Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

1688. conati cessimus non hostium virtuti , sed nobis ad verso & irato Numini; eui quod unquam Mortalium consiluim , quae vis obluctari queat Non ideo i men , te praetore , Albae timeo , quae tibi ut pridem in tutelam commissa invidiae fuit, ita nunc strenue defensa laudi exit. Qincquid ad propugnandas arces requiritur, assatim habes. Ipse polles militari scientia, ingenti animo ae fide. Trium millium serum militum, omni bellico apparatu instructum pra fidium adest; idque satis superque ad tutanda moenia. Nam promuralia aedificia ut Majoribus nostris, qui nullis ea munitionibus concluserunt, neglecta. ita nec nobis pensi esse debent; igni tamen non hosti tradita. Ipsa quoque sertuna urbis , quae siepius fregit nostros hostilesque exercitus, robur addet. Ubi enim magnanima facinora gesta stat, quodam

secreto aemulationis impetu ad eadem gerenda Drtes similesque animi concitantur. Simul ad extrema . exerenda loci dignitasi extimulabit. Enimvero indiscrimen vocatur oppidum nobilissimum, Serviae caput emporium conventu nationum celeberrimum , quae tot fluviis. advectae sitas isthic merces distrahunt commutantque; arx denique tanto n strae gentis sanguine a Solymano coempta , tanto deinde studio ab reliquis Imperatoribus per centum sexaginta octo annos diligentissime custodita. Fit autem, ut aucto rei ad quam te exerceas momen to , utilitatis gloriaeque opinione virtus augeatur . Quod ad me attinet ne videar in tuarum laudum

622쪽

societatem adscribi velle, statui cum hisce c iis eo is88. non hinc procul secedere , unde hostem solicitem, ω mox collectis imperatis ubique legionibus, quas

cito affuturas non dubito, opitulatum revertar. Ita vero abitu & reditu me tui decoris cupidum fautoremque comperies . Sensit piaetor astuti laudatoris artem, sui periculi metum aliena laude contegem iis . Tacuit tamen, ne ille proditus verecundiam exueret, maioraque afferret damna . Re deliberata , Gengien Samandriam petiit. Praetor intra moe- Samiaria petiit. nia reductis machinis, quae vallum armabant, illuc ει commeatus e suburbanis cellis transvehere aggres sus, Opus remisit , monitus maturare hostem. Et Incolae, traducta in oppidum aut secum asportata quam possent re domestica, properare jassi. . Ad suburbidirum inquatuor & viginti hominum millia diversi nominis , I g z 'lintribus excepta, quo tulit casus liscessere. Quatuor qua nu- indigenarum millia, qui graeco ritu Christiana Sacra m remanser xx sequebantur, patriae desiderium , dc dulcis vel in . tanta aerumnarum deformitate, assueta oculis regio continuit. Hi Principi Eugenio obviam estis, tollentesque in caelum manus, communem religionem, ut miseris parceret, obtestabantur . Comperto Pu Hi ia fidem acce- essent, in fidem accepti. Missi ut a commeatibu s-ὰ eμα

quos nondum corruptos renuntiaverant , arcerent aluum eellis -igRςm , utilem navarunt operam , laxiore hinc milia mεπς μης tibus annona. Inter haec Bojoarius cum omni exercitu advenit . Uallum intranti miraculo fuit opus non exiguae molis, foede ab hostibus desertum; c

623쪽

1688. pioque illinc omine cito periturae urbis, praeciderea

3οj Oarius emia moras gestiebat adeo, ut ei nemo agendi celeritate ,

se satisfaceret. Itaque vix tridui dato spatio ad castra munienda, expediendumque bellicum apparatum- , obsidionalem ad muros aggerem idus tunc erant Sextiles ducere instituit. In extremo Serviae angulo

Eaque describi- ad. confluentes Savum Danubiumque brevis extollia

tur collis , quem, S subjectam ad ripas usque planitiem , occupat Alba graeca. Moenia turribus , vetusto more, intersepta, per duo latera ad utrum. que fere flumen succedunt ; inde collem circumeunt; ampla exteriori fossa muniuntur. Nullus internus agger ; sed turres majora tormenta ferendo sunt. Pomerio sub ipsis moenibus novam interius Turcae fossam indiderant, cujus labro loricam circumjecerant armaverantque vallis. In fastigio arx oblon- ga tenujoris momenti ejusdemque operis, supereminet. Arva inaequali solo circum demissa; & ad meridiem non modico intervallo asperiores colles. Abstulit circumvallandae urbis laborem ea Turcarum

munitio , quam memoravimus . 'Hinc vineae per

suburbiorum ruinas ad australem frontem, qua la- Eue hiur, in qu patebat, admoveri coeptae . Opus, quotidie erum- parte . pentibus Barbaris,impediebatur; saepius quoque in dis Qis.,r crimen adductum promiscua caede . Procedebat tamen , vires atque animos addente militibus Octoviri liberalitate, minime parcentis auro, dummodo ur bis, abis eo ua sorςnt D ipse frequenter aderat terram molientiadest. bus; ejusque discrimine minus sibi caeteri consulen-

624쪽

tes, ibant alacrius in incertam aleam. Nec abfuit ab 1 σ3 3. eo periculum, icto ad ejus latus Principe Eugenio,

quocum accelerandis operibus Obequitabat. Fanum νι, . in suburbiis erat valida substructione prope moenia quod Turcae facili occultoque ex urbe trajectu retunuerant, indeque in hostes educebantur 3 nec ma --liliujus aliunde inferebant negotium vallum producent, Germon exhibus . Perculsum falconibus nam maximae murales machinae nondum advenerant hjatum fecerat ei non eum tamen, qui facilem irruentibus daret aditum ,

ae Thraces ad discedendum suaderet . Dilatandis ruinis exiliora illa tormenta vix sussiciebant. Quo circa Octovir corona cinctum tentari jussit. Atrox ibi nec brevis pugna I major etiam, quam pro loco, Ria silad agi dieaedes. Sed undique insilientibus Caesarianis, M, qua φ ' -j. . possent, tela emittentibus, Turcae abire tandem c - eia.cti sunt. Agger deinceps, nullo impedimento ductus, cito ad fossam pervenit; quam dum Germani terra& fascibus complere student, tanta in eos ab oppidanis missilium procella ex omni parte commota est, ut graves audaciae dedissent poenas, ni statim ab temeratio incepto destitissent. Moenia prius maximis arietibus subruenda erant , qui tarda naVigatione Buda advehebantur; nudandaque machinis propugnacula . Dum autem Octovirum morae pertaesum haec angit cura, major illum altera incessit: comperto, Lotharingium, cum ab eo febris discessisset, iter aggressum mox affuturum. Subjiciebat aegro animo tit. faces ira proditae, quam sibi fecerant, spei et nemi-

625쪽

1688.

Ηine Bojoario aisgritudo animi,σε quam ob rem . Osar Loibari sum ab eo itin re divertere In

duerat.

tis.

6oa HISTORIARUM nem se consortem facinoris habiturum; & iram acuebat dolor tanti in id frustra suscepti laboris, erogatae pecuniae, obiti periculi. Nihil mollius vociferabatur , quam adventante Lotharingio se cum Omnibus suis copiis discessurum. Cariar turbas dissensionesque ominatus, ab Leviro contenderat, ut quiete remissisque armorum curis daret operam Valet

dini . Sed ille gnarus: facile senescere gratiam sola virtute partam, nisi novis identidem meritis revirescat : Albae expugnatae participem fieri, e re numium sua putabat esse. Budam progressum cons quitur Comes Theodorus Stratmanus, quem LeOpoldus felicem non semel utriusque Principis animorum conciliatorem expertus, ad eos legavit. Is L tharingio suadet: nec saturi suae gloriae animi esse- , alienam inhjare ; nec moderati, fructum ex ali rum industria capere. Sineret proinde Boioarii auspiciis Albam in potestatem redigi; ipse cum parte exercitus extra vallum digrederetur, Turcas, ne opem obsessis ferrent, prohibiturus . Ita in se captae urbis decus non semel, sed bis translaturum; priamum , cum se ipse vicerit, ne facinus impediretur; rursiis, cum vetitis auxiliis, ut oppidum vinci pos.set, curaverit. Res ipsa prae se honestatem ferebat; nec consilii erat, dubii eventus certaeque invidiae aleam subire . Itaque facilem in id se praebuit; simulque Bojoarius conditionem accepit; quin & per literas Lotharingium oravit, ut praesens vellet institutam oppugnandae urbis formam lustrare, secum. que

626쪽

que de communi re consulentem rebus agendis plurimum sententia sua momenti addere. Advenientem

ossiciis omnibus est prosequutus . Obviam fuit in pontis aditu ; ad militaria deduxit opera; digessit cum ipso consilia; dedit se, ut quid copiarum vellet

abduceret. Demum convivio adeo comiter excepit ut appareret: non aemulationis,sed honoris studio inter

se dissidere ; & Brioarium favere alterius gloriae squae tamen non sua contumelia splenderet. Ille ante noctem cum omni, praeter quinas legiones, Caesariano equitatu vallo digressus castra posuit. Ibi certior ab exploratoribus factus: Gengienem , o cupata a Caesarianis utraque Danubii ripa, desperantem adverso flumine suppetias obsessis immittere, ab Spenderobi, quam nunc Samandriam dicunt, inta interiorem provinciam se retulisse; dc, quamquam quatuor Ianizarorum millibus Byzantio ad se adductis, minori quam antea tanta fuerat suorum fuga vigere exercitu; ratus iὸcirco, nihil ipsum moturum , ab eoque sibi ignobile fore otium ; dato su rum copiarum imperio Comiti Duneualdo pro leg

to , & si quid opus esset vigilare jusso, lentum per Sclavoniam nam iterum febris accesserat iter

Graecium arripuit. Per id prope tempus sub exitum Sextilis majores per Danubium machinae Albam pervenerant. Confestim , qua parte vineae prom tae fuerant, dispositae australem oppidi faciem percutiendo impellebant. Primum prostrata hostium tormenta I mox turrium alteri utrinque adjacens

Lotharietius ista castra pervenit. Rusmodo a M'- aris excipitur.

Statim di sis.

quo, σquibus esucopiis . sentio isterius recedit. Lotharingius vi cem suam Dune valis tradit.

627쪽

Milites ad ἰνναμ dum sertatur ,

quamquam de cui adone aditu. Milites in id se comarant.be vel rus M.

lorica . Cunieulus quoque ilIuc inducitur, quo moenia ad radices evellerentur . Sed eo a praesidiariis exadversum aperto, consilium eluditur . id moram fecisset, ni Bojoarius cognitor ruinas arduas adhuc ,

sed non impervias ad transiliendum esse : quid ultra cunctamur, inquit; satis est aditus strenuo militi, cui iniucundum, quod facile; nec sapit victoria non aliquo labore parta. Dicto plaudunt duces gloriae cupidi, milites praedae . Extemplo quisque dat

operam aequandae fossae . Alii fasces, alii terram. inducunt. Nullo impedimento crescit moles. Nam oppidani, ut prohiberent, nec poterant in muris consistere jaculorum metu; nec machinas Opponere , dirutis propugnaculis; nec signa erumpendo conse re , ne consumpti levioribus praeliis, minus validi propulsuri essent holiem, cum ad aperta murorum certandum foret. Stratum aequatumque jam erat iter ad aggrediendum, Sc ab dextera perculsae turris quinquagenos passiis decussa lorica; par prope spatium ab

laeva. Itaque ad erumpendum VIII. Id. Septemb.dies indicitur. Prima luce subitarium in ipsis ruinis aggerem machinae distipare incipiunt. Eo sublato, Ca sariani tardo gressu, ne dissolverent ordines, pedem inserunt. Duo erant armatorum millia, quae bipa tito agmine primam aciem constituebant; totidem in subsidiis. Dextro Scarsembergius , sinistro Si naus , summae rei Serenius Brioariae militiae praefectus imperitabant . Reliquae legiones propius ad moenia succedere, atque in incertos casus stare iussae.

628쪽

Τurcae aperto corpore, quando iam vallum desede- 1688. rat, patentia ruinis instructi obsepiunt. Aderat ibi Turea obnitatur, Mehemetes praetor cum omni fere legionariorunia robore 3 paucis alibi locatis stationibus , cum satis intacta moenia hostem arcerent. Ubi ad telorum conjectum perventum est, missilibus primum res

gesta, mox hastis pyrochitrisque ; strictis denique

gladiis inhorruit pugna. Ter novo inducto milite Caesariani dederunt impetum ; ter a Turcis repressi , quin & in dextro cornu horribili adeo impressione tantaque illisi caede, ut vacillaverint. Quod poste quam Octovir, qui submittendis auxiliis haud procul distabat, animadvertit , animi dolore ac vivido

percitus mentis aestu, illuc rapitur. Discrimen adeuntem ingens sequitur praetorianorum globus. Ille manu Sc voce expedit sibi viam , nec nisi progressus ad primos ordines gradum continet. Dum iret, milites partim increpat, partim ad pugnam inst/mm x; Histes ta & quae isthaec, vociferabatur, cunctatio est ἱ quae lium incendit. agendi haesitatiot Tres jam horas certamus, & ΠΟ dum vincimus φ quamquam praestemus numero, virtute, felicitate , & hosti adversa tamdiu fortuna debilitato non arma solum nostra, sed ne conspectus quidem ferendus esset An ego hanc tardius vincendi ignominiam perferam Instaurate mecum pugnam , ac date argumentum, haerere vobis menti decus & vitam Imperatoris vestri. Moenia intra se claudunt eximias opes . Hae patent victori, parvi r liqui laboris praemium. Dicentem interrupit subi

629쪽

1688.616 HI sTORIA RUMtus ubique clamor, armorumque strepitus . Natri acies, Octo viri exemplo ac dictis extimulata, praeci-ώtis T. μ ' mi conatu tantaque vi praelium instauravit, ut oppi- pidani ia iste. dani ab omni parte impulsi concisique, in interiorem . . ... sessam Vallumque se retulerint. Ea nova munitio ab insequendo Germanos tenuit, jam fessos diutina dimicatione, nec, nisi dato aliquo ad respirandum tempore, recens inopinatumque adire periculum se posse, ratos. Quocirca minorum ducum imperio in ipsis moenium ruinis materiam sibi contegendis agis gerere connituntur. Octovir speculatus objectar loricae tenuitatem, ac secum ipse perpendens: hostes, si spatium daret, collecturos animum, moraturos. que victoriam ἱ dc qualemcumque moram plus sanguinis , quam repentinum incursum, hausturam; coactis circum se majoribus ducibus: quin, inquit, Oct ir astro nunc rem absolvimus t Parum laboris, multum diei .isse, adhuc superest. Invitat occasio ; nam facilὸ, timo- Et quibus ratio- re impellente, semel motos prosternere ; Se fausti ita laetitia eventus vires ac robur auget augendo spem . Tumultuarius ne agger moenia per arduas ruinas, per corporum stragem transgressos cohibiturus est &quos praepilatae hastae non tenuerunt, tenebit exilis circumposita margini vallorum sepes t Cum caute

aliqui agendum, & plurium vitam modico dispendio I Ρ temporis redimendam, suaderent ; ille segne aversatus consilium, fatusque: ad audendum quem non dicta Imperatoris, exemplum acuat: incredibili a dacia in fossam proruit . Cuncti ad memorabile faciis

630쪽

nus exhorruere I simul ejus periculo, tantaeque ad 3688. miratione virtutis concitati, praecipites se demittunt, Ilum se subeunt adversam crepidinem, sudes vellunt, ius f ummam loricam enituntur. Et illuc sub idem tempus procurritur a proximo sinistro cornu, daturque Halium ab sini- pugna. Durum in ea quoque parte ad muros praehum fuerat. Utraque acies, recenti saepius milite . recreata , immobilis vestigio steterat, cumulaveratque occisorum corpora . Sed ubi Germanis p tuit , ab dextro cornu superata fuisse moenia, & Tu

cas interius se recepisse ; ira & pudore praeoccupatae gloriae ferociter adeo se se intulerunt, ut hostem , infelici alibi eventu consternatum, impulerint ue mox dejecerint ; detrusumque in ulteriorem aggerem, qui iam ab aliis oppugnabatur, sunt persequuti. Certamen isthic non diu tenuit. Nam oppidani tot jam defuncti laboribus, suaque attoniti calamitate fru- ἰstra praetoris praesectorumque voce ad arma incende- -. bantur; Gesariani prospero successu audacioresurgebant, trucidabantque . In fugam conjectos per vicos & fora insequuntur.non inermes armatosque, non viros ac foeminas, quacumque occurrunt, ullo Maxim linam aetatis discrimine a ferro excludunt. Illi metu luctu- strage edita. que alienata mente , qua se daret via, partim in arcem, partim in inferiorem urbem, quae muro ab

superiore dividitur, essu se cursu se proripiunt. Alii υMLoquom, ο . in aedium penetralia, si forte deservesceret furor, se condunt. At undique invadebat hostis. Quippe ad strepitum captae urbis nudata defensoribus moenia

SEARCH

MENU NAVIGATION