Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

so CAROLI CALVI

poterit, nisi habueritis unde eis meritis respondere, Sc indigentiae solatium ferre possitis. &: sic demum res publica vestra de suo suffragetur sibi, Sc Ecclesiae a quibus non expedit habeantur immunes.

δ' Vt precariat & committationes tem pore viduatarum Ecclesarum factae ab his qui loca Episcoporum occupaUerant, rescindantur , & cum auctoritate ecclesiastica, vel ciuili denuo, si fiendae sunt,

. fiant. XXII. v I. Precariae autem a nemine de rebus ecclesiasticis fieri praesumantur, nisi quantum de qualitate conuenienti datur ex proprio, duplum accipiatur ex rebus Eo-clesiae, in suo tantum qui dederit nomine, si res proprias &: ecclesiasticas usu fiuctuario tenere voluerit. Si autem res proprias ad praesens dimiserit, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu in suo tantum quis nomine sumat. quia sic eas quemquo tractare oportet, ut alienarum dispensatorem, non propriarum largitorem. Et anulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus proprie Deo de Sanctis illius dicatis: cum ratio & usus obtineat,ncmincm cui non vult contra utilitatem

232쪽

M rationem praestitum de proprio facere beneficium. Praecepta autem regalia super Precariis ecclesiasticis fieri nec ratio si-Dit , Nec auctoritas quolibet modo permittit. quoniam praecepta in iure ecclesiastico firmare indignum iudicet necesse est maiestas regia, nisi ab ecclesiastico rectore petantur. Isdem autem custos Ecclesiae solertissime caueat, ne sui ordinis de ecclesiasticae communionis forte immemor, Contra auctoritatem praeceptum re

gium pro quacumque adsentatione fieri petat. qui & si fecerit,non audiatur: si autem obtinuerit, regia discretione & episcopali idem rescindatur , & petitor iniustus pro principis iniusta suggestionedigndi

corripiatur. & precariae secundum antiquam consuetudinem & auctoritatem quinquenio in quinquenniu renouentur.

XXIV.

Vt contra depraedatores & oppressis- res Ecclesiarum& rerum ad easdem pertinentium defensores secundum ministerium vestrum , quantum Deus posse dederit, existatis. & praecepta quae auus M pater vester Ecclesi)s ditioni vestrae subiectis fecerunt ac firmauerunt, de stabilia Conseruauerunt, quaequae vos confirma-D ii .

233쪽

stis, de caetero rata in omnibus coseruetis.

x XVIII.

Vt regia magnificentia liberiorem libertatem Episcopis ad suum peragendum in eorum parroch ijs ministerium , quam ha ctenus propter diuertas perturbationes habuissent, maxime in sacratissimis temporibus, Quadragessimae scilicet , & Aduentus Domini tribuat: quatenus & periculum &ipsi Episcopi,& regia dignitas salubrius pro ministerio sibi commisso de neglecto possint evadere, pro strenue exsecuto diuinam misericordiam sibi conciliare prarualeant. Ipsi autem Episcopi concessum sibi otium non in suas voluptates, sed in diuinum & ossiciosum

conuertant negotium . quatenus studentes praedicationi atque conrmationi, quod

hactenus per parrochias fuit neglectum. sollerter 8c deuotissime de caetero sit correctum& emendatum. Et non propter suam quietudinem Episcopi ad remotiora loca secedontes, & suum ministerium neglegentes, proprias deserant ciuitates: sed ut parrochias suas cum officijessicacia circumeant, aut cum religione in suis ciuitatibus canonice cum suis fili)s degant. &hospitalitate ornati,quae iam pene propter

234쪽

diuersas rapacitates ad nullata est, non solum in oculis Domini propter obedientiam mandati diuini reddantur conspicuit verum de bonum testimonium secundum sanctum adquirant Apostolum. Presbyte- , Timros etiam sibi commissos & doctrinae ca- 3. stitate,&: sobrietate atque hospitalitate secundum eorum ministerium ornari compellant.

XXXVII. .

Vt quicumque ex clero esse Videntur, ἡ- arma non sumant, nec armati incedant:

sed professῆonis suae vocabulum religiosis moribus religioso habitu praebeant. quod si contempserint , tanquam sacrorum canonum contemptores, &ecclesiasticae sanctitatis profanatores, proprij gradus amissione multentur, quia non pos- sunt simul Deo de staculo militare.

Admonenda est regia magnitudo de V . hospitalibus , quae tempore praedocessorum suorum & ordinata & exculta fuerunt, Sc modo ad nihilum sunt redacta. Sed de hospitalia Scottorum, quae sincti homines getis illius in hoc regno coitiruxerunt, δc rebus pro sanctitate su a aci qui sitis ampliauerunt, ab eodem hospitalita-

235쪽

34 'CAROLI CALVI

tis officio funditus sunt alienata : & non solum superuenientes in eadem hospitalia non recipiuntur, verum etiam ipsi, qui ab infantia in eisdem locis sub religione Domino militauerunt, exinde ei jciuntur, Λ Ostiatim mendicare Coguntur. Unde per timescenda est canonica sententia, & maxime decretalis Symmachi Papa: definitio, quia ut necator pauperum, Si Christi traditor Iudas, idem qui huius sceleris auctor& perpetrator esse dinoscitur , praesenti perpetuo est anathemate feriendus. Qui reiculam , inquit Symmachus Papa, vel quicquid fuerit Ecclesiae, petunt a Regibus M corrumpendae pietatis instinctu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent,& a communione Ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur. Item in canone

Aurelianensi : Si quis quolibet temporet

contra hanc constitutionem nostram venire tentaverit, aut aliquid de consuetudine, vel facultate Xenodocliij ipsius abstulerit, ut Xenodochium, quod auertat Deus, esse desinat, ut neeator pauperum in ocabili anathemate feriatur. Cauendum & summopere praecaue R

236쪽

CAPI TvLA. FIdum, ac per virtutem Christi sanguinis interdicendum, & Episcopis,& Regibus,& omnibus sublimioribus potestatibus,

atque cunctis fautoribus, & electoribus quorumcumque , atque consensoribus, seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo per simoniacam haeresim regiminis locum obtineat quacumque factione, calliditate, promissione, seu commodita te aut donatione , per se aut per emissam personam. cum Spiritus sanctus inter cintera documenta ecclesiastica per os sancti

dicat Gregorra: Cur non perpenditur, quia benedictio illi in maledictione con . uertitur, qui ad hoc ut fiat haereticus pro . mouetur & item: Ementes quippe atquc Vendentes par poena constringit, cum liqueat hanc haeresim in ipsa sua origine Apostolica esse detestatione damnatam.& Apostolus docet, A onsoam quifaciunt, sed etiam quisconsentiant,diguisunt morae. &item beatus Gregorius: Dolens, inquit, dico,gemens denuntio,quia sacer dotium, quod apud vos intus cecidit, foris diu stare non poterit. item idem: Aduersarius animarum callida specie suadet quasi cie bere ab habentibus accipi,ut sit quod possit non habentibus erogari it sicut scr iptum

D iiij

237쪽

Prou. ir, esto, Hostia impiorum abominabiles , quia of γε ferantur ex seis .

Vt nemo Episcopo vivente Ecclesiam illius, aut res ad eam pertinentes inuadere,aut dominari praesumat. neque sub voluntariae cleri ac populi electionis obtentu, praeter voluntatem Episcopi,quisquam quacumque sarcularii potestate praeditus quasi oeconomum constituat. sed si Episcopus ministeriu ecclesiasticum propter infirmitatem corpoream exhibere non potuerit , in Archiepiscopi hoc 'im Voluntate Episcopi eiusdem Ecclesiae maneat ordinatione , qualiter debitum ossicium non remaneat. Obsequium vero ad rem publicam pertinens qualiter exsequatur,

per tales ex subditis & ecclesiasticis ministris, cum consensu Archiepiscopi propter pacis cilitatisque custodiam, Episi copus ordinet & disponat, quos sit cedendi in Episcopatu appetitus indebitus non

eleuet, neque vexet. n isi moratus ita extiterit, ut scundum instituta beati Gregorij in libro epistolarum , & humiliter in subditione prosit , &post utiliter conueniens sanctis regulis praesit. quia'ob hoc in multis Ecclesijs scandalum magnum conspe-

238쪽

CAPITULA. ITximus. Si autem in Archiepiscopo talis necessitas acciderit, similiter ipse consilio, Coepiscoporum suorum huiusmodi ordinationem exhibeat. .

LIII.

Vt canonici in ciuitate vel monasterijs, sicut constitutum est, in dormitorio dormiant in refectorio comedant , Sc odomo infirmorum necessario subleuentum & tam sani quam M infirmi canonichvestiantur, atque in claustris horis congruis degant, M sub custodia canonica lectioni & caeteris diuinae institutionis insistant offici j s. Qui vero Episcoporum loci conuenientiam aut facultatem non habuerit, ut hoc perficere & ordinare possit, Princeps secundum constitutionem 'domni Imperatoris Hludouuici annuat.

id dest, si vicina Episcopio terra de eadem Ecclesia esse reperta fuerit, Sc ab alio posisidetur, Ecclesiae rectori ad claustra clericorum , vel alia quaelibet Ecclesiae commoda facienda reddatur. Si autem de fisco fuerit, regia liberalitas eandem terram ad seruorum Dei habitacula conoruenda largiri dignetur. Si autem de alia casa Dei, aut de cuiussi bet proprio fuerit, ex con uente ia commutandi licentia tribua-

239쪽

18 CAROLI CALVI

tur. Et si paupertas loci ad aedificandas

domos necessarias non suffecerit, eos ad adiutorium aedificandi potestas regia co- .gaz, qui res de eadem Ecclesia in benefi-chs retinent.

LVI.

Vt nemo Episcoporum quem ibet sine certa di manifesta peccati causa communione priuet ecclesiastica. Anathema aut in sine cosensu Archiepiscopi aut Coepiscoporum , praelata etiam euangelica admonitione, nulli imponat, nisi unde canonica docet auctoritas: quia anathema aeternae mortis est damnatio, &non nisi pro mortali debet imponi crimine, & illi. qui aliter non potuerit corrigi.

Vt monachi, quibus monasteriorum' cura commissa non est, passim & snq uctoritate palatiu non adeant, nec in eo im morentur,vel ubi & ubi discurrere,ac peruagari acephali praesumat. Sed si tales qui . libet fuerint, ut viiles & necessarij Eccle-υ sae ac principi reperiantur, cum auctori tate Eriscopi canoni, ac religiose per gant. Sin autem, in monasterijs suis, sicut canonica & regularis docet institutio, religiose resideant. Quos etiam-Epise

240쪽

CADTVLA. sycopus, nec Abbas, vel quilibet alius eos

VCrcidariorum more in missaticis instanterivaris iraittat. quia per quosdam illorum

Contra canonicam auctoritatem, de ecclesiastica de ciuilia perturbantur negotia. Nec sub praetextu obedientiae diutius vilicationibus inseruiant: sed regulariter obedientiam vicissitudine sua peragentes, secum, ut de sancto Benedicto legitur, in monasterio habitent, atque seipsos recolligant. Haec autem transgredientes, siue praelati in fauendo, siue subditi in obtinendo, CXcommunicentur.

. . .

LXI II.

Hi vero, qui ex rebus ecclesiasticis nonas de decimas persoluere, de sarta tecta. Ecclesiae secundum antiquam auctoritatem de consuetudinem restaurare debent, de hoc non solum neglegunt, Verum d per contemptum dimittunt, atque clericos fame δe penuria, ecclesiastica quoquo aedificia di lutione ad nullari permittunt, tamdiu ab ecclesiastica communione separentur , usque dum . diligentia emendare studeant, quod socordia negle- erunt. Quod si iterum iterauerint, post excommunicationis satisfactionem regia potestate compulsi, iuxta legale de antiq

SEARCH

MENU NAVIGATION