장음표시 사용
11쪽
sanguine abstergendam, & vitae dispendio amoliendam neget, aut id fieri publica intercessione vetet hoc vero ita inuicte , & insuperabiliter, a nobis factum agnoscet aequus Lector, Ut ex infinitis quiet a D. Thoma & a celebrioribus, atque antiquis minicanis depromit, locis, demonstrauerim , nullum sincere relatum , nullum nonnisi praeter mentem authorum , prauis interpretationibus corruptum ,& pessim a fide falsa
Has corruptelas , omissis quae late prosequor toto opere argumentis , uno , eoque breuissimo ει iuxta efficacissimo euincam. Nemo nescit in scholasticis disputationibus P. Ferrerii eruditionem , in quibus vitae partem detriuit , & parem in D. Thomae scholasticorum Principis , indaganda mente diligentiam. Illi vero duorum supra viginti voluminum D. Thomae post nocturnam & diurnam lectionem , post acrem inquisi tionem, duo tantum reperta sunt loca, & exem-Pla,quibus fauere visus est S. Doctor, opinioni-Dus pro libertate contra legem stantibus ; dc Amadaro non solum fide , sed etiam eruditione in scholasticis illi minime comparando, credemus infinita depromenti 3 Nonne vides, erudite
Lector, cum praetermissa sint a diligentissimo,& sincerissimo scriptore , quod nihil ad causam facerent, fuisse ab Amadaeo falsata3
Quis vero Amadarus sit , ex vero nomine, cuius etiam instituti. licet toto opere varii S coniecturis tentarim, & me assecutum crediderim,
eum es. Petrum a Clausa valle ; ab ea tamen nunc opinione longe absum , nec velim meis
12쪽
coniecturis fidem haberi. A Poeta Simonide recponsum serunt,queetenti Principi quid esset Neus, sibi eo occultius illud arcanum videri, quo acrius S longius, pluribus ad deliberandum postulatis,& datis diebus, rem explorasset: idipsum etiam usurpare mihi liceat, & quod forte temere proin
nunclaui, omnino retracto, mihi ignotum prorsus huius authoris verum nomen dc institutum. Nec male hic conuenit, quod memini me legere apud Vidermamum Societatis Martialem, scriptorem epigrammatum elegantem , quorum uno probaturus Cordubense caesum & solum in Hispania, creandis optimis ingeniis aptissimum, praeter exempla antiqua quae iuppetebant, stante republica Romana ex Annaea familia Senecae
Philosophi, & Tragici, Lucani Poetae, Flori Historici,& Arabum tyrannide Averrois, quos omnes una tulit Corduba;aliud nouum & recentius addidit auctor nominatus, cuiusdam pueruli Cordubensis matris imperio, nescio quid velotectum cleferentis, qui homini obuio , & inquirenti, quid rei prae manibus haberet, subtilissime
respondit , nili clam te vellet id esse mea m ter , non iussisset opertum ferri. Ita de hoc opere Amad i sentio, nisi voluisset hic author omnes latere,quis esset, quod Vitae genus profiteretur , aliud a suo nomen operi, non prς fixisset, quo voluit, nullius patere notitiς , ut omnium nostrum coniecturas frustra exerceret. Et id forte assecutus est, nam quod ego, & multi me acriores subodorati sunt , Theophili nomen quasi Graecum Latino Amadgi redditum , vana
suspicio est , ex inscitia Graeci idiomatis: neque
13쪽
enim a Dei amore Latine , pr ter authoris mentem interpretari licet; sed omnino Gr citat titulus, quod forte duo opus istud partito labore lucubrarint. Id mihi certis compertum argumentis, posivin asserere; Opus ex Hispano authore aut collectore Esclapes colafectum , cui responderit Aquila, ex parte donatum latinitate ab Amadaeo. Nam ab Hispania gentis lingua vernacula primum prodiisse, ratio temporis , &methodi,aperte demonstrat: quas enim Esclapes collector , nullo ordine exscripserat propositiones, in certa capita digessit Amad us; & hinc constare potest certo argumento Esclapena Amadaeo , sicuti chaos unde mundus extitit, rerum
ornatui & distinctioni prςiuisse. Sed quid opus pluribus in re apertissima 3 Id
certum est , contentionibus de re morali, antequam in Gallia feruerent, Hispaniam perstrepuisse, authore Esclapes , qui bas Amad i propositiones collegit. Huic collectori responsum .
est ab Aquila . Aquilam confutauit Franciscus a pietate opere edito anno I 633. biest , decennio fere ante opus Amadaei, quod multo ante praecesserit , antiquior Francisco Aquila , & isto Esclapes, qui primus videtur classicum cecinime. Eadem bona fide adiungo aliud, mihi non minus indubitatum. Huius farraginis ab Esclapes confectae , & ab Aquila confutatae , Amadaeum fere semper Aquilς interpretem, quibusdam vero locis , etiam authorem agere: & quq de suo
affert, omnino resipere, aut verius latrare Petrum a clausa valle, & Scriptorem de absolutione moribundii & si istud opus, & aliud de ima
14쪽
Hunitate Cyriacorum ex officina Theophili prodierit , necesse est huius etiam authorem esse, vel plurima suppeditasse calumniarum genera in Dominicanos sibi familiaria. Atque in hanc postremam opinionem propensior sum : neque enim, etiamsi maxime vellem , persuadere mihi possem, alienum esse ab hoc opere Petrum a cla sa valle , prosessum Dominicanorum aduersarium: praeterea nolim abrogare fidem viro grauissimo,neganti a Theophilo scriptum hoc opusculum. Quid igitur λ facile est conciliare discoriades sententias. Petrus a clausa valle materiam partim suppeditauit,calumnias nempe in nostros: eas Amadqus auidius arripuit, nulla veri, aut diligentioris examinis cura. Hoc forte libri titulus arcanum tegit, quod duo honore & labore partito confecerint: ut tandem concludam hoc Versu Ouidij ad rem accommodato e Materiam hie libri praebuit; ille manum. Quis vero fuerit Petri a clausa valle adiutori qui ab illo parata digesserit ὶ id certis argumentis consequi non possiimus : sed ex indole hominis facile adducor ut credam , magis extraneum quam instituti authoris fuisse. Nam alio loco insinuaui melius Theophilo conuenisse , cum is qui foris erant, quos aliqua opinione erudi tionis sibi conciliauerat amicos , quam cum suis, quos innata morositate fatigabat. Id enim familiare est hominibus importunis, qualem se ubique prodit hic Author in ut cum minus molesti sint, iis a quibus longius absunt, quam contubernalibus , qui eorum mores nedum norunt certius , sed ex illis etiam molestias patiuntur,
15쪽
libentius sua consilia & opera communicent exo
Quisquis tandem lacrit harum calumniarum artifex , plurimum nos illi debere agnosco , &prae me fero ; quia depulsis , quas in D. Thomet
Ethicam effuderat tenebris , aliquot eius dotes non omnibus compertas , & forte apud nonnullos dubias, locum dedit, apertis demonstratio nibus comprobandi.
Cum Angelici Doctoris sanctitas longὸ praestet eruditioni & subtilitati, conueniebat plane illius
Ethicam magis pie quam subtiliter tractanda ,reliqua vincere opera,quq ab ingenio magis,quam amoribus & assectu proficiscuntur. Vno verbo eius laudes coplectataprorsus alia est,ab ea quam ex S. Doct. videri vult Amadqus deprompsisse,variis fraudibus interpolatam. Sed hoc fuco absterso facile intelliges Christiane Lector neque securiorem esse posse cum semper legi& saluti considat, neque Veriorem, & profundioris sensus , cum ubique abstrusa rimetur, & in luce apertam proferat;nec ab his tribus regulis, a ratione,a lege aeterna, & Euangelio vel minimum recedat rDenique illa eadem sit Ethica , quam Christus primum aperiens os suum ad Euangelii pr dicationem docuit, ut luculentissime explicat S. Doct. I. 2.qUςst. 60. & nos paucis etiam hic perstringe mus, ut ab origine & exemplari, unde deducta est , quam defendimus, Theologia moralis Ania gelica , eius dotes mirari possint omnes , soli inuidi aut imperiti, carpere & sugillare. Cum primum Deus nos a se conditos secunda generatione instituat. & hominis conditionem
16쪽
homine augeat , atque gratiam naturq , veluti caeleste germen terrenae inserat arbori, continuo diu noctuque, id animo versandum nec unquam
ab ea cogitatione vel momento cessandum; quid a nobis utraque sors officii exigat : quia semper nos agere oportet hominem , vel Christianum: nam sicut ratio est fides hominis, de quavere Apostolus pronuntiat peccatum esse quid
quid ex fide, id est , ex rationis regula non fit; ita fides est tota ratio Christiani, ex qua illi vivendum est. Egregie docet Angelicus Praeceptor,
Art. I. Summae , 3. ex quaest. 9 I. i. 2. & item 2.2. quaest. 3. art. 3. praeter naturales disciplinas,opus
esse alia supra naturae vires , vel fide quae credenda mysteria & implencla praecepta tradat , vel lege diuina , naturali & humana , altiore, Theologiae scientia, quae fidei articulos explicet, defendat, & inde conclusiones deducat. Ab histribus Dei donis, necesse est rationem naturalem
totidem beneficiis perfici; nam quidquid veri aut boni nosse potest , ex residuo lumine post originalis peccati tenebras, fides, lex diuina , &Theologia , probant & confirmant, si quid erret
corrigunt, Ec emendant, postremo ad altiora promouent, quo nequidem cogitatione dc voto possit assurgere. Hanc Christus memorata concione I. Euangm iij interprete D .Thoma nos docuit ethicam mam cum ex A ugustino trielex sit bonorum genus,infra nos,aut intra,vel supra positorum, vulgus exerrrore felicitatem in infimis fortunae & corpotis bonis expetit, Philosophi hoc errore dam nato, felicitatem , quaerendam docent, in ipsa
17쪽
virtute, sed corrupta ex Epicuro , qui ad voluiptatem refert, aut inflata ex Stoicis, quod ea una putent se beatos : vel iis etiam abiectis er roribus, Plato, & Aristoteles , virtutem gradum ad felicitatem , non summum bonum consti tuunt : sed finem ultimum Dei notitia ex creatis comparata, & amore inde consecuto, constare docent: atque haec est meta, quam ratio naturalis , nisi fidei & legis diuinae lumen accesserit, prete gredi non posset.
Id mirare , Lector , Christus familiari & populari sermone interprete D. Thoma, antiquo- tum de felicitate Sc virtute , opiniones ad examen reuocat, prim n errorem vulgi in totum damnat: ille beatos reputat eos qui bonis externis abundant, at contra Christus , quibus,desint felices praedicar . Opinionem mediam eorum , . quibus una virtus , vel relata ad voluptatem, vel absoluta, summum bonum est, corrigit & emendat: Peripateticam vero sententiam probat constituta virtute quasi medio & gradu ad felicitatem. Quid tandem his addit Naturam ad diuinita talis consortium , & visionem promouet , &subinde virtutum infusarum supellectilem apparat , quibus ad illud summum bonum proueha mur. Illa concionis Christi breuissima interpretatione , videor mihi compendio perstrinxisse Thomisticam,quam nostra Apologia propugnamus contra Amadari corruptelas, moralem:
confirmat quidquid ratio naturalis certi, & veri statuit, de officiis vitae humanae: corrigit etiam ἄδc emendat, quae de virtute relata ad volupta
tem abiectius Epicurei, vel altius de eadem V
18쪽
tute absoluta & inflata Stoici sentiunt , Peripa teticam unam probat virtutem, quam Christiana perficit, absoluit, dc ad altiorem supra hominis sortem , diuinae proximam attollit. Hic damus specimen & gustum eorum, quae toto opea
Atque hac disserendi ratione , duo submouemus ι quae ab operis Lectione deterrere possent offendicula. Timendum erat, ne vitilitigatori Amadaeo responsuro , suum mihi vitium astricaret , & de minutis quibusdam quaestionibus Facti, vel Sensus authorum, cum illo tricarer . Sed
his breuissime perstrictis , quia iapn poterant obmitti, utiliora & selectiora colligo ex promptuario copiosissimo D. Thomae eiusque Discipulorum hausta, & quae ubique pietatem resipiant , adiunctam reconditae eruditioni. Hinc etiam aliud depellitui ostendiculum ; ne obscoenarum quςstionum , quas mouet Amadqus, foetore qui ista legerint , enecentur : sed Angelici Praeceptoris verbis usus , quibus nihil Castius& Sanctius, hac molestia Lector te leuabo , Minstitatis quam propugno causa per D. Thoma opera quaibet Apotheca aromatum & Arabia selici fragrantibra ut eo suauissimo odore perfuso, ex Amadaei assertis , nihil sit grau olentiae afflaturum peruenturum, nisi ut huiusmodi viatiorum plus horroiis nos capiat. Noue cum V Uendrochio concertationis causas , exordio
quartae Disputationis aperio, ut nihil sit opus; pinribus Letior-detinere
19쪽
D. Thoma, ei que discipulis, quae a comruptelis Amadat vindicuntur. TX sc RIBENDus esset totus liber, si sin-r gula quae ex S. Doctore , & Thomistis, mala fide loca refert Aduersarius, colligerem : quia infinitet sunt, quibus scatet interpolationes, nec fere al1ud sunt Disputationes nostr ς , quam S. Praeceptoris Ethicae contra huiusmodi plagia vindicatio. Enormiora annotabo : & cum unica sit assequendet veritatis ratio , mendaciorum vero nullus finis , aut modus ; videtur nullum genus falsationum in obscuranda, & traducenda nostra Theologia morali omisisse Aduersarius. Multa scriptorum nostrorum lacessit loca,plura ad suam caulam asciscit, utrumque malis artibus tentat: eorum verba truncat, vel fraude deprauat, vel prςter ipsorum mentem, ad suum sensum detor tis interpretationibus trahit.
Loca de probabilitate falseris. '
Pag. I 3. & I . celebris D. Thomς locus ex Quodlib. 8. Art. 6. falsatus, & praeter eius mentem explicatus. Pag. i 6. Mala fide relatus Solus: & sequenti perperam reprehensus Caietanus. Pag. 37. S. Antoninus truncatus , & prςtertius mentem explicatus: sicut Albertus Magnus,
20쪽
Pag. 38. Sylvester. Pag o. Alvares truncatus Pag. 63. Nugno extra Thesim citatus Pag. Pag. 1. Ildephonsus truncatus : Martines prς- ter eius mentem explicatus Pag. 7. & 8. Paulus de Blanchii extra thesim citatus: & ibidem
Ludovicus Lopes truncatus. Pag. IOI. D. Thomas & Caietanus deprauati rPag. 'so. suppressus per fraudem insignis locus Caietani, de Opinionis pro lege deletiu. Deprauationes ex Tractatu primo
de Peccatis. Pag. 6 . corruptus insignis locus D. Thomae detruncatus de alien ς mortis desiderio. Pag. 6s. mala fide citati S. Vincentius , Zanardus & Serra. Pag.7O. D. Τhomas perperam citatus a Sancheg & AmadqO. Pag. 88. immanis corruptela principiorum D. . Thoma. Pag. Io 3. calumnia in Conradum 3c Sylvestrum ex truncatis illorum verbis. Pag. r1I. D. Thome locus de electuariis perperam a Diana & Amad o lacessitus. Pag. ris. Mens Caietani male explicata de Praeceptis Ecclesiae. Pag. I o. calumnia illata Bannesio de aggressore praeueniendo. Pa 13. Holcot male lacessitus.
Pag. i 6 . dc sequentibus falsati D.Thomas δύSylvester. pag. 166. Caietanus
