Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

co CAROLI C VI

quum dictum , qui neglegit censum, perdat agrum. Serui autem Ecclesiarum, quibuscumque potestatibus subditi , unde

melior consuetudo, et deuorior cO mmen,

datio, ex temporc & iussione domni Hlu- dou uici,vel certe domnt Karoli seu etiam Pippini non existit, saltem xx. diebus in anno eidem Ecclesiae ad reficiendas ipsius ruinas absque molestia seruire sinantur. ubi autem & amplior commendatio , &melior consuetudo inde habetur, pro hac nostra necessitudinis consi ratione non decidat.

. . .

Qui sanctimoniales virgines vel viduas rapiunt, & progressu etiam criminis in coniugium sumunt, publicae poenitentiae iuxta modum quem prquideritEpiscopus, subigantur' ipsae vero locis congruis poenitentiae retrudantur, & ad habitum religionis redire cogantur. Vterque autem sine ulla spe uxoriae copulationis perenni ter maneant. si autem, quod absit, coniugia iterare praesumpserint, acriori subdantur vindictae, amplius propellantur. qui si forte obedire monitis salutaribus non

242쪽

xv II r.

De his qui sponsas alienas rapiunt, vel zorisCrisu parentum accipiunt, antiqua desericidalis sententia obseruetur. Quod & si forte in Ecclesia euentus talis reperiri dinoscitur, ut pro salutis & religionis competentia humanius quiddam debeant tractare Pontifices, sicut canonica, ut eisdem verbis utamur, docet auctoritas, quia prior quidem, inquiens, definitio durius , posterior autem quidda tractauit humanius: nullomodo,ut ad maximam indulgentiam descendamus, alterius sponsae acceptor sine publica transeat poenitentia, & sponso legaliter multam componat. Quod si haec obedire renuerit, sine ulla refragatione anathemati Zetur.fautores vero illius iuxta modum culpae Egiscopali decreto poeniteant. Si vero, quod non optamus, Quis de gradu ecclesiastico talibus nuptiis se consenserem vel interuensorem manifeste prodiderit, a gradu proprio repellatur.& si verisimilibus exinde suspicionibus fuerit pro pulsatus, & canonice nequiuerit approbari , secundum sanctorum patrum statuta se purgare cogatur.

LXXII.

Vt nemo quemlibet mortuum in Eccle- x t x.

243쪽

s l. CAR OL 1 C A L v Psia quasi haereditario iure, nisi quem Epi

copus aut Presbyter pro qualitate conuersationis & vitae dignum duxerit, sepelire praesumat. Nec quisquam ossa cuiuslibet mortui de sepulcro suo ei jciat, aut sepulturam cuiusquam temerario ausu quoquo modo violet: sed unumquemque in loculo sibi a Deo praeparato atque concesso aduentum sui iudicis praestolari concedat. Maxime cum non solum diuinae leges, sed etiam & humanae apud humanam rempublicam sepulcrorum violatores Lib. vii. reos mortis dijudicent. Sed & neque pro loco sepultum, ut verbis sancti Gregori utamur, pretium de terra concessa putredini quaerere, Λ de alieno velle facere lucri compendium aliquo modo tentet. Si quando autem proximi vel haeredes sponte aliquid offerre Ecclesiae voluerint in eleemosyna defuncti, accipere non vetamus. peti vero ut aliquid exigi omnimodo prohibemus. ne, quod valde inreligiosum est, aut venalis, quod absit, dicatui Ecclesia, aut de humanis mortibus videamur gratulari,si compendium exinde studemus modo quolibet quaerere.

244쪽

VII.

Conuentus apud Marsinam Ι.

HAEC QUAE SEQUUNTUR

Capitula acta sunt quando tres Reges fratres, Hlotharius; cilicet. Hludouuicus, m Tarolus, simul conuenerunt ρ-cus municipium Treiectum, in loco qui

dicitur Marsa,anno incarnationis DomiUicae DCCC x LVII. per mensem Februarium. quae etiam capitula singulorum adnunciatis spequuntur.

CAP. I.

De pace & concordia atque unanimitate trium fratrum & Regum inter se quod verissimo & non ficto caritatis vinculo sintvniti ,& ut nullus deinceps scandalorum inter eos occasiones serere possit.

Vt si mutuo sibi auxilientur, & contra

245쪽

Dei sanctaeque Ecclesiae ac suos inimicos secundum opportunitatem temporis inuicem adiuuent.

Vt nemo per quamlibet cupiditatem leges pacis in cuiustibet eorum regno conuellere praesumat. quod si facere praesum pserit, communem ab eis ultionem incurrat. I V.

Vt Ecclesiae Christi per omne eorum regnum pristinam dignitatem honorem que retineant : & quicquid superstite domno Hludouuico Imperatore iure Iegitimo possederunt, absque ulla deminutione recipiant.

Vt singulis eorum fidelibus talis lex

Conseruetur,qualem temporibus priorum Regum, M praecipue aui patrisque eorum habuisse noscuntur: si tamen ipsi pristinam fidem erga ipsos conseruent.. y VI.

Vt rapinae & depraedationes, quae quasi iure legitimo hactenus factae sunt,peni tus interdicantur, & nemo se impune post haec eas praesumere posse confidat.

VII.

Vt in singulis partibus regni missi idonei

constituantur,

246쪽

C A P i Τ v L A. 6s constituantur, qui querelas pauperum S oppressiones, siue quorumcumque causas examinare, & secundum legis aequitatem valeant definire. Et si ab uno in aliud regnum huiusmodi praesumptores confugerint, ibi similiter opprimantUr. .

VIII.

Vt nullus in omni eorum regno dein- aut si fecerit, legaliter puniatur.

Vt Regum filij legitimam haereditatem

regni secundum definitas praesenti tempore portiones post eos retineant, &hoc quicumque cx his fratribus superstes fratribus fuerit, consentiat, si tamen ipsi nepotes patruis obedietes esse consenserint.

Vt legati ad Ducem Brittonum mittantur , qui de communi erga eos obseruatione pacis eum commoneant.

. XI.

Vt similiter ad Regem Nordmannorum legati mittantur , qui eum Con- testentur,qubd aut pacem seruare studebit, aut communiter eos infensos habebit. ceps raptum facere praesumat,

247쪽

66 CAROLI CALVI

Non I s & fratribus nostris visum fuit, ut ad Dei voluntatem quaerendam qualiter sancta Ecclcsia recuperata esse possit de pacem & nos ac vos &iste populus Christianus habere possimus, Nos simul coniungeremus,sicus nunc fecimus,& sic simus inter nos,sicut fratres per rectum esse debet. Et pro certo illud 1ciatis, quia gratias Deo sic sumus, 3c sic permanere adiuuante Deo in ante volumus, &in consilio M in auxilio unusquisque erga alterum parati sumus adiutorium ferre,sicut fratres in Dei voluntate & communi prdfectu facere debent,in quibuscumque

r. S C I Α T I S, quia fratres nostri de nos nostros missos ad cymmunem nepotem nostrum in Aquitaniam mittimus, ei tales Comitatus designatos mandamus,

in quibus ipse cum suis interim sufficienter esse possit, & fideles dilecti fratris nostri Raroli de illo regno pacem habere possint, usquedum idem nepos noster ad commune placitum nostrum veniat, ad

248쪽

quod cum tali securitate a nobis accepta eum venire mandamus,ut sanus venire, & sanus stare. SI sanus reuerti, quantum illum Deus saluare voluerit,possit. Et si tunc nostrum consilium audire voluerit, volumus cum Dei adiutorio & vestro consilio considerare, quomodo melius secundum communem profectum M utilitatem in ante esse possit. & si nostrum consilium audire non Voluerit, tunc sicut melius cum Dei adiutorio & vestro consilio inuenire potuerimus, exinde agere volu-

II. Sciatis etiam, quia simili termitas nostros ad Brittones mittimus, & illos ad communem profectum, & pacem hortamur. Qui si audierint, aut non audierint, cum Dei adiutorio & vestro consilio exinde etiam facere volumus. III. Sciatis, quia communiter missos nostros ad Nord mannos pro pace accipienda mittimus.

Iv. Sciatis etiam, quia dilectus frater noster Hlotharius missos suos ad vos homines transmittit,qui usque modo in contrarietatem dilecti fratris nostri Karoli fuerunt,Willis mandat, ut per nullum in

genium in ante, scut de Dei de sua grati

249쪽

ό8 C AR OLI CALVi gaudere volunt, in illius & fidelium eius

contrarietatem aliquid faciant. v. Et sciatis, quia volumus Vt res Ecclefiarum, in cuiuscumque regno Caput fuerit, tam de Episcopalibus , quam de Abbatiis,sine ulla contradictione rectores ipsarum Ecclesiarum,sicu t tempore dona ni ac genitoris nostri fecerunt, illas possi- . deant. v i. Si militer Ac de Episcopalibus & monasterijs obicumque in nostro communi regno aliter est modo quam debeat, volumus una cum Dei adiutorio illud emendare , ut Ecclesia Dei suum honorem debitum habere possit, S: populus suam legem & iustitiam habeat.

I. SCIAT Is, quia dilecti fratres nostrix nos communiter nostrum placitum ad missam sancti. Ioannis apud Parisium condictum habemus, ubi de istis quae illi modo dixerunt,& taeteris, quae ad Dei voluntatem,& nostrum ac vestrum communem profectum inuenire potuerimus, consideremus, & una cum Dei adiutorio ad effectum perducamus. & volumus Vt ab hinc in ante, ubicumque unusquisquet

250쪽

CAPITULA. 6'suerit, cum pace consistat, & ad illud placitum cum pace unusquisque veniat. quia in istis miserijs S rapinis usque modo multum Deum offendimus. unde nobis Dei misericordiam deprecari satis necessarium esse cognoscimus. II. Volumus etiam, ut unusquisque liber homo in nostro regno seniorem qualem voluerit in nobis & in nostris fidelibus accipiat. m. Mandamus etiam, ut nullus homo seniorem suum sine iusta ratione dimittat, nec aliquis eum recipiat, nisi sicut

tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit.

IV. Et volumus ut sciatis, quia nos fidelibus nostris rectum consentire Volumus,& contra rationem eis facere non voluismus. & similiter vos ac caeteros fideles no- ros admonemus, ut vos vestris hominibus rectum consentiatis, & contra rationem illis non faciatis. v. Et volumus ut cuiuscuque nostrum homo, in cuiuscumque regno sit, cum seniore suo in hostem, vel alijs suis utilitatibus pergat. nisi talis regni inuasio quam LANTVvERi dicunt,quod absit,acciderit,

SEARCH

MENU NAVIGATION