장음표시 사용
251쪽
ut omnis populus illius regni ad eam re pellendam communiter pergat.
Capitula acta sunt anno DCCCLI. incarnationis Dominica , quando tres
fratres Reges, Hlotharius sicilicet, HL-Δumcus , m Larolus, siecus municipium Trete iam, penes locum qui dicitiar
Marsina, iterum conuenerunt, oeconsultu Episcoporum, oe caeterorumsistalium,eadem capitula subscripserunt maianibus proprijs, m interse ac inter I δε-les sivos.perpetuo se construaturos pro-mferunt. quae capitula singulorum in populo adnuntiationes sequuntur.
Tomnium praeteritorum malorum. V & contrarietatum , & supplantati
252쪽
num ac malarum machinationum, atque . molitionum seu nocumentorum inuicem actorum abolitio ita inter nos & apud nos fiat, & a nostris cordibus penitus auellatur cum omni malitia & rancore, ut nec in memoriam,ad retributionem duntaxat ali vel contrarietatis, atque exprobationis seu improperij, de caetero exinde quiddam veniat.
Vt tanta Domino cooperante inter nos verae caritatis benignitas abhinc in ante maneat de corde puro,& conscietia bona,&fide non ficta, sine dolo &simulatione, ut nemo suo pari suum regnum, aut suos fideles, vel quod ad salutem, siue prosperitatem, ac honorem regium pertinet, dissi Cupiat, aut forsconsiliet, aut per occultos susurrones libenter composita mendacia seu detractiones acceptet.
Vt unusquisque fideliter suum parem, ubicumque necessitas illi fuerit,& ipse potuerit , aut per se, aut per filium, aut per fideles suos,& consilio Sc auxilio adiuuet, ut regnum fidele prosperitatem atque honorem regium debito valeat obtinere. &veraciter unusquisque erga alterum certa-
253쪽
tim demonstret, quia in fratris sui aduersitate , sic uenerit, fraterno modo Contri statur, & in prosperitate illius laetatur. talem fidem, sicut inter nos modo ab hinc
in ante conservaturos confirmatum habe
mus , sic unusquisque infantibus fratris sui, si obierit, qui superfuerit conser
uia per vagos & tyrannica consuetudine inreuerentes homines pax & quies regni perturbari solet, volumus ut ad quemcumque nostrum talis venerit,ut de his quae egit rationem iustitiam subter fugere possit, nemo ex nobis illu ad aliud
recipiat vel retineat, nisi ut ad rectam rationem & debitam emendationem perducatur. & si rationcm rectam subterfugerit, Omnes in commune, in cuius regnum venerit, illum persequatnur,doneo aut ad rationem perducatur, aut de regno deleatur.
Similiter & de eo agendum est, qui pro aliquo capitali & publico crimine a quolibet Episcopo corripitur vel excommunicatur, aut ante excommunicationem crimen faciens regnum & regis regimen
254쪽
mutat, ne debitam poenitentiam suscipiat, aut suscepta legitime peragat. Inter , dum etiam incestam propinquam suam , aut sanctimonialem, vel raptam,sive adulteram , quam illic ei non licebat habere, fugiens secum ducit. Hic talis, cum Episcopus, ad cuius curam pertinebit, nobis notum fecerit, diligenter perquiratur ;nc morandi vel latendi locum in regno alicuius nostrum inueniat,& Dei ac nostros fideles suo morbo inficiat: sed a nobis vel per ministros reipublicae constringatur, Scut simul cum diabolica praeda, quam secum duxit, ad Episcopum suum redeat,& de quocumque crimine publico debitam poenitentiam suscipiat,aut susceptam ut legitime peragat, compellatur.
Vt nostri fideles, unusquisque in suo oris dine& statu, veraciter sint de nobis securi, quia nullum abhinc in ante contra legem & iustitiam, vel auctoritatem ac iustam rationem, aut damnabimus, aut de honorabimus, aut opprimemus, Vel in debitis machinationibus affligemus. & illorum scilicet veraciter nobis fidelium communi consilio,secundum Dei voluntatem, & commune salu Mentum, ad ret
255쪽
stitutionem sanctae Dei Ecclesiae, dc statum regni, & ad honorem regium atque pacem populi commissi nobis pertinenti adsensum praebebimus. in hoc vi illi non solum non sint nobis contradicentes &resistentes ad ista exsequenda : Verum etiam isic sint nobis fideles & obedientes,
ac veri adiutores atque cooperatores Vero
consilio & sincero auxilio ad ista peragenda quae praemisimus, sicut per rectit unusquisque in suo ordine & statu suo principi& suo seniori esse debet.
Vt sic simul coniuncti& nos fratres ad inuicem, & nos cum fidelibus nostris, &fideles nostri nobiscum , & omnes simul cum Deo nos reconiungamus,& Vt nobis sit propitius illi pro deuoto munere offeramus , ut unusquisque omnium nostrum absque sua propria excusatione vel iustificatione recognoscamus, in quibus aut singillatim, aut communiter contra illius. mandata & decreta suorum sanctorum fecimus , aut consensimus, in ordine eccle
siastico & statu regni, & per singula in
medium illa producamus, & nemo no strum suo aut amico, aut propinquo, Vel confoederato, immo nec sibi ipsi saecula-
256쪽
CAPITULA.riter parcat, ut spiritaliter de salubriter parcere possit. Qui n, sicut praemisimus in 'praecedenti capitulo, vero consilio δe sincero auxilio illa in commune Certatim emedare totis viribus procuremus,quam' citius rationabiliter poterimus.
Et si aliquis de subditis in quocumque
ordine dc statu de hac conuenientia exle rit, aut se retraxerit, vel huic communi decreto contradixerit , seniores cum Veraciter fidelibus suis haec secundum Dei vo luntatem Sc legem ac iustam rationem, Velit aut nolit ille, qui diuino consilio de decreto & huic conuenientiae resistens ZeContradicens fuerit, exsequantur. Et si aliquis de senioribus de hac conuenientia exierit, aut se retraxerit,uel huic communi decreto, quod absit, contra dixerit, cum plures seniorum nostrorum fideles de regnorum primores in unum conuenerin eorum qui haec obseruauerint, seniorum
consilio,& Episcoporum iudicio ac Communi consensu, qualiter de eo qui debite admonitus incorrigibilis perseuerauerit, agendum sit, fauente Domino decernetur. Et xt obnixius supra scripta capitula a nobis auxiliante Domino inuiolabiliter
257쪽
obserirentur, & nos illa obseruatur certius credatur, manibus proprijs eadem subter firmauimus.
VOLVMus vivos sapiatis , quid noster aduentu hic fuerit. Venimus hic, ut simul adiuuante Deo cum fidelibus nostris de Dei voluntate, & statu sanctae Ecclesiae ac regni, communi nostro ac vestro profectu consideraremus, sicut & λ- Cimus. &,gratias Deo,sumus inde sic adunati,& nos ad inuicem, & cum fidelibus nostris, sicut nos recognoscimus quia Scinfra regnum & extra regnum per marcas nostras nobis est necessarium. ADNUNTIATIO HLUD OV VICI.S I C v T meus frater vobis dicit, magna
necessitas est nobis, & isti populo C istiano , qui nobis est a Deo commissus,ut nos ad inuicem sic concordes & vniti simus , quomodo Dei voluntas est, verae fraternitati conuenit. Quod usque modo,' postquam Deus istud regnum in manus nostras post patrem nostrum misit,per om-adia, sicut necessitas fuerat, non fuimus:&
ideo tanta Deo contraria, & nobis ac Vo
258쪽
CAPITULA. 77bis impedimentosa acciderunt. Et quia
modo,Domino adiuuante,sic sumus unanimes, sicut per rectum esse debemus: sciatis quia unusquisque nostrum paratus est ut suum fratrem , Vbicumque necessitas fuerit, & infra patriam , dc foris patriam,aut per seipsum,aut per infante,vel fideles suos, & consilio M auxilio sic adiuuet, sicut frater fratri per rectum facere
debet. ADNvNTIA Tto ΚΛ sto LI.
SCIAT Is, quia & nos & fideles nostri veraciter recognoscimus, quia partim necessitate, partim indebita voluntate, sicut meus frater Hludouuicus vobis dixit, multa acciderunt in isto regno, quae nobis necesse non fuerat. Et sciatis, quia nunc gratias Deo adunati sumus & nos ad inuicem, & cum fidelibus nostris, ut una cum Dei adiutorio, quanto melius Ac citius rationabiliter possiarmas, procuremus qualiter quae neglecta sunt, emendata fiant, ut & Deus sit nobis propitius, Mecclesiasticus ordo debitum honorem habeat, & regni nobis commissi prosperitas proueniat, & iste populus Christianus pacem habeat, & vobis lex & iustitia con-
259쪽
g CAROLI CALVI . seruetur, Sc vos nobis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt, debitum honorem de auxilium exhibeatis. Ee qualiter hoc consideratum de veraciter confirmatum manibus proprijs habeamus, hic vobis relegetur.
Et relecta sent in conspectu totius populi sivror ra capitula.
ISTA CAPITULA COMstituta sunt a domno Larolo in Synodo apud Suesionis ciuitatem , in monasterio
S. Medardi , anno Incarnationis Domini D C C C LIII. in mense Aprili. REgnante in sempiternum Domino
Deo Vniuersorum,anno Incarnatio
nis eiusdem domini Dei nostri Iesu Christi D C C C L III. anno vero regni gloriosi Karoli filii Hludouuici religiosissimi Angusti tertio decimo , indiuione prima, Episcopis iuxta instituta canonum Syno
260쪽
CAPITULA. γ' dum celebrare volentibus annuit idem rex Κarolus, eosque apud urbem Suessionum in monasterio S. Medardi, & S. Sebastiani, X. Kalend. Maias conuenire praecepit. Vbi posthabitis iacularibus curis, ipse quoque rex adesse dignatus est, ut non solum deuotione Ecclesiae se filium
esse ostenderet, verum etiam sicubi opus esset protectorem regia potestate mon
C v M itaque praesules diuersarum Ecclesiarum, pio Rege multa humiliter Mprudenter proponente, tractasient potius quaedam quam desinissent, v I. Kalend. Maias Synodo praesidentibus Hincmaro Remorum, Guenilone Senonum, Amal-rico Turonum metropolitanis Episcopis, idem Remorum metropolitanus Episcopus venerabilis Hincmarus ostendit non paucos a decessore suo Ebone, postquam
canonice depositus fuisset, nec vero canonice restitutus, inrationabiliter ordinatos. Iam rex absque ulla ambitione Synodum solus ingressus simpliciter cum Episcopis residebat. Serie igitur depositionis memorati Ebonis plenissime prolata,multis Metropolitanis,pluribusque alijs Episi
