장음표시 사용
421쪽
XXVI. In Basilica S. Castoris apud
VO s scitis, quomodo aliquanti homines , minus quam neccsse fuerat Deum timentes, nostrum fratrem Hludouuicum quasi sub bona intentione hoc anno sollicitauerunt , ut in regnum no strum taliter veniret , sicut ipsi scitis. Vndet nos Deus,& vestra fidelitas sic adiuuauit, sicut& bene cognoscitis. Post hoc laborau t, adiuuante Domino , iste carissimus nepos noster, ut inter nos pax fieret, sicut per rectum esse debet : ut monentibus Episcopis ad illam caritatem & fraternam concordiam rediret, sine qua nullus Christianus saluus esse non potest. Propterea transmisit ad nos suos missos, &: mandauit nobis primum tale missaticum, quod no'
bis impossibile visum fuit. Deinde quia
422쪽
CAPITULA. 22sillud missati cum non suscepimus, aliud missaticum nobis sui missi dixerunt. quod quia de secundum Deum salubre, M secundum iaculum utile nobis videtur, Volumus vobis illud dicere. de si vobis, ita sicut& nobis videtur, cum vestro consilio volumus illud recipere , de quod Deus concesserit, ad necessarium effectum per
HAEC svN T nomina Nisicoporum, qui anno Incarnat. Rominicae DCCC Lx. Non. Iunissis Secretario Easticae S. Castoris consideraus rant cum nobilibus Liris firmitalcm, quam
gloriosi reges nostri reludonuicus, s Xarolus, a que Hlotharius inter se ecerunt v H. Idus Ianias, in eodem Monasterio, o qui hac Capitula ab omnibus conseruanda acceptaverunt. HINC MARus, Guntharius, Α itfridus, Salomon, Aduentius, Atto, Franco, Teu-dericus, Lut ibertus, Gebet,ardus, Christianus, Vulfadus Abba,Vviigarius Abba.
Chuonradus , Eurardus, Ada lardus, Arnustus , Uvarnarius, Liuifridus, Hruo dulfus, Erningarius , Gistebertus, Rat-bodus, Arnulfus , Hugo, item Chuon-
423쪽
radus, Liuiliarius, Beringarius, Matm-dus, Boso , Sigeri , Harim annus , Liu thardus, Richulnus, Vulgricus, Hun-fridus, Bernoldus, Atto , Ad albertus , Burchardus , Christianus , Leurulfus, Hess, Herimannus, item Hruod ullas,
SACRAMENTUM FIRMITATI sHludou uici regis. A MODO Jcquandiu vixero,istum fratrem meum Κarolum,& nepotes meos Hludou uicum , Hloth-rium, atque Κarolum, ad Dei voluntatem , & sanctae eius Ecclesiae statum , & honorem atque defensionem, &ad nostram communem salutem & honorem, & ad populi Christiani nobis commissi saluamentum &pacem , & ad legis ac iustitiae, atque rectae rationis conseruationem, quantum mihi Deus scire & posse donauerit, &ipsit me obaudierint, & a me ipsi quaesierint,vero consilio, & secundum ut mihi rationabiliter & salubriter possibile fuerit, sincero auxilio adiutor ero ad regnum illorum
continendum, & nec in vita, nec in mem- bris, neque in regno illorum eos forconsiliabo. I n hoc ut ipsi erga me similem pro-
424쪽
CAPITULA. 23 Imissionem faciant & conseruent. Si me Deus adiuuet, Sc istie sanctae reliquiae.
CAPI TvLA AB OMNIBUS conservanda. CAP. I. φ
V T omnium praeteritorum malorum ,&contrarietatum, dc supplantationum, ac malarum machinationum, atque mo litionum seu nocumentorum inuicem actorum abolitio,ita inter nos de apud nos fiat,& nostris cordibus penitus auellatur cum omni malitia de rancore, ut nec inmemoriam ad retribuendum duntaxat mali vel contrarietatis,atque exprobrationis, seu improperij de cetero exinde quiddam veniat. II. Ut tanta Domino cooperante inter nos
Verae caritatis benignitas abhinc in ante semper maneat de corde puro, & con scientia bona, Se fide non ficta, sine dolo& simulatione , ut nemo suo pari suum regnum, aut luos fideles, vel quod ad se lutem siue prosperitatem ac honorem regium pertinet discupiat, aut forconsiliet, aut per occultos susurrones libenter composita medacia seu detractiones acceptet.
425쪽
Vt unusquisque fideliter suum fratrem, ubicumque neeessitas illi fuerit , & ipse potuerit, aut per se, aut per filium , aut per fideles suos,& consilio & auxilio adiu-
Uet. Vt regnum, fideles, prosperitatem , at ae honorem regium debite valeat obtinere. & veraciter unusquisque erga alterum certatim demonstret, quia in reatris sui aduersitate, si evenerit, fraterno modo contristetur, & in prosperitate illius laetetur. & talem fidem, sicut inter nos modo abhinc in ante conservaturos confirmatum habemus, sic unusquisque infantibus fratris sui, si obierit, qui superfuerit
Et quia per vagos & tyranni a Consu tudine inrreuerentes homines pax & tranquillitas perturbari solet, volumus ut ad quemcumque nostrum talis venerit, Vt de his quae egit rationem &iustitiam subterfugere possit; nemo ex nobis illum ad aliud recipiat vel retineat, nisi ut ad recta rationem & debitam emendationem perducatur. &si rationem rectam subterfugerit, omnes incommune, in cuius regnum venerit, illum persequamur, donec
426쪽
CAPITULA. λ Iad rationem perducatur, aut de regno
Similiter & de eo agendum est, qui pro aliquo capitali & publico crimine aquolibet Episcopo corripitur, Vel excommunicatur , aut ante excommunicationem crimen faciens, regnum & regis regimen mutat, ne debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitimὶ peragat. Interdum etiam incestam propinquam suam, aut sanctimonialem, vel raptam, siue adulteram, quam illic ei non licebat habere, fugiens secum ducit. Hic talis, cum Episcopus, ad cuius curam pertinebit , nobis notum fecerit, diligenter perquiratur, ne morandi vel latendi locum in regno alicuius nostruin inueniat, de Dei ac nostros fideles suo morbo inficiat. sed a nobis vel ministris rei publicae constringatur, Si ut simul cum diabolica prae da, quam secum duxit, ad Episcopum situm redeat ,&de quocumque crimine publico debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitim e peragat, Com
Vt nemo Episcoporum hominem peccantem ab Ecclesiae Christiana communione alienet, donec illum secundum
427쪽
Euangelicum praeceptum , Ut ad emenda , tionem & poenitentiam redeat, comm
nitum habeat. Qui peccans si commonitus inobediens & incorrigibilis permanserit ,& ad emendatione redire noluerit, regiam vel reipublicae potestatem per se Episcopus, Vel per ministros suos adeat, ut constringatur,& ad emendationem ac poenitetiam peccator redeat. Qui etiam,si ita ad correctionem perduci nequiverit, tunc secundum leges Ecclesiasticas,medi- .cinali separatione,communioneEcclesiastica segregetur. V II. Vt illis hominibus , qui in talibus perturbationibus , sicut inhis praeteritis annis acciderunt, in Deum & in sanctam Ecclesiam atque in nos peccauerunt, si se ex Veritate recognoscentes petierint, & deinceps nobis veracites fideles esse voluerint , & in regnis nostris pacifici ac quieti,M legibus ac iustitiae obedientes extiterint, rationabilis misericordia impendatur ; non solum in indulgentia commissa rum, S in concessione proprietatum, Verum etiam & in largitione honorum se-Cundum nostram rationabilem' possibili
Vt de rapinis ac depraedationibus, M
428쪽
CAPITULA. 233 de conspirationibus atque seditionibus, S
de raptis feminarum, sicut Ecclesiasticar& Christianae leges, atque progenitorum nostrorum Capitula continent ita in omnibus M ab omnibus conseruentur.
ut alia etiam Capitula eorumdem pro genitorum nostrorum, de sanctae Ecclesiae honore, M immunitate ac conseruatione,& de regio etiam honore atque Vigore, & populi nobis commissi lege ac iustitia, in omnibus M ab omnibus conseruentur.
Ut nostri fideles,unusquisque in suo ordine & statu, veraciter sint de nobis secu- ri, quia nullum abhinc in antea contra legem & iustitiam, vel auctoritatem, a . stam rationem aut damnabimus, aut de- honorabimus, aut opprimemus, Vel indebitis machinationibus. adfligemus. illorum scilicet veraciter nobis fidelium communi consilio, secundum Dei voluntatem, & commune saluamentum, ad restitutionem sanctae Dei Ecclesiae, & statum regni, M ad honorem regium,atque pacem populi commissi nobis pertinenti adsensum praebebimus. In hoc ut illi non solum non sint nobis, contradicentes M
429쪽
resistentes ad ista exequenda:veru metiam sie sint nobis fideles & obedientes , ac VC-ri adiutores atque Cooperatores , Vero consilio& sincero auxilio ad ista peragenda quae praemisimus , sicut peri rectum in suo ordine & statu suo principi & suo seniori esse debent. X I. Vt sic simul coniuncti, & nos fratres , ac nepos noster adinvicem, SO nos cum fidelibus nostris, & fideles nostri nobiscum,& omnes simul cum Deo nos reconiungarnus, & ut nobis sit propitius illi pro deuoto munere offeramus. & unusquisique omnium nostrum, absque sua propria excusatione vel iustificatione, recognoscamus in quibus aut singillatim,aut communiter contra illius mandata & decreta suorum Sanctorum fecimus, aut consen simus , in ordine Ecclesiastico & statu regni, & per singula in medium illa producamus. & nemo nostrum suo aut amico aut propinquo, vel confoederato, immbnec sibi ipsi saeculariter par cat,ut spiritaliter&falubriter parcere possit, quin, sicut praemisimus in praecedenti capitulo , Vero consilio, & sincero auxilio illa in commune certatim emendari totis viribus procuremus, quantocius rationabiliter po
430쪽
Et si aliquis de subditis, in quocumque
oldine & statu,de hac conuenientia exierit, aut se retraxerit , vel huic communi decreto contradixerit, seniores cum veraciter fidelibus suis haec secundum Dei voluntatem,& legem ac iustam rationem, velit nolit ille, qui diuino consilia &decreto, & huic conuenientiae resistens &contradicens fuerit, exequantur. Et si aliquis de senioribus de hac conuenientia exierit, aut se retraxerit,uel huic communi decreto , quod absit, contradixerit, cum plures seniorum nostrorum fideles,& regnorum primores in unum conuenerint, eorum qui obseruauerint consilio,& Episcoporum iudicio, ac communi Consensu, qualiter de eo qui debite admo. nitus incorrigibilis perseuerauerit agendum sit, faciente Domino decernatur.Et ut obnoxius suprascripta capitula a nobis auxiliante Domino , inuiolabiliter obser-ρ uentur, & nos illa obseruaturos certius credatur, manibus proprijs subterfirmavimus.
