Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

168 . nia ab omni parte aditum aperuerant. Qua occasisne Comites Arcus & Rabutinus effractis claustris milites induxerant per nundinalem portam 3 Pinius ut quae cujusque ipsorum stationi proxima erat a per Danubianam. Igitur ubique strages, rapinae, stu pra, omniaque Iibidinis crudelitatisque edita exempla ; nec quidpiam praetermissum, quo lacrymas di dolorem movet miserrima victarum urbium foris tuna. Alibi fores diffringebantur, alibi incidentes in hostem cum multo gemitu dabant jugulum. Si qui per notas destinerent vias, aliorum occursu haudquaquam morti se subducebant. Nox finem saeviem ad meo 'erit . di fecit. Fama fuit ad novem Mortalium millia . . ferro absumpta. Cessit militi praeda omnis gene' ' ris opulentissima ; Caesari septuaginta majora tor

menta , bellici instrumenti commeatuumque ingens copia. Praetor, Janirarorumque praefectus cum ducentis quinquagenisque armatis in extremum arcis angulum, muro diremptum ab reliquo munimento,vνὰtον in D. ι ς0ΠΩgςr nt. Facto deditionis signo, Christiano alii in seisitura rum captivorum turbam ante se locaverant; rati eos

με p clypeum, ne statim opprimerentur, sibi fore; M si declinassent primum furentium impetum, se saltem vita donatum iri. Nec opinio eos fefellit. In servitutem accepti ; Praetor Uiennam dimissus, Praesectus ab Octoviro Comiti Serenio dono datus 3 reliqui sub suauti I d Dis corona Venierunt. Stetit Germanis illustre facinus a. . . si bis mille quingentom suorum vita; in his pugnantes occubuere Comites Philippus Lictesteinus, E

632쪽

Auspergius, zM Styrum, de Rosembergius cum Sta- rembergio, ejus, qui Viennam tutatus fuerat, filio. Ad mille ducentos saucii, quos inter Princeps Commercius, atque ipse Octovir leviter malam ictus. Nudius tertius ab Alba capta ac direpta Sulficarus Sc Mau- pejeniuat, rocordatus, de quibus jam facta mentio, Solymani regis legati Octovirum convenere. Iter acceleraVerant,spe:oblatis conditionibus, quibus pax aut induciae reconciliari possent : urbem ab excidio vindicaturos. In id Gengien quoque literis Bojoarium rogaverat, ut quoad legatos audisset,se sustineret,reputaretque, moram nec inutilem nec injucundam fore . Rescripserat autem, sibi non datam pacis sed belli curam . Si Caesarem legati adire vellent ; ut tuto adeant, imperaturum . Accepta fide, Octovirum salutatum venerant . Is ad augendam cladis horrore Principis ubi majestatem, Ostentandamque ejus armorum poten e '' tiam , illos in arcis praetoriam domum adduci ad se jubet. Ab vallo per instructam aciem dejectaqueis moenia oppidum ingrediuntur, peragrantque foedas stratasque cadaveribus vias. Ibant composito ad maestitiam vultu , sed intrepido I funestam caedem suo---ia, rumque calamitatem miserati potius quam admirati. in Sulficarus non e barbarica disciplina, sed ipsi . Vit/r ην

- . - . , Iermones .

in maximis aerumnis docente natura, locium Identidem admonebat: nil mirum, si tot infortuniis plecterentur probra suae gentis ; non enim felicem semper esse proterVitatem. Uno isto telo& alienis

633쪽

6io HisTORIARUM 1 ε 38. Vitiis, non sua virtute, insuetos antea, Christianos vincere. Ubi in Octoviri conspectum venere, Sul- suseari vis βο- ficarus, qui primas agebat partes , illum gentissem more paucis alloquitur. Se se nuntiatum ad Qesarem mitti: Solymanum, Mehemete fiatre in ordinem coacto, Turcico diademate inauguratum fuis. se, nee alienum ab sua dignitate, quin suo ingenio institutisque, pacis non belli cupidis, consentaneuntia existimasse , legatione ossiciisque testari veteremothomanorum cum Austriacis necessitudinem; quam non probaret a Datre ditatutam,nec per ipsum fore , quin iterum obstringatur . Nimis enim exispertum didicisse, quam grata hominum generi quies sit. Nihil proinde charum jucundumque sibi magis e diuturno, quod egit, otio in solium adduxisse,

quam pacis alumnas fidem te amicitiam. Utramque , si per Caesarem liceat, exculturum. An vero liceat, certiorem fieri velle . Nam, quod eximiae id utilitatis futurum sit, neminem dubitare posse, qui tantam militum feritatem, tantas provinciarum clades aut subjiciat oculis , aut animo complectatur. a. - .h.. i ς*QRsum tulit; Quae de pace, maximo humano sum. rum bonorum, diceret, vera esse; sed ea parum adhuc suae genti cujuscumque fuerit culpa ) in pre tio fuisse ; atque huc reserendos amplificatos ab ipsa nullo juris injuriaeque discrimine Imperii fines, s licitatam adversus legitimos Principes populorum fidem , perfidiam armis pecuniaque fultam, violatas inducias. Haec si Solymanus infecta velit sarciatque;

634쪽

indolem, quam verbis praeseserat recti honestique 1638. appetentem, re ostensurum . Qua patefacta, nullo negotio cum Caesare amicitiam, conciliante illam pari quietis studio ejusdemque voluntatis similitud, ne, instauratum iri. Sed ista privatim ; nam publica auctoritate nihil , quod reserat , se habere. Secum deinde epulatos Semlinum ante noctem dimi- tur. sit ; ipsorum libenter obsequutus desiderio, quibus atrox spectaculum dolorem molestiamque acceptae cladis cumulabat. Ipse dato negotio, ut projectis in Danubium Turcarum cadaveribus, quae secum

terrorem circumferrent , Germanorum sepultis , Purgata eadis purgaretur oppidum, relictoque ibi valido praesidio Πρη sagra Uidone Starembergio praefecto; cum In stativa re- Uioni Starem-liquum exercitum divisisset, Uiennam pergit, in nagenti Caesaris omniumque ordinum plausu exce- tisa dimittitur . .

plus; splendidum per se facinus augente viri, cu--U jus -uspiciis gestum fuerat, majestate. Capta Al 'et ba graeca, cumulus accessit ad eam laetitiam, qua Caesarem Bosniensis victoria, Ludovici Badensium

Principis virtute parta, dudum perfuderat. Is cum memorato paullo ante exercitu principio aetῖatis per νυ sinistram Savi ripam iter secerat adverso flumine ; ab narra tur. Turcarum praesidiis , quae pauca illic manserant, omnem prorsus Sclavoniam expediturus. Progre Turea pν. adienti nihil usquam cis flumen moram attulit; spon- tros Savum μte Barbaris, prout infesta admovebantur signa, ce- ' dentibus in adversam ripam. Sic enim Bostiae praetor apud se constituerat: ut munita stationibus ulteriore Hlthh a amn-

635쪽

BUmensis Pra toris exercitus quid agatis uomodo Radem

Turcarum globse adgredi antevem tit. Turca paventes se recipiunt. Tu Munnam castra locant.

612 HI sTORIARUM amnis ripa Badensem ab eo trajiciendo prohiberet;r liqua nil pensi haberet. Quocirca delectu per provinciam habito duodeviginti contraxerat armatorum millia; quorum parte firmaverat faciliores aditus, cum reliquis circumvolitabat , imminens ex adverse Germanorum copiis. Badensis, jam prope Scia-VOnia peragrata, non ultra procedendum ratus, C mitem Hosthirchium cum octingentis Croatis , bis centum Germanis concubia nocte tranare jussit. Is ripae succedens, paucis, quos carris invexerat, lintribus tacite in aquam demissis , traducere catervatim milites aggressus, quingentos jam exposuerat; cum duo non procul inde excubantia Turcarum millia rem comperisse, ac se se ad irrumpendum com parare, ex ipsorum tumultu accepit. Ueritus impendentem perniciem, ab suis illam majori obeundo periculo amoliri statuit. Acie instructa hostem invadit, geminatque primum tela, mox irruit effuso cursu. Turcae ex audacia majorem GermanOrum numerum suspicati, in pedes se conjiciunt, tr centis primo congressu desideratis, incruenta tamen fuga; non ausis, ne se minores opinione detegerent, Germanis insequi Aditu explicato legiones Badensis traductas ad hostem ducere instituit. Praetor tranSUnnam fluvium castra posuerat , collegeratque ab

Savo finitimisque oppidis quicquid ibi armatorum

erat, Vada impediturus . Ad horum alterum Badensis promovit signa, locatisque tormentis nudavit milite oppositam ripam , in eamque transcendit.

Quod

636쪽

Quod ubi a Thrace conspectum , Constanitiam , I 688. amni superstantem, validiori firmat praesidio ; ipse

in proximi collis dorsum legiones erigit, tutoquς Grevi icUani. loco vallum ponit. Oppidum Germani corona cimtiam invadunt. gunt, apertoque arietibuS muro non ante b ς H ia,

tinua dimicatione absistunt , quam illud obfirmata per quatuor horas pugna, dejecto trucidatoque praesidio , vi capiant. Inde continuato itinere Dubit-Zam petunt. Dum iret, praetor ab tergo eos invadit ; sed immisso Germanorum equitatu, non ausus praelio se committere, intra vallum rediit. O pidum a civibus desertum in hostium potestatem venit . Dubiteta capta, Gradiscam Savo imposit - iacis oppida in digressi, vacuam milite aperientemque portas m dico praesidio muniunt. Illinc Bagnalucam, nobile' emporium , agmen vertunt. Qua direpta , superatoque Uarbo flumine mediam illam secante, iterum ad Savi ripam , quam ponte conjungerent , deflectentes, Brodam perveniunt. Haec quoque nullo obnutente Germanos accepit. Dum pons injicitur , erigendoque ad ejus tutelam aliquo munimento tempus atque opera impenditur ; exploratores Badensi nuntium afferunt : Bosaiae praetorem cum octo ar maiorum millibus quinque non amplius passuus millia ab eo distare. Ratus ipsos facile δέ improVi silua ducunt. SO Opprimi posse, noctu cum ala trium millium Scbis mille sagittariis equitibus illuc moVit , jM D pς -. Eispiti,

ditatu, quoad potis esset, approperare. Conlatum inierat: inopinato adventu cum hostibus congredi

637쪽

614 HIs TORIARUM.1688. ante lucem, & si plus nimio cujuspiam munitionis ope, aut loci natura obniterentur, inducto peditatu agmen profligare. At consilium fefellit. Nam &-ωπηt 34' impeditis itineribus non prius quam aperto die in eo- majori numero. rumdem compectu fuit; & Oculis iubsecia , duplo

prope major acies apparuit . Cognitum deinde quindena millia complesse . Deliberanti, quid in tantari . . . - rerum mutatione Perendum foret, in eamque pro-vot. pendenti sententiam ut tentare pugnam auderet;

omnem praetor haesitationem ademit. Etenim e tumulis, ubi cum exercitu considebat, primum atque alterum longo interjecto spatio Germanorum globum ad se venientem conspicatus, milites per ipsos colles circumducit, ut praeoccupato itinere medius interutrumque hostium agmen descenderet, contunde- retque, priuiquam in unum coirent, Iplorum VIres . Re Badensis animadversa artem elusit, collem subeundo irritandisque Turcis, ne ultra progrederentur; misso simul ad secundum agmen, qui renuntiaret: accelerato gradu ut opem ferret pugnam ineunti. Et haec quidem praemissis aliquot sagittariorum tu Oritar ae miS statim provocata, quamquam praetor, ubi vi- escribitur . dii hostem in clivum sese erigentem, sponte sua in praelium ruit. Jant2aros in medio locat, equites in cornua diducit. Et Badensis peditibus sagittarios opponit, equitibus equites gravioris armaturae lata quantum licuit fronte. Numero longe superabant

Turcae, virtute Germani. Itaque ex alterutro aequa

tis viribus initio utraque inflexa stetit acies. Nisi quod

638쪽

To. I. LI s. VI. 6 is

quod Ianizari facto cuneo sagittarios urgebant adeo, I 688. ut non diu adversus consertam turbam tenere se posese viderentur. Quo viso Badensis, subsidiariis turmis secum adductis, equos immittere subditis calcaribus, imperat. Cursu perrumpunt in medios pedixς 3 a d ψ, p.ris iisque circumfusi ferociter dimicabant ; N ipse inter tum oe bellis gregarios cum hoste congressus, duos Ianizaros, qui ' 'fraeno manum injecerant, vibrato ense neci dedit. Res tamen ingenti in discrimine versabatur, cum tempestive pedites supervenere; qui extemplo collato pede in Ianiraros sese inferunt coguntque isthuc penitus arma ac frontem vertere. Sagittarii sumpto ad respirandum spatio, restitutis ordinibus dant rursus impetum, pedestremque aciem tum demum pro. scindunt dilacerantque. Hinc fuga & caedes. Ci- τη Μεηtur . tius equites, quippe aequato sere numero, a Germanis impulsi se subripuerant. Occubuere Turcam strage. rum ad quatuor 'millia, in his praetor, praesectusque Ianizarorum strenue inter primos ordines digladiati . Capta signa militaria quatuor-triginta, cun ctaque impedimenta . Reliqui per notos saltus sibi

pedibus consuluerunt, domos regressi, unde tumultuario delectu educti fuerant. Germanorum ducen ως Germβ': ti solum morte multati, plures vulneribus . Pδrt- - ωuliseratisve victoria, Badensi animus erat , infesto exercitu pro' rim. vinciam peragrare , ejusque caput Ser jum pςxςyς ' eis Marisi, Sed horridi interjacebant montes ; quibus superan ctoria uon sit pedidis non idoneum anni tempus, non militi robur μέI At .suffectura videbantur . Commeatus quoque in ser-

639쪽

616 HISTORIARUM i 688. monem Veniebant, Turcis illos facile subducturis; nec, qui tot incolarum Christianam religionem sectabantur, spem ullam auxilii dabant ; dira consuetudine obduratis ad servitutem ipsorum animis . Itaque munitioribus ad Savum oppidis milite confimmatis ; reliquas copias eo flumine ad Brodam tradu- Statuit suis co- OO-LOtharingium ducere , ut sibi indictum fuerat, pias-L.tboriη- aggreditur; quibus ad Gengienem, si forte Albae D- ' graeca, opem laturus accederet, reprimendum utere tur . Verum non ita multo post accepto nuntio, adieUis, 'c..i.. hunc Viribus invalidum longius recessisse, de Loth, nem opus es se in- ringium ab exercitu digressum; iisdem copiis in hiberna dimissis, Uiennam petit. Hae tot tantaeque Ipse Fienηam Turcarum clades ByLantiuin delatae luctu metuque ' civitatem implevere; nec ab tumultu abstinuisset, nisi isthuc saepius ruentem Mustaphus Uisirius non . ita multos ante dies plurimorum caede funditus com- tolli tumul. psellisset. Ad eum postrema conjutatione Quintiliisummo quare. ineunte concitandum valuerat opinio dissipata per omnium Ordinum cives et Solymanum regem , mo derandi Imperii de rudem S: insuetum, ab tam saeva reipublicae tempestate cum omnium pernicie obru tum iri. Nec quidpiam mutandis auspiciis profectum fuisse: quippe inexperto Principe rara civium felicitas . Querelas acuebat commota in Mustaphum ira ex asperiori ingenio, quo ipsi ad severiorem militiae disciplinam , cogendamque pecuniam uten-Uιfrausod ob dum erat . Utrumque grave civibus militibusque

betur, in curis . . . i. o -

magnam in eum invidiam conflaverat; de supremus Di siligod by Cooste

640쪽

ΤΟ. I. LIB. VI. 6i

Janizarorum praesectus, privatis cum illo discordiis exacerbatus, adduxerat in suam sententiam primores militiae duces, iique inter se de ipso necando conspiraverant. Simul vero constituerant, Solymanum solio dejectum in pristinam privatae vitae consuetudinem reducere, rursumque ad gubernandum Imperii clavum Mehemetem adhibere ; quem diu felicem, aliquando beneficum, semper regnandi potentem experti fuerant. Re deliberata, tertium solemnis statique Turcarum jejunii diem patrando facinori edicunt 3 arbitrati, unumquemlibet prophanae intentum religioni, caeterisque solutum curis, se facilem aggredientibus praebiturum. Forte, ut plerum que accidit, unus conjuratorum, seu mobilitate ingenii seu praemii largioris spe, primo celebratae superstitionis die cuncta Mustapho, hic Regi ordine exposuit. Quem attonitum metu , in omnesque sese affectus versantem Mustaphus jubet bono animo esse; tantum, ut duo non sibi deneget, silentium &auctoritatem. Quibus impetratis, Bizantii praetorem, praefectumque Janizarorum ad se accersitos, &clam cymbis impositos ; cum hiscere, derepente oppressi, non auderent ε, longius in Asiam seorsum custodiendos misit. Iis remotis , unde conjuratis robur con siliumque ; facto fidissimorum equitum octingento, rum globo, capita primum rurbarum petit contrucidatque. Dein quotquot delatione, aut e re nata suspicionem sibi rerum novandarum moverant, ad quingentos brevi momento occidione occidit. Ad Tons. I. I i i i So- 1688.

Ad cujus ne eem plures conspiria. De Solymano in ordinem cogendo eonsilium carifit. Me da Mehemeato is solium re ducendo a coniurationis orido ae tempns. Ea deteritur orquomodo.

nimam cosirmat.

R-id reserit ad

evertendam ω urationem a

SEARCH

MENU NAVIGATION