장음표시 사용
301쪽
& praesentibus,& futuris temporibus per
Hanc siquidem coniunctionem facere idcirco usque nunc distulimus, quia VO- luimus ut supradictus frater noster no hiscum conueniens in eadem coniunctione se nobis associaret. Sed quia ille aliquibus impedimentis praepeditus ventro omisit, nos audita perturbatione , quam filius eius facere conatur, consociare nos voluimus. Sciatis ergo , quoniam & in prosperis , & in aduersis simul erimus: nec poterit nos, Deo adiuuate, ullum offendiculum ab ea caritate separare, qua fraternis vinculis adstricti sumus. Sed ubicumque alterno solatio & adiutorio indiguerimus, quantum Dominus permiserit, in inuicem supportari sustentari cupimus,
atque c5tra omnem terrenum inimicum auxilium in alterutrum ferre volumus.
Si autem isdem frater noster, sicut Optamus &ei mandamus, hoc agere distulerit, nos ita coniuncti sumus, ut Unus alteri tale praebeat solatium &adiutorium, quatenus ubicumque necesse fuerit, a -
302쪽
CAPITULA. 121 modo & deinceps, sicut prςmisimus,Vnuo quisque regnum sibi diuinitus commissum quiete obii nere possit. & si aliquis pa-xi suo superstes extiterit, ipse qui reman-
Crit, nepotes suos una cum regno patris sub tuitione 5e defensione habeat: ut contra aduersantium maehinationes auxiliante Deo ita muniti existant, qualiter quieto ordine regnum patris obtinere valeant.
Certissime igitur deuotionem vestram scire cupimus , quia veraciter nos rCCΟ-- gnoscimus in multis Deum offendisse, animosque vestros negligeter molestasse. Quae videlicet cuncta ita fauente Christo pro viribus emendare voti habemus, ut& Deum placare,& vestrae deuotioni satisfacere possimus. De quibus omnibus
certiores vos reddere Curabimus, cum pluriores nostii fideles conuenerint, aut cum praefatus fiater noster, ut ei mandauimus, venerit, si tamen venire voluerit, quomodocumque vobis amabilius erit: ita ut veraciter cognoscatis , promissionem nostram omnimodis attendere ,& plenissimo nos obseruare velle.
Illud praeterea in commune vestra δί
303쪽
Da. CAROLI CAL v Iomnium Comperiat sollertia , quia ideo vobis in hoc sacro loco haec sollicite denuntiare voluimus, ut noueritis cuncta quae dicimus,Domino fauente,sanctisque eius suffragantibus, in quorum praesentia denuntiantur , inuiolabiliter obseruaturos nos esse.
Hoc est sacramentum , quod sibi
A n hodierna die, & deinceps, si Hludouuicus frater noster illud sacrametum, quod contra nos iuratum habet, infregerit vel infringit, aut filij eius,ad talem partem regni,quam tu contra eum acceptam
habes, in quantum Dominus posse dederit, & contra ipsum , & contra filios eius, ac omnes qui eam tibi auferre voluerint absque iusta & rationabili occasione, si tu expetieris, adiutorium tibi defensionis praestabo. Si aute ego te superuixero, filijs tuis talem parte regni,quam tu contra me& meum fratrem acceptam habes , non auferam, sed consentiam: & si ipsi, vel fideles illorum, expetierint defensionis adiutorium contra ipsum fratrem nostrum& filios eius ac omnes, Ut eam tenere posse
304쪽
CAPITULA. I 23 sint, adiutorium in quantum potero praestabo, si tu aut fili) tui idipsum adiutorium mihi praestaueritis , a nobis vos non dissociaueritiS.
Apud Bonoilum. HOC EST CONSILIVM quod Episcopi m caeteri fideles domni
Laroli apud Bonoilum communiter illi dederunt, anno incarnationis D. N. IE sv CHRIsTI DCCCLVI. in
mense Augusto. INcrepatio quam in epistola domni
Apostolici vobiscum 3c cum alijs fide libus vestris audiuimus , seuerissime nos tangeret,si nos aliter non egissemus,quam isdem domnus Apostolicus nos egisse secundum quod i pse audierat, eum magna auctoritate mandauit. Nam quisto facto , unde nos specialiter reaarguit, consentientes non fuimus, & vos ac fideles vest ros,quos inde admonere conuenit,
305쪽
& verbis & scriptis, sicut ipsi scitis, & manentia scripta testantur, frequenter &alubriter commonuimus, ut quod cotra salutem& auctoritatem factum erat emendaretur, & ne deinceps committeretur, omnimodis caueretur, damnabiliter ista increpatione non tangimur. Sed & nunc nostris monitis illius monita coniungentes, & illius monitis nostra monita subiungentes, hortamur ut statum monaste riorum in regno vestro consistentium,si
ter quam debeat & deceat peruersum ac conrusum, quanto citius & melius ac posisibilius atque rationabilius potueritis, re stituere & corrigere studeatis. Et non solum hoc vos& commissos vobis in regno
vestro agere commonemus: Verum etiam monemus, hortamur ,& precamur, Ut ca
pitula quae vos ipse cum fidelibus vestris
incolonia villa manu propria confirmastis, sed & ea quae in Beluaco ciuitate Episcopis. tradentibus sub conditione notissima suscepistis: illa quo que quin eum fiam tribus vestris secus Teu donis villam in loco qui dicitur Iudicium approbastis: illaque quae in Verno palatio synodaliter prolata suscepistis: ea etiam quae in Spar-naco dZ episcopalibus capitulis cum in-
306쪽
CAPIΤULA. I 2IIustribus viris & sapientibus baronibus vestris obseruanda delegistis: sed & illa quae eum fratribus vestris apud Marisam manu propria confirmastis : verum S: illa, quae in Synodo Suessionica, cui vestram praesentiam exhibere dignati fuistis, acceptastis: necnon&illa quae in Siluaco decreuistis, cum his quae in Leo dico cum fratre vestro Hlothario adnuntiastis, diligenter & frequenter ad memoriam redu- Catis ac relegatis, & quae in regno vestro Contra illa acta sunt. , contraque diuinam& salubrem auctoritatem, quam progenitores & praedecessores vestri directo ordine tenuerunt & obseruauerunt, perpetrata sunt, quantocius ratio Λ: possibili-ras permittit, corrigere procuretis. Et ne
de caetero a quocumque contra haec agantur, omnes Communiter Cooperante Domino caueamus : & si quid contra haec actum fuerit,statim ut citius fieri potuerit, aequitate & ratione ac possibilitate dictante, absque dolo , cum recta intentione,& lege ac auctoritate competente unicuique ordini corrigatur. Et ne leue cuiquam videatur, quod Deo teste ac mediante manu propria sonfirmatum, &sponsione cum veritatis,quaeDeus est, assertione pro-
307쪽
latum est , discat ex confirmationis cautione in terris,&ex baptismatis ac caste rarum obseruationum confirmatione in tacaesis, quantis nexibus quisque teneatur obstrictus. omnesque quod diuino spiritu dicitur communiter audiamus : Nise conuer ineratis, gladiam suum vibrabit. arcum suum tetendit, sparauit illud, se in eo parauis vasa mortis. De quibus nos omnes ad se,&ad mandatorum suorum obseruationem conuersos, & in obseruatione eorundem permanentes, eripiat I Esus Christus dominus noster, cui est honor,& gloria, potestas& imperium per omnia saecula saeculorum Amen.
Ad Francos dc Aquitanos missa de Carisiaco.
capitula misit domnus rex Larolus ad Francos e r Atii itanos qui ab eo disciuerant , anno Incarnationis Dominicae
308쪽
DCCCLVI. Nonis Iuli,de palatio Carisiaco,perfideles missos μοι Ad lardum Abbatem , Rodulfum , Ricbuinum,
MAndae vobis noster senior , quia
suus auunculus Rhuoculsus illi de vestra fidelitate nuntiauit,& quod vos illuprecastis, ut ad vos suos denominatos fideles in sua mercede transmitteret, & vos illi per illos vestram necessitatem dc πο- .luntatem mandare volebatis: & si aliquid factum habebatis, quod necessitas fuisset emendare, voluntarih per illorum consilium emendabatis, & quod vobis consilium donauerint ad nostri senioris fidelitatem &vestram saluationem, voluntarie faceretis. II., Et mandat vobis noster senior,quia placet ei quod illi suus auunculus de vestra fi delitate &: bona voluntate nuntiauit: &secundum vestram deprecationem transse mittit nos sicut precastis ad vos. & mandat vobis, quia si aliquis de vobis se reclamat quod iniuste alicui de vobis fecit, x ad rectam rationem x iustum iudicium
309쪽
venire non potuit,aut per insidias aliquas, aut ipse senior noster, aut aliquis ad illum, aliquem de vobis comprehendere voluit,& propter hoc ad tempus aliquis de vobis ab illius praesentia Ac ab illius seruitio se
substraxit: quia omnis quicumque de vobis ad rectam rationem ,ad illum & ante suos fideles venire voluerit, hoc ei conce dit. &: si iuste & rationabiliter inuentum fuerit, quod rectam rationem contra eum aliquis de vobis habuerit, cum consilio fidelium suorum hoc voluntarie emendabit. & si inuentum fuerit, quod illam causam unde aliquis de vobis conquirere voluerit , per rationem fecerit, volet ut sicut per rationem fecit, ita facta per rationem
Mandat vobis, ut si aliquis de vobis rectam rationem ad illum &ante suos fideles precauerit,'& inde in rectam rationem venerit, & iuste & rationabiliter inuentum fuerit quod rectam rationem aliquis de vobis non habeat, S: ipsa recta ratio illum conuicerit, quia si se concrediderit& humiliaverit, emendare voluerit, Acin ipsa emendatione permanere Voluerit, quia sicut cum suis fidelibus rationabiliter inuenerit ut rationabilem misericordiam faci/t,
310쪽
Mandat vobis, quia si aliquis est de vobis, qui non se confidit in sua conscientia, ut rectam rationem precare , aut non Valeat, aut non audeat, & sic recognoscit& poenitet, & miseri cordiam illius & indulgentiam petierit: quia illum, tantum ut in ante sicut debet se caueat, voluntarie unicuique, qui sic se recognoscit, misericordiam & indulgentiam donat.
Mandat vobis, ut ne aliquis de illo in ante dubitet, quia ipsam rectam rationem qui illam quςrit,semper illi vult conserua re, & illam misericordiam quam modo illi concedit, similiter illam semper vult conseruare , si ille aliam iterum talem causam non commiserit, pro qua per rectam rationem iustum iudicium debeat
Madat vobis, quia si aliquis de vobis talis est, qui dicat,quia pro pappertate& necessitate, quia multos dies in illius seruitio misit, S: omnia quae habuit dispedit, ad talem colunctionem, ut aliquid impetraret quod per seruitiu impetrare non potuit,se coniunxit: quia si hoc nostro seniori ante
