Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

conuenimus, anno Incarnationis Dominicae DCCCLXII. anno vero XXIII. regni

domni nostri Xa b Regis gloriosi, Indi- .

ctione X.

CAP. I.

RE U ε s & Episcopi, qui ante nos sue

runt , ducti amore timore diuino, cum ceterorum fidelium Dei consilio atque consensu, plura statuerunt capitula, prouidentes qualiter sancta Dei Ecclesia statum debitum N honorem, & regni ha bitatores in omni statu & ordine haberent legem atque iustitiam Nos etiam, pro qualitate rerum & opportunitate temporum, quaedam huic causae conuenientia capitula superaddidimus. Sed diabolo satagen te superuenientibus perturbationibus tam a paganis , quam a nomine tenus Christianis miserabiliter excitatis, incepta bona defecerunt, & in tantum in hoc regno mala horribilia increuerunt, ut in nobis videamus &sentiamus completum quod olim est per prophetam dictum, Terram ΣΩ. vestram in consectu vestro alieni deuorant, se,7 emiscit in vastitate Minti, & peruenit gla dius usque ad animam, quoniam alieni in surrexerunt in nos, & fortes quaesierunt

452쪽

CAPITULA. animas nostras,& non proposuer ut Deum ante conspectum sutrin. Contra quos defensionem parauimus : sed defensionis auxilio, sicut necesse fuerat, hactenus ad- Iuti non sumus. Vnde compellente cordis dolore nobis est exclamandum, quod rex bonus obsidionis angustia tribulatus exclamauit, dicens: Dies tribalationis ct blas= miae dies isse. vencrom irae v que ad panum, 'O vires non habet parrariens. Haec omnia ' vidimus, sensimus, & dolemus. quia cum hostes irruerunt, defensores nostri parati sunt, sed ad praeparata non conualuerunt:

quia illum Spiritum sanctum , qui requieuit super adiutorem in opportunitatibus m tribulatione Christum Deum nostrum, vel quem per impositionem manus Epis,

copalis in consignatione accepimus, contristatum malignis operibus a nobis effugauimus, spiritum scilicet consili j & for-t: tudinis. quem quia ita ut nobis necessis fuerat non habemus, ideo contra inimicos nostros stare viriliter & vincere fortiter non valemus. Quae utraque sibi necessario sunt coniuncta: quia neque virtus sine consilio, nec consilium sine virtute utilis esto

potest. Quid igitur prosunt qui per consilium praeparansur, dum ad praelium for-

453쪽

titudine non procedunt Filiae quippe usique ad partum veniunt, quando apta Consilia usque ad desiderium efficiendi operis procedunt. lsed virtutem non habet parturiens , quia dum infirmus quisque consilia concipit, haec ad utilitatem aliquan-ram per partum Operis non producit. Videmusque impletum quod ad noS est ante praedictum populo contra voluntatem Iosue suam facienti, Anathema in medio tui : nono ui ρε flare coram inimicis tuis. Qui contra M. 1 placatus placentibus sibi dixit: Nasi abii contra vos. Sed& ideo terram nostram in conspectu nostro alieni deuorant, qUOniam alienos a Deo diabolos effugata sancti Spiritus gratia in animas nostras recepimus. Ideo terra nostra deserta est sicut in vastatione hostili , quia florei de fructus fidei, spei, N: caritatis, id humilitatis, &castitatis, & sobrietatis, ac ceterarum Virtutum, ab ara cordis nostri deuastauimus, & pro illis spinas vitiorum,& urticas pecca. torum , dc cunctas vanitates in nobis ipsis, etiam laborantes ut inique agamus, non increscere, sed incrementare cum studio

fecimus. Ideb habitatores terrae occisi de fugati sunt, quia nos ipsos peccati gladio occidimus,& omnia bona,quae nobis Doν

454쪽

CAPITULA.

minus siue in intellectu naturali, siue in doctrina, siue in diuitijs, siue in honoribus , siue in familiaritatibus quas nobis

contulit apud nobis potentiores, ad carnis Voluptatem couertimus: & noS,& omnia,

quae nobis Dominus dedit, ab illius voluntate, pro qua nobis facienda illa donauit, auertimus. Quod unusquisque potest in seipso recognoscere , si etiam de singu- . . Iis membris suis cogitat quid fecit & quid facit, quod Deus ad operandam suam salutem donauit. Et sicut de membris corporis inueniet apud seipsum, ita de membris animae poterit inuenire, quae per spiritalia vitia dispergit atque disperdit, N: spiritales in se virtutes a Deo sibi collatas aut effugat, aut conculcat. Ideo Ecclesiae& villat incensis sunt, quia ignis auaritiae& rapacitatis, atque inuidiae, & adulteriorum, ac ceterarum immunditiarum, non

solum per naturalem sexum sed etiam per eum sexum qui est contra naturam , sine poenitentia & sine resipiscentia in nobis exarsit, & ardet. Et quoniam illum spiritum, qui super humilem & quietum, Msermones suos trementem requiescit, per superbiam & inobedientiam ac praesumptionem a nobis expulimus, ideo Sancto.

R iij

455쪽

rum ac protectorum nostrorum corpora

de sepulchris suae requietionis essessa sunt. Et quia nos spiritui maligno iusta Dei permi stione potestatem habenti, & super nos ascendenti non resistimus ut fugiat a nobis : idcirco terui S ancillae Dei de locis suis expulsi sunt, & nos de quiete coelestis paradisi, & de consortio coelestis Ecclesiae, id est Angelorum sanctorum, eiecti sumus, nisi per dignos poenitentiae

fructus ad haec unde cecidimus redeam Us. Et quia nos tales essicimur, de qualibus Dominus per prophetam dixit, causa Psa dua ιγon rngreditur adeos, quasi apud nos est facta venalis iustitia, ut ad eam nemo posisit peruenire, nisi viam ei aperuerint munera. Ideo vota fidelium, & pretia peccatorum , quae sacris locis conlata fuerunt, propter peccata nostra de hoc regno sunt

pznitus exportata. vendentes iustitiam& veritatem, & in his icilicet ipsum Christum, qui est nobis a Deo factus iustitia, Ecqui dixit ego sum Veritas, nisii digne

poenituerint, cum Iuda traditore Christi aeterna expectant incendia. Et quia san-

g. iis sanguinem tetigit, id est culpae culpiso . adiuncta: sunt , 3c sicut scriptum est,..d Atalienum homicidium, O mendacium

456쪽

CAPITULA. 26sfurtum periurium inundauerunt iniquitates nostrae supergressae sunt capita nostra: ideo nobiles nostri, &de Episcopali ordine, te de ali)s ordinibus, interierunt,& capti cum maximo detrimento & regni& Ecclesiae sunt, aut redepti, aut inter m- Pti, Et quia nos per peccata nostra a terra Viventium peregrinati sumus, idcirco sicut scriptum est, Propheta se Sacerdos ierunt Histr ira erram quam ignorabant. Et post haec om- '' 'nia, pius pater, cuius multis miserationibus non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius , materna pietate

nos flagellat, de expectat ut i psa vexatio donet intellectum auditui nostro, qui illa 'Credere noluimus, quae per Scripturas nobis se illaturum promisit, si illius voluntatem non faceremus. Et ostendit nobis in exterioribus vastationibus, quae de interioribus depopulationibus intelligere debeamus, ut ijs intellectis ad illum redeamus , qui iterum nobis in Scriptura multi. pliciter promisit. inter quae Veritas sic veraciter dixit: Revertimini adme,s ego reuer- M-lὴς rar ad vos. &, quare moraemini in peetatis ve- y

s ι ZEt quia non credidimus promittenti, Credamus . tamen aliquando vel iuranti. I ς', Uiuo ego, dici; Dominus, nolo mortem' ue. .

457쪽

264 CAROLI CALVI

roris sedis conuertaturo vivat. & nisi conuersi fuerimus, sicut iam videmus, gladium suum vibrabit, arcum suum, id est vind ictam tetendit parauit ad exercen dam duriorem vindictam. Sicut item de Hil. reprobis dictum est : Ignis, sulphur , pi

ritus procesiarum, pars calicis eoram. Et hoCquod videmus &sentimus pars est vinditiae. quia maiora, S plura, &grauiora VGnient super nos, nisi fuerimus conuersi, Sap. Vt scriptum est: Pugnabit pro eo orbis terra rum contra insensatos N nde sicut dicit Apostolus, .Picut exhibaimus membra nostra arma

c. 19. iniquitatis peccato adseruiendum immunditias iniquitati, ita exhrbeamm membra nostra seruire iustitia in sanctifcationem. Quia stipendia, id est retributio, peccati mors, gratia autem Dei pro bonis operibus ipsa donata esst vita aeterna. Et sicut quando solemus de istis frequentibus itineribus reuerti ad mansiones nostras detonsi 8c delauati cum drappis& calciamentis depannatis, tunc nos reficimus & reparamus: ita vel nunc reparemus nos per cor contritum& humiliatum, & per confessiones ex puro corde,& per benignitatem mentis, &per concordiam cum Dei voluntate, quia

per disς diam & regnum istud temporale

458쪽

CAPITULA. 26 3 imminutum & pene desertum, & arternum regnum perditum habemus. Quia

nec omnes reges esse possumus,nec regem

super nos a Deo constitutum , qui sicut scriptum est imposuit homines super capita nostra, habere sustinemus . non attendentes, quia sicut dicit Apostolus, non es R' 3

ordinationi re suis. Quoniam Dcus, qui es sentialiter est rex regum & dominus do minantium, participatione nominis & numinis Dei, id est potestatis suae, voluit &esse & vocari Regem dc Dominum pro honore & vice sua in terris'. Et sicut Archangelus, qui nunc est diabolus, cum suis sequacibus, quia per humilitatis sit , lectionem conditori suo subditus esse noluit , & per aequalitatem caritatis Coange lis suis socius esse despexit, de caeso cecidit: ita & illi, qui potestati a Deo constitutae propter Deum &in Deo subiecti esse nolunt, & pares vel coaequales in regno habere non sufferunt ι per quam debitam iubiectionem & parilem aequalitatem Dei amici & Angelorum consortes esse pote rant, subiecti diabolo Dei inimici constituuntur. Quapropter de diabolo scriptum

459쪽

166 CAROL 1 CALVI& illius subiectis Dominus, apud quem

non est vicissitudinis obumbratio, quandiu in ipso malo perseuerant, semper in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis. non quia a diabolo sint facti aut generati, sed quia diabolum imitati. Reparem US ergo nos per poenitentiam & confessionem de per eleemosynas , unusquisque secun dum possibilitatem suam: & quantu quisque recognoscit se a Deo aruisse per culpas , tantum bibat compunctionis suae la- Crymas. Et tunc proficient in aqua ista quas facimus firmitates ,si bonas restruxerimus, quas in nobis destruxerunt peccata,Virtutum munitiones. Quae &tunc proficient,

si mala quae fecit quis prius prout potuerit

emendauerit, aut rapta soluendo, aut per indulgentiam deprecando , aut mala cetera per dignam poenitentiam abolendo. Et tunt proficiet, si inante custodierit, ne

de illis se sordidet , de quibus se emendauit , quia scriptum est, Lavamini, mundi

estite. auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, dicit Dominus. quiscite agere

peruerse , distate benefacere quia qui se bonis operibus & lacrymis Ac orationibus a peccato mundat, & iterum grauia peccata Perpetrat, talis est,ut sanctus Petrus dicit,

460쪽

CAPITULA. 267sacut porcus qui se iactat in luto , & sicut . Canis qui remanducat vomitum suum. de timere debet ne ipsas lacrymas in conspecta Dei reddat immundas, per quas potuit mundari a peccatis. Quae non dicimus, ut si iterum aliquis ceciderit post Confessionem in peccatum , in peccatis quasi desperatus iaceat: sed ut a peccatis quantum potest se caueat. Et si fragilitate Ceciderit, quia scriptum est, Nunquid qui cad/t non adyciet vi resurgat' dicat, nunc Coepi, & per immutationem dextera: Excelli semper per poenitentiam resurgat, ne illum ultimus dies in peccatis inueniat,& sine fine perditus fiat.

unde quia solent medici, quando generalis infirmitas vel morbus in terram Venit , generalem medicinam conficere, Vnde omnes possint sanari: ita nunc communem hanc medicinam, cooperante M medicante Domino, statuimus ad recuperandam & conseruandam sanitatem nostram, ne Jcim sto saeculo grauius affligamur, & in futuro saeculo, quando de isto Corpore exierimus, aeternis tormentis cruciemur. Id est, ut unusquisque Episcopus in sua parrochia, &Missi in illorum

SEARCH

MENU NAVIGATION