sunt is Ducendo aggeri lato tricenos pedes , primum do--mperri

lia humo ingeliae IO,lae margIne demittebant, Smis atque arte.

per haec in longum directet cylindracet corbes , oe-ha N ipis graves , ut se se immergerent. Dein per transversum prolixi fasces, quoad aquae super

clam

SEARCH

MENU NAVIGATION