Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

I O CAROLI CALVI

posse facere, mandat ut vos qui in priE- sentiarum estis talem securitatem ei faciatis, ut non propter aliam causam hoc dimittatis quod per nos vobis mandat, nisi propter illos vestros pares qui p sentes non sunt.& facite ei securitatem, ut illos vestros pares ad Dei seruitium& ad suam fidelitatem,in quantum potueritis, exhortemini & conuertatis, &si illos conuerti non potueritis , vos ab eius seruitio non vos subtrahatis. quoniam si omnes conuerti ad illum volueritis, paratus est vos omnes secundum sanctae Ecclesiae utilitatem,& suum honorem, & vestrum comUnem profectum recipere dc saluare, & honorabiles semper habere, & nulli unquam im putare, in quantum ad se pertinet, quicquid neglegenter factum habetis de eiusseruitio, aut in ista causa contra illum egistis. V.

Et mandat vobis, quia postquam vestram fidelitatem cognouerit , securos etiam vos faciet ex sua parte, quod nulli debeat reputare hoc quod erga illum neglegenter egit ini hac causa. ita tamen, si Vos quoque erga illum debitum honorem debitam fidelitatem conseruaueritis,

sicut Dei suique fideles.

322쪽

Et si aliqua pars ex vobis ad eius senio- ratum & ad eius fidelitatem revorti voluerit, similiter est paratus eos benigne recipere erga illos omnimodis adimplere quae superius scripta sunt.

XIX.

R Auinum, oe Berengarium. MANOAτ vobis Senior noster salutes. & mandat vobis, quia pro Dei amore,& pro vestrae quondam fidelitatis seruitio sibi impenso , omnes vos vult salvos esse , & sine aliqua occasione omnes vos ad Dei seruitium,& ad suam fidelitatem adtrahere cupit. Et ut omnibus manifestum fiat, quia sic omnes vos vult

323쪽

' saluare sicut suos fideles, & nulla occasio ne intermissa aliquem ex vobis perdere vult: & ut etiam contra pares vestros absique hesone salvi esse possitis, sicut debetis , & Christianos oportet: talem causam qualem vos eum postulastis libentissime vobis cocedit secundum consiliu sitorum fideliu , usque ad condictum placitu,quod

est v. Idus Octob. Carnutum. Ita tamen, ut vos securitatem talem ei faciatis, ut Vsque ad illud placitum in pace maneatis, &nullam dehonorationem in aliqua causa erga eu,aut erga suos fideles faciatis quam rationabiliter & possibiliter vitare & cauere potestis. neque impedimentum suis fidelibus faciatis,nec impraedationem, nec aliquam inquietudinem. Et concedit vobis, ut omnes in honoribus &: in alo dis vestris interim consistatis , exceptis his quorum honqres Senior noster donatos habet. Et si aliqui sunt ex vobis , qui hoz.nores non habent, si volunt in suis aio di-bus consistere, aut cum alijs eorum paribus vel amicis, faciant. & etiam si voluerint cum Seniore nostro manere , ita tamen Vt cum pace vivat,& ipsi de sui, etiam hoc clementer concedit. ea videlicet ratione, vivos securum de vobis illum fa-

324쪽

CAPITULA. I 3ciatis, &ut nullum suum fidelem aliquomodo de sua fidelitate subtrahatis, neque sollicitetis: & si aliquis ex vobis fuerit, qui

hanc pacem isto modo seruare noluerit, a Vestro consortio omnes eum unanimiter expellatis, si emendare noluerit quod neglegenter fecisse manifestum fuerit.

Synodi Carisiacae. IN NOMINE SANCTAE

indiuidua Trinitatis, Larolus gra

tia Dei Rex illi Episcopo, dilectis ac Melibis Missis illis, Comitibusique nostris illissalutem.

C A P. I.

Orvia sit fidelitati vestrae, quia

xv I. Kal. Mart. secundum sacram auctoritatem Synodum venerabiliu Episcoporum , ac conuentum fidelium nostrorum apud Carisiacum fecimus conmuenire. Cum quidius inter caetera Eccle-

325쪽

144 CAROLI CALVI

siasticae utilitatis ac regni necessitatis ne gotia, considerauimus qualiter rapinae &depopulationes, quae partim occasione superinruentium paganorum, partim mobilitate quorundam fidelium nostrorum in regno nostro, per eos etiam qui Ecclesiam Dei defendere & tueri, & regni soliditatem ac quietem debuerant prouidere , grassantur , aliquo modo annuente Domino sedari valeant & amoueri.

Quorum consultu decrevimus, ut quia peccata, quae in suo initio ut sunt magni ponderis aestimantur,pernicioso processu, ipso etiam exitiabili usu prauis mentibus leuantur,& quasi insensibiles reddunt, ac si quando resipiscere moliuntur , Cassaepius obligant, ut si resurgere velint non possint: autequam censura Ecclesiastica,& legales sententiae huiusmodi praedatores terribiliter & damnabiliter feriant ;

Episcopi quique in suis parrochijs,& Missi

in illorum missaticis, Comitesque in eo rum Comitatibus, paritet placita teneant. quo omnes reipublicae ministri, & vassi dominici, omnesque quicumque vel quorumcumque homines in eisdem parrochys vel Comitatibus commanent, sine ulla

326쪽

vlla personarum excepi'one, vel excusatione aut dilatione conueniant.

III.

Et Episcopus illius parrochiae breuiter

adnotatas sententias de huiusmodi causa, Euangelicae videlicet, & Apostolicae, atque Propheticae auctoritatis . necnon & decreta Apostolica atque canonica omnibus relegat, & aperto sermone cunctis quale quantumque peccatum sit , S qualem quantamque poenitentiam, S quam immanem seuerissimamque vindictam exposcat, cum ali)s debitis Sc necessari)s atque utilibus praedicationibus innotescere curet. I V.

Missi quoque legales sententias, si1 cureas cognitas habent, adnotent, &praede cessorum nostrorum Regum atque Imperatorum , nostraque capitula de hac causa in unum collecta omnibus nota fiat. Et Episcopi Dei episcopali auctoritate tales depraedationes omnibus interdicant. Et Missi ac Comites nostri cunctis ex nostro regio banno prohibere firmiter studeant, Vt cognoscant omnes, quia si ab - . hinc in ante in nostro regno talia facer:

aliquis praesumpserit, secundum diuinas sententias episcopalem excipiet sentenis

327쪽

i 6 CAROLI CAL vi

tiam: & secundum leges ac capitula regia emendare cogetur,& secundum iudicium fidelium nostrorum condignam vindi- Etam suscipict. V. Et si talis persona fuerit, ut Episcopi, &Missi nostri ac Comites in illorum ministerijs quod prauum actum fuerit potuerint emendare, secundum praefixum modum illud emendare studeant, aut per fi delutares ad nostram praesentiam venire

faciant. VI. 3Si autem aliquis quiscumque inobediens extiterit, cum summa festinatione nobis notum facere curent, ut quantocius ad nostram praesentiam illum venire iubeamus, & dignam ultionem secundum iudicium fidelium nostrorum sustineat.

Et si,quod absit, talis emerserit, qui Dei timorem postponat,& Ecclesiasticam auctoritatem contemnat, & regiam pol statem rcfugiat:sciat quiscumque ille fue- 'rit, quia& secundum canonicam auctoritatem ab omnium Christianorum coetu& sanctae Ecclesiae consortio, & in caeso,& in terra alienus efficietur ι & regali potet late,atque omnium regni fidelium una

nimitate, sicut DG α Ecclesiae inimicus

328쪽

dum a regno exterminetur. VIII.

Et si aliquis Comes fuerit, qui hoc in

suo Comitatu fecerit, aut ibi talia increscere permiserit,ut aut ipse illa non emen-- det, aut nobis nota non fecerit, ut nostra auctoritas talia corrigat ; sciat quia talem sententiam inde sustinebit, sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit.

Et si aliqui iterantes depraedationes &rapinas per regnum nostrum fecerint, 'MEpiscopi,ac Missi vel Comites hoc emen-- dare non potuerint, quam citius possint nobis notum facere curent, ut iubeamus ipso depraedatores per eandem viam cum Missis nostro redire,&illa omnia quae mala egerant legaliter emendare, & talem harmscaram,sicut nobis visum fuerit, aut iudicium, sicut cum fidelibus nostris considerauerimus, sustinere.

Si autem dilecti fratris nostri ac nepotum nostrorum homines fuerint, qui talia egerint, & hoc nobis innotescant ,ut illis nota faciamus, & illi suos homines , sicut illis melius visum fuerit, de talibus casti-

329쪽

i 8 CAROLI CALVI

gare procurent : sicut S nos nostros homines castigare volumus , si in illorum regnis indecentia & aliqua noxia, quod absit, facere praesumpserint.

COLLECTlo DE RAPTORIBVI.

GREco Rivs in libro Pastorali dicit. Ammonendi sunt qui aliena rapere contendunt, ut sollicite audiant quid veniens in iudicio Dominus dicat: EPrivi enim non dedisss mihi manducara, & caetera. quibus dicit , Discedite a me maledicti in ignem arernum quiparatus est diabolo ct angelis eius. Hinc ergo colligendum est, quanta dam- natione plectendi sunt qui aliena rapiunt, si tanta animaduersione feriuntur qui sua indiscrete tenuerunt Perpendant quo cos obliget reatu res rapta, si tali subicit poenae non tradita. perpendant quid meretur iniustitia inlata , si tanta percussione dignacsst pietas non impensa. Audiant raptores,V.e ei qui multiplicat non sua usiquequo, es ad

grauat contrasedensem lutum. Densum lutum contra se adgrauare est terrena lucra cum pondere peccati cumulare. Audiant

quid Christus dicat: morodest hominis

uIum mundum lucratur, animae vero suae de

rrimcntum at Z id est, quid prodest homi-

330쪽

CAPITULA. 149ni, si totum quod extra se congregat , sed hoc solum quod ipse est damnat Audiant quod illa quae rapiunt in hoc saeculo deficient , aut in saeculo dimἰttent: sed secum ad iudicium causas rapinae, id est damnationem secum ferent. Et alibi scriptum

cst. Audiant quid Propheta Essas dieit:

duae non ingreditur ad eos. δί, lacryma viduae que ad maxillam destendit Dominus non

d lectabitur in iis. Audiant, quia in cuius domo rapina est, siue in domo 'corporis, siue in domo mansionis,non habitat in illa domo Spiritus sanistus, sed spiritus malignus. & si accedit ad communionem corporis sanguinis Christi ante dignam fatisfactionem , non innndatur per illam Communionem a peccato; sed plenius s- Cui Iudas, quando in coena plenus rapinax iniquitate communicare praesumpsit de manu Christi, possidetur a diabolo. unde& suspensus crepuit medius Et ad quem

Causa viduae non ingreditur, nec ipse si digne non satisfecerit, in coelestem Ecclesiam intrare valebit. Audiant rapaces ti

praedatores quid iterum Propheta dicat, inuipraedaris, nonne di ipse praedaberis ' Vi- LA. delicet quia ille qui praedatur res paupe- 3

Κ iij

SEARCH

MENU NAVIGATION