Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

CAP. I. V o s scitis quid in isto regno deuenit. & ideo huc conuenimus , ut de Dei voluntate 55 sanctae Ecclesiae statu, S de nostra ac vestra communi salute atqΗe honore,& de pace populi Christiani, cum Dei adiutorio & fidelium nostrorum consilio tractaremus. II. Et misimus hoc super Episcopos,&ceteros fideles nostros, ut illi hoc inuenirent, qualiter nos ad haec, quae diximus, exequenda adunaremus. Et volumus ut sciatis, quia sicut illi inuenerunt, &scripto nobis ostenderunt, ad inuicem adunati sumus sicut fratrcs per rectum esse debent, SI nos simul cum ipso nepote no stro, & ille nobiscum. Et etiam suos fratres nepotes nostros in hac adunationis firmitate nobiscum recepimus. ita tamen,

si & ipsi hanc firmitatem erga nos fecerint&obseruauerint. Ita. Et sciatis,quia non volumus,ut ullus inter nos abhinc in antea alia verba portet, nisi talia, quae Deo sint placita , de quae ad nostram communem salutem, &

432쪽

CAPITULA. 239 nostrum honorem pertinent: ut sic simus, sicut fratres in inuicem, & patrui eum nepotibus, S nepotes cum patruis esse debent. Et si aliquis fuerit, qui hoc facere

tentaverit, producatur in medium ad rationem, & taliter inde castigetur, ut nemo alias similia agere tentet. Iv. Et volumus, ut Ecclesiae & casae Dei,& Episcopi , & Dei homines, clerici M.

monachi, & nonnae, talem munde bur-dem &honorem habeant, sicut tempora antecessorum nostrorum habuerunt. v. Et volumus, ut vos, & ceteri homines

fideles nostri, talem legem & rectitudinem , M tale saluamentum in regnis nostris habeatis, sicut antecessores vestri tempore antecestarum nostrorum habuerunt:& nos talem honorem & rectam potestatem in nostro regio nomine apud Vos habeamus , sicut nostri anteces res apud vestros antece res habuerunt. iustitia&lex omnibus conseruetur: & pauperes homines talem defensionem habeant, sicut tempore antecessorum nostrorum lex& consuetudo fuit. & sicut hic fideles nostri communiter consenserunt, M scripto nobis demonstrauerunt, N: nos cum illorum consilio consentimus, & obseruari

433쪽

communiter volumus. Et si aliquis hoc perturbare voluerit, a nullo nostrum reci piatur, nisi ut aut ad rectam rationem, aut ad rationabilem indulgentiae concessio. nem deducatur.

vi. Sed de istis rapifiis & depraedationibus , quas iam quasi pro lege multi per consuetudinem tenent, ab hoc die,& deinceps de Dei baiano, & de nostro verbo bannimus, ut nemo hoc amplius praesumat. Sed unusquisque infra patriam cum pace, & sine oppressione pauperum& circum manentium consistat, &in ho- . stem, vel ad placitum, siue ad curtem ve. niens, de suo sic Warnitus, de domo

sua moueat, ut cum pace venire, & nobiscum stare, & ad domum suam redire possit. Et qui hoc transgressus fuerit, sicut

tempore antecessorum nostrorum Con

suetudo fuit, & in illorum capitulis continetur , Volumus, vi hoc in illis transgressoribus emendetur. v ii. Similiter & de conspirationibus,& de raptis feminarum tam viduarum qu in & puellarum , atque nonnarum, bannimus ex Dei & nostro verbo, ut nullus hoc in regnis nostris agere praesumat.

& si quis hoc praesumpserit, secundum

legema

434쪽

torum nostrorum continetur , sic hoc emendare cogatur. Haec eadem domnus Karolus Romana lingua a nuntiauit,o ex maxima parte lingua Theo-d sca reca tuLAILPost haec, domnas HLLuoicos ad domnum Laroiam fratrem duum lingua Romana dixit: Nunc, si vobis placet, vestrum Verbum

habere volo de illis hominibus , qui ad

meam fidem venerunt.

Et domnus Κarolus excet ori voce tingua Romana dixit. Illis hominibus, qui contra mzsic fecerunt sicut scitis, & ad meum fratrem Venerunt, propter Deum,& propter illius amorem, &pro illius gratia, zotum perdono, quod contra me misse-cerunt:& illorum alo des de haereditate de de conquisitu, & quod de donatione nostri Senioris habuerunt, excepto illo quod de mea donatione venit, illis concedo: si mihi firmitatem fecerint , quod in regno meo pacifici sint, & sic ibi vivant, sicut Christiani in Christiano regno vivere debent. In hoc si frater meus meis fidelibus, qui contra illum nihil misfecerunt, de me quando mihi opus fuit adiuuauerunt, similiter illorum codea, quos in regno il-Q

435쪽

x 2 CAR OLI CALVI lius habent, concesserit. Sed de de illisalodibus, quos de mea donatione habu runt, & etiam de honoribus, sicut cum illo melius considerabo, illis qui ad me se retornabunt voluntarie faciam. Et domnus Hlotharius lingua Theodisia in supra adnuntiatis Capitulisse consentire dixit, ct se obseruaturum illa presser. Et tunc domnus Saraias iterum lingua Ro mana de pace commonuri, se ut cum Dei grati ani malui irent, se ut eos nos reuiderent orauit, is adnuntiationibus Anem im-

XXVII. Post reditum a Confluentibu S.

omnus Larolus reuersus a Confluente

cum consilio fidelium suorum per regnum suum denuntianda, oe obseruanda dia

r exit.

HAE c Missi nostri discurrentes fa

ciant.

i. Omnibus in suo missatico firmitatem,

436쪽

quae inter nos S: carissimum fratrem no strum, atque dilectos nepotes nostros facta est, notam faciant. II. Capitula etiam, quae apud Confluen- res accepta sunt a nobis communibus fidelibus nostris, adnuntieDt.1ri. Sed &illa Capitula, quae ante per regnum nostrum obseruanda milimus,

cum Capitulis Episcopalibus, & progeni

torum nostrorUm Imperatorum,ad cognitent, & cognitamentum , quod modo apud Confluentes fecimus , omnibus innotescant: & firmitatem ab omnibus, qui ita contra nos misfecerunt, sicut notum est, & de quibus carissimus frater nosterpetijt, qui alo des in regno nostro habere volunt, sicut in cognitamento nostro scriptum est, firmamentum recipiant. Ita tamen, ut si maiores homines voluerint,ad nos veniant, & in praesentia nostra ipsam firmitatem faciant: homines vero illorum ante Missos nostros eandem firmitatem. faciant.

iiii. Vt Missi nostri eis qui firmitatem fecerint, alodes illorum, quos de haereditate,& de tali conquisitu, qui de nostra donatione non venit, habuerunt,& quos senior noster domnus Imperator eis de-

437쪽

dit, si praecepta illius ostenderint, quantum in ipsis praeceptis inde continetur, illis reddant. v. Vt omnes qui firmitatem fecerint , Mquibus alo des reddiderint, diligenter in- breuient. Et si aliqui eam facere noluerint , similiter in breuient , & nobis re

nuntient.

VI. Dc rapinis autem, & violent ijs, &ceteris iniustit ijs , quas in istis praeteritis annis, postquam ista perturbatio exorta est, in regno nostro fecerunt, quantum rationabiliter potuerint, Missi nostri paci ficare procurent Et si de ipsa pacificatione vadij ad nostram partem Venerint , ex toto, sicut frater noster carissimus nos petiit , ex nostra auctoritate perdonent, in hoc ut talia de cetero non faciant. vi I. De pacificatione vero illorum, qui in regno nostro consistentes, postquam Deus stam nobis ostendit gratiorem misericordiam, per illorum indebitam praesumptionem, rapinas, & Violentias, atque alias iniustitias fecerunt, si vadi, ad nostram partem exierint, Missi nostri in- breuient, & nobis renuutient, ut nos inde commendemus quid nobis tunc visum fuerit.

438쪽

CAPITULA. 24

VIII. Et ut pax in regno nostro per illorum missaticum, sicut nos ad cognitauimus, de capitula a nobis directa commendant ,'omnibus modis observetur,diligenter prouideant: Δἴ qualiter eam quisque obseruauerit, absque respectu alicujus personae, ut veritatem inde nobis renuntient, diligenter inspiciant. Et quicquid exinde quod commendamus per se adimplere non potuerint, ad Missos maiores per ipsum missaticum constitutos referant, Vecum illorum consilio & auxilio omnia impleant. Firmitas autem ,, quam a praedictis hominibus Missi nostri debent recipere , ista est: DE 1sTΑ D i g in ante Karoli, HIM- douuiei Imperatoris filia, regnum illi non forconsiliabo, neque uerribo, si me Deus adiuuet, Sc istae sanctae reliquiae.

Confirmati eniorum nostrorum Regum modo apud Confluentes facia ista est.

V o D ad Dei voluntatem, sanctae eius Ecc esiae statum & honorem , & ad populi Christiani illis commisi saluarnentum& pacem, & ad leges, ac iustitiae atque rectae rationis conseruationem, quan-

439쪽

a 6 CAROLI CALVI

tum illis Deus scire & posse donauerit,uCro consilio,& secundum quod illis rationabiliter & salubriter possibile fuerit, sin

Cero auxilio adiutores stibi inuicem ad regnum illorum continendum erunt: & nec in vita, nec in membris, neque in regno,

aliquis eorum suum parem forconsiliabit. Adnuntiatio autem illorum ista est. CAP. 1. Q r A secundum quod in praedicta firmitate continetur, deincepS ob serta are volunt, & Domino adiuuante obseruabunt. II. Et non volunt , ut aliquis inter eos alla aliqua verba portet, nisi quae Deo sint placita,& ad communem salutem M honorem sint pertinentia. SI si aliquis aliter praesumpserit, in medium adducatur, Mialiter inde castigetur, ut nemo alias similia agere tentet. I. Et volunt, ut Ecclesiae,& casiae Dei homines, clerici, monachi & nonnae, ta Iem mundeburdem & honorem habeant, sicut tempore antecessorum suorum ha

b erunt.

Iv. Et volunt, ut fideles illorutalem legem& iustitiam,& tale saluamentum in regnis

440쪽

CAPIT VLA. RATillorum habeant, sicut antecetares eorum tempore antecessorum illorum habuerui:& ipsi Reges talem honorem 6c rectam potestatem habeant, sicut ipsorum antecessores habuerunt: de iustitia Sc lex omnibus conseruetur. Et si aliquis hoc perturbare voluerit, a nullo eorum recipiatur, nisi ut aut ad rectam rationem , aut ad rationabilem indulgentiae concessionem de

ducatur.

v. Et ut illi homines, qui in isto regno

contra seniorem nostrum domnum Κarolum mispriserunt, si se recognouerint, propter Deum,& propter fratris sui deprecationem, quicquid contra eum missecerant eis vult indulgere. Et sicut praescriptum est, alo des illorum de haereditate, dc de conquisitu, quod tamen de donatione sua non venit; sed Zc illos aio des, quos de donatione domni Imperatoris Hludouuici habuerunt, eis concedit, si talem firmitatem ei fecerint, sicut praediXimus. v s. Sed Sc de rapinis, & depraulationibus , Se de coniurationibus, Zc de conspirationibus, Se de raptis feminarum, tam

viduarum quam & puellarum atque non-narum, firmiter banniuerunt, ut amodo

de deinceps nullus praesumat: Sc qui prae-

SEARCH

MENU NAVIGATION