Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

mendo oculo, etiam si scandalo sint,contra Christi prae-eeptum. Atque in hunc Apologistae locum , cadunt Censitae in Amadaeum latae ad calcem 3. seperioris:& quamuis Censeta Parisiensis edita in Apologiam benignior sit, 3c plura dissimulet, non tamen putarunt illius authores, se posse silua conscientia ab illius responsionis damnatione silpersedere, quod velit absolui seruum, apud haereticos commorantem , pluries ex illorum contubernio lapsum. etiam si nolit illos deserere, alicuius lucri temporalis re

pectu : me propositio, illis , slpa est, es scandalma , in- eens .n manifestum salutio , es fi 3 periculum. Nec

melior est superiore Responsio ad II. objectionem, qua assirmat libidine exhaustos, eriamsi ad lupanar accedant, ut stortatione defatigati immunes sint a praecepto ieiunij, in illud non peccare: de quo nos plura examine Epistolae a. Caramuelis. Solutionem Ἀ.Obiect. non expendo. qua de eleemosyna agit, de qua nos pauca, Occasione cuiusdam argumenti Caramuelis in D. Fagnanum. De Sina, nia Responsione ad I 3. obiect. laxiora docet, iis quae Censura 33. configit in Amadaeo, quae nec in Apologista dissimularunt Parisienses Theologi sua χ. Censura, quae ita habet: Eam Propositionem falsam , temerariam , scanda casam, es viam aperire ad omne genus simonia contra di--num ius, quae ab hac culpa eximit, pro re spirituali ex

grato animo temporariam reponentem. Et eodem vitio contra ius Canonicum , alteram Propo positionem labo

rare aiunt Religiosos, qui sibi mutuo suffragia pollicentur, ad electionem in Priores, Prouinciales, de qua nos ad calcem x. Disput. Quamuis indulgentiores sint in hominem hi Magistri putarunt tamen ῖbi in peccatum fore vertendum , si quae docet Responsione ad I 8. obiect. & duas proximἡ sequentes de vindicta, de alienae mortis desiderio , de furis cum re ablata, aut inimici post inflictam alapam sugientis eaede praetermitterent. Quare Censura 4.damnant haec omnia tanqώam falsea, scandalosa, maritati es Iustitia ad- me fa , qua viam aperiant vindicta , cs c d litari. Nos ita esse multis probauimus Disput. I. de Iustitia &Iure. Duo tantum obseruo Apologistam Responsione ad Is. obiect. excusare desiderium alienae mortis duobus

Principiis V sques pertὸ falsis, nςmpe res illicitae deside-

472쪽

tium inexcax, vix esse turpe, nisi in opus deducatus, nee speciein sumere a re quam sibi optat, quae opinio singu- Iarissima est Vasquesio,& ab aliis Theologis aliena, ut latὸ

probant Salmant. Disput. I. de Peccatis. Aliud etiam obseruo admiratione dignum t Las de homicidio verὸ sanguinolentas Propositiones nomine omnium Theologorum Apiplogistam venditate, quasi illis

generatim assentiant, Cum tamen contra stare D. Thom.& Scotum eorumque Scholas fiorentissimas, loco de Iu nitia demonstratum sit: forte Apologista, non est eos dignatus nomine Theologorum , quod ab somicidio ita abnorreant, ut ius, nulli priuato concedant id eligendi ut medium ad propriam incolumitatem , sed patitantum debere doceant, quasi adiunctum praetet mentem, non bonorum aut honoris, sed vitae armis appetitae defensioni. Eadem Resipontone Salonium Aragonium Theologos, ex Augustinianis Dominicanos facit; non sciens ut puto, sed imprudens.

De usuris latissimE & larissime agit Responsione ag 1 .

Obie R. per xo. paginas, sed improbo labore, omnium bonorum & Pastorum Ecclesiae Gallicanae indignati nem , & ss. Censuram Sacrae Facultatis parisiens s emeracatus est : quibus tanquam falsa, scandalosa,'manse. ste miseraraa , damnatur Propositio , quae lucrum ex mutuo, ab usurae vitio excuset. Iisdem argumentis quibus Amadaeus inducit Philippum a Cruce S. Basilh Mona chum a Patre suo degenerem pro usura pugnantem Ar ticulo de usuris: Maluit Apologista ab haereticis Molinaeo& Salmasio laudatis,quam ex Patribus & Theologis suam doctrinam haurire. Responsione ad 26. obiect. praeivit Amadaeo, sertum honestanti, ex necessitate non solum extrema, sed etiam graui. unde incurrit in I . damnationem postrema Censurae. Multo iustiorem meretur Responsione ad 28. dum sutili latione, probat bona ab homine grauato aere alieno, data Titio ad fraudandos creditores, salua conscientia posse seruari. Ab obieci. 31. quamliset atrocem calumniam eleuat & in peccatum veniale vertit , cum instituta est aduersus eos qui de nobis obloquuntur: satis dictum est ex Banne & De Lugo, ad hanc opindonem pe

horribilem confutandam. Ad obiectionem 38. vix

473쪽

peccati venialis accusat, eos qui unius voluptatis causa, . cibo & potu se se ingurgitant, ad vomitum usque. Ad obiectionem 39. aequivocationes defendit, de quibus ex prosella primae Partis Disput. I. ad finem r contra prius paradoxum de ingurgitantibus se vino , multa depromi possut J nostris obseruationibus,de iure naturali & gratiar: ab utroque abhorrent maxime huiusmodi helluationes, quarum fit fratia ingluuiei & ventri deditis. Ad obiectio nem 43. eleuat praeceptum audiendi sacrum cum Amadaeo. Ad . multa etiam habet de Sacramento Poenitentiae, quibus assentitur Amadaei assertionibus iam damnatis & resutatis. Haec ad subjectam nostram controuersiam , sussiciet perstrinxisse ex Apologista, exactius in Caram uete , Tamburino , Amadae , quibusconsentit, expugnato. . PARAGRAPH vs PRIMUS.

SEN ac A non minus Authorum seuerus, quam morum Cenir , in Ouidio illud carpit, quod nesciat δε- Anere. Illud qualecumque viiij videbor incurrere, cum

de D. Thoma eiusque Etsica, pluries te conuenerim, ruis dite Lector, & huius argumenti finem visus iam fecisse, nondum inuenerim. Si hoc excusem a materia inexhausta, ex qua semper noua occurrant scribenda ineptus essem, quasi a me polle expleri & ab tui: nec aduerterem de rebus optimis, parce & sobriE agendum, magisque illarum ex breuitate desiderium, quam ab ubertate, &copia satietatem lectoribus relinqui oportere. Sed iustior erit excusatio, ab importunitate & morositate D. Thomae aemulorum, quem cum insectandi , nec finem faciant, nec habeant modum , vix patiuntur nos ista adhibere, adipsus defensionem: neque enim eonvenit insectatores nunquam a carpendo S. Doctore cessare, & nos ad ipsius defensionem languescere.

Plures eius Ethicam, obliquὸ quidam, alij apertὰ lacessunt et Amadaeus priorem iniuit rationem traducendi

474쪽

S. Doctoris, cum ea quae docet de moribus pessima, glo, Liatur eius principiis consentire. Alij plus aequo volun Paddictum Aristoteli, nedum Platone postposito, sed etiam S S. Patribus pene neglectis, & ex illo, potius quam ex Euangelio , regulas vitae ex scripsisse, & Peripateticum magis capere, quam Christianum. Quidam contendunt rigidiora , alij molliora docuisse, de officiis vitae humanae& Christianae, de dogmatibus vero periculosa, quae adhaeresim vergant & trahant discipulos . Denique quid non sugillant 3 A capite ad calcem emendandum, & quamlibet aliam, ab ea quam iniuit, methodum sibi gratiorem& omnibus utiliorem fore contendunt: verissimὸ dictum est, a nescio quo, ad emendationem , vel ad gloriam opus esse, aut acri aduersario , aut fido amico, qui vel vitia notent & emendent, vel conuitia refellant & purgent.

Nihil horum defuisseAngelico Doctori, agnoscet, quisquis

attenderit eius disputandi methodu, aut variam in Scholis fortunam, ut de Aristotele, extat eo titulo & argumento

liber. Quamuis extranei deessent qui impeterent S. Doctorem , aut tutarentur amici, ipse sibi satis ad gloriam consuluit, ea qua suos libros digessit ratione, ut quaestioni praemittat argumenta , quae sibi videntur validissima conclusionem stabiliendam impetere, quorum solutione sibi vindicias paret. Sed ut de Bellarmino reserunt,

Iemne esse haereticis eius argumenta arripere, solutionibus omissis r eodem Aduersari, S. Doctorem loco habent rargumenta quae occupauit in illum intorquent. responsones verb magis tacent, quam infringant. Neque illi desuerunt aduersiar ij acerrimi, ex antiquis Scotus , Durandus , Aureolus, ex recentibus Molina, aliique plurimi. Nec caret vindicibus ex antiquis Capreolo, Cajetan O. Ferrariensi , extraneorum AEgidio Romano. Has rerum

vices mirari licet, diuisi sunt Theologi sicut Poetarum

Iupiter in Troiam , pro Troia flabat Apollo:

Sic ex antiquis, & recentibus , plurimi D. Thomae, aut in illum militant, & decertant acerrime, & dubium re-δinquunt , unde plus illi gloriar, an ex aduersariorum insectatione, an ex amicorum , & discipulorum accesserit

vindiciis. De dogmatica parte, hoc breui spero me demonstraturum. Nunc Ethicam illustirabo duobus verbis,

475쪽

collatione diuersia & contraria obtendentium. Amadaeussbi consentientem passim inducit S. Doctorem: qua successu, istis disputationibus puto compertum , Nihil dici posse aut cogitari magis a veritate alienum, huius scriptoris consilio : quidquid falsi docet i qualia sunt infinita & fere omniat capitaliter Angelici Magistri principiis aduersantur: quaecumque periculosa ipsius nomine munit, regulis ab illo assertis euertuntur. Atque id passi mo generi inimicorum nempe laurinnias, & obliquὸ impetentibus debemus, ut diligentius in illius principia inquisitum sit , eoque examine exploratum , nihil sanius , nihil ad societatem humanam, aut ad vitam Christianam salubrius & praestantius, praescribi potuisse eius Ethica. Atque hanc de primo insectaretium genere , glo- Tiam consecutus est , obscuriorem sine dubio futuram. nisi captatis ex illo suffragiis, ad acriorem eius mentis indagationem , nos coegissent. At inquies Aristotelicus magis videtur, quam Euangelicus morum Praeceptor, δc si aliqua fides Apologistetit, totam serε suam Ethicam videtur a Philosopho exisscripsiste. bona merba. Quae ad hanc calumniam ex 2. aeis mulorum genere , apertC aduersantium depromptam , valide depellendam, necessaria erant praesidia, ipsa Praefatione ad totum opus, & hac ultima Sectione apparata sunt: Fides , Theologia, & lex diuina, naturam inter re Deum mediae sunt, & iis dotibus & gradibus, veluti scala Iacobi , ex imo ad summum , E summo descendere licee ad imum i naturam instruunt, & ad Deum , aut eius com sortium, ad gratiam, D. Thoma duce & interprete, deducunt & prouehunt. Si quid veri ad Theoriam, vel ad

mores notum, & compertum habet ratio , confirmat S.

Doctor, ex fidei & legis diuinae regulis , ac Theologiae principiis. Sed cum ut plurimum dubia sit, aut falsa, aue debilis, & omnino impotens, ad fidei mysteria dignoscenda , aut obeunda gratiae munera , quibus salutem Comparamus. & vitam aeternam promeremur ι S. D ctor dubia & errores semovet, debilitatem subleuat Dei verbo, ac ad altiorem gratiae ordinem ducit & attollit, velis omnibus ossiciis rationi naturali collatis Thomisticam Ethicam plane dixeris : Saburram dubitantis ratιonis , Misa errasω remediam, Obscurata lucem, debilis me

476쪽

,ωνι rottam ae machinam . qua veluti grue Archisen

πιαί , ad subbmiorem fortem , s ad filiorum Des a risonem promoώeatur. Quis post ista certissima Ethicam S. Doctoris dixerit totam ex Philosopho depromptam.& Hellenismum sapere magis quam Christianismum 3 Cur vero ex antiquis sibi delegerit Aristotelem , causam alias insinuauimus quod ille a rebus fidei, sententiis, caeteris omnibus , & a Scholae Methodo, cui se S. Doctor addixit, visus sit propius abfuisse. Is est com munis omnium sapientum sensus , ne Epicuro quidem

excepto, virtutem unicum aut certe Praecipuum homi nis bonum , fortunae & corporis commodis , quibus vulgi errore felicitas assingitur , longe anteponendam. Hactenus antiqui omnes tecum,& Euangelio consentiunt : sed de virtute diuersa statuunt. Epicurus contendit ad voluptatem referendam esse, quasi eius mancipium , nec iucundam quia honesta , sed honestam potius quia iucunda : ita ex Voluptate, quae virtutis est accessio , dominam facit cui inseruiat. Stoici contra Contendunt , virtutem non esse gradum ad voluptatem , nec ad quid altius , sed summum & fastigium atque uno honesto , omne bonum circumscribi oportatere. Sed his ne dum vulgi, sed etiam sapientum erroribus depulsis , Plato & Aristoteles virtutem gradum esse contendunt, ad felicitatem in saperitia, id est, con . templatione Dei ex effectis, & dilectione constitutam iquo nihil verius , si ratio consulatur, & intra naturae fines gradum sistamus. Quid igitur mirum D. Thomam Aristoteli ad hae ssse , eo usque inoffenso pede progressis , cuius Ethi cam Euangelicae veritati propiorem , ad obsequium fidei promptum erat aduocare , & adiuncto gratiae auia xilio , & lumine , naturam hominis instaurare , & ad filiorum Dei sortem transferre 3 Dum S. Doctorem ubique Aristoteli consentientem , id est , fidei cum ratione, gratiae cum natura concordiam ineuntem lego, via deor mihi videre instauratum miraculum Elisaei ad vitam reuocantis puerum, ad mortui corpus dum suum aptat , & os ori , oculos oculis , manibus ac pedibus Componit. Ita s. Doctor , naturae languentis morbos,

di Gentilis Ethicae desectus , aut si quae vitia inerant c et

477쪽

raturus , finem ultimum quae est prima Ethices cura, lini, virtutibus studio comparatis, insuas, honestati ex Conuenientia naturae ad bonos actus , aut dissensione a malis repetita, ex rationali natura , ut praestat caeteris animantibus , sonestatem Christianam, id est , conuenientiam cum operationibus regenerato, & filio Dei ado- Ptiuo consentaneis, legem legi, ubique e region opponit , & ex harum partium ligamine & cognatione, Ethi-Cam efformat Christianam. Hinc viderit Apologista, an ex Aristotele Ethicam exscripserit. S. Doctor An inde deprompsit finem vitimum , positum in visione Dei, quam ipse probat, supra

omnis naturae creatae captum , vites, & Vota positam 3 Ana Philosopho didicit genus virtutum' infuiarum 3 An aliquo eius Ethicae loco occurrerunti quae de lege gratiae

cle merito Vitae aeternae, de gratiae ratione in consortio diuinitatis constituta nos docuit Verum quidem est eadem methodo instituin Ethicam, quaesito primum fine ultimo , ex quo omnia vitae Christianae ossicia metiremur. Sed cum toto genere differat Christiani finis ultimus; asine quem suae Ethicae Philosophus statuit necesse est disi crimen ex finibus, in omnes Ethicae partes in Iesem qua

ducimur in finem, in virtutes quae eo nos serunt, In operationes , quibus comparandus est, omnino derivari.

Sed dices haec ignota SS. Patribus , quibus prae Platone, Aristoteles serε displicuit: iam monui, Aristotelentia Magistro, verbis quam re magis disterre, horum Philosophiae principum, Picus phenix ingeniorum, de quacumque re etiam naturali concordiam parabat, sed immatura mors iuuenem aetate florenti praeripuit, & posteris tantum opus inuidit. Certum est ad minus , nihil dinferre quoad finem ultimum hominis, & praesidiis virtutum ad felicitatem consequendam paratffs; methodo tantum variant: oratoriam sectatus est Plato, didascalicam

Aristoteles. Pari discrimine, quod Dialecticam inter &Rhetoricam ij ponunt, qui illam manu contracta, istam exporrecta significant, quali Theologiam positivam , a Sc lastica distinguimus. Cum igitur SS. Patres positi-uam Theologiam excoluerint, S. Doctor Scholasticam adornarit, nihil mirum si SS. Patribus Plato placuerit

plagis, Aristotelem secutuo fit S. Doctor, & rationeri

478쪽

fidei, naturam gratiae subjecerit: uno verbo Ethi eam pstipateticam Cnristianam effecerit. Iis omnibus puto D. Thomam quoad Theologiam moralem, ab aduersariorum insectationibus & calumniis in tuto positum : superest ut dogmaticae parti quas debemus vindicias persel

uamus.

Quod sequenti opere pro virili praulabimus , explicata eius mente de libertate humana, & stientia diuina, quam nonnulli putant recentiorum , insectationibus mPortunam, sed ipsummet sui interpretem , & vindicem exhibebo.

SEARCH

MENU NAVIGATION