장음표시 사용
491쪽
nostram communem salutem , & pacem atque honorem, hic fidelium nostrorum eonsensu atque consilio constituimus, Vobis per scriptum nota facere Volumus, ut
illa plenius audire, & ad illud scriptum
recurrendo , quod in singulis comitatibus dari& relegi, atque haberi praecepimus, firmius retinere, & certius obseruare posistis. Quae etiam ab Episcopis, vel eorum ministris, per singulos comitatus de eorum parrochijs aperto sermone, ut ab omnibus possint intelligi, tradi volumus. KAROLvs GRATIA DEI REX.N o T V M esse volumus omnibus Dei& nostris fidelibus, quoniam haec quae s quutur capitula,nuc in isto placito nostro, anno ab Incarnatione Domini nostri I Esv CHRISTI DCCCLXIV. anno videlicet regni nostri ipso propitio xxv. indictione XLI. VII. Kalend. Iulias, in hoc loco qui dicitur Pistis, una cum fidelium nostrorum consensu atque consilio Constituimus, & cunctis sine ulla refragatione per regnum nostrum obseruanda manda
Primb considerauimus de honoreEecle-
492쪽
CAPITULA. 299siarum, & sacerdotum, ac seruorum Dei, de immunitate rerum ecclesiasticarum, ut nullus sibi de ipsis rebus contra auctoritatem praesumati Sc Comites Episcopis deministris Ecclesiae in eorum ministerijs adiutores in omnibus fiant, sicut in capitulari pr decessorum ac progenitorum nostrorum continetur, in secundo libro cap. XXII I. Et quicumque Comitum,vel mini strorum reipublicae, haec quae mandamus obseruare neglexerit, si prima & secunda vice de his admonitus non se correxerit, volumus ut negligentia Comitis ad nostram notitiam per Episcopos,& per Missos nostros deferatur, δί aliorum negligentia per Comites ad nostram notitiam perferatur ,ut nostra auctoritate, quod in
capitulari praedecessorum nostrorum continetur, subire cogantur.
Post haec de orphanorum 8e viduarum causis, de de regalibus iustitiis, de summopere de raptoribus puellarum , & viduarum, de sanctimonialium, de de his qui presbyteros flagellare praesumunt, &qui presbyteros de ecclesijs sine Episcoporum
consensu eicere, vel recipere , aut censum
de manso, vcl ex his quae dom nus 5c geni-
493쪽
tor noster in suis capitularibus Ecclesiis in
immunitate concessit,exigere non timent:&qui censa de rebus ecclesiasticis ad Ecclesias persoluere detrectant : ut firmitera Missis , & a Comitibus nostris inquirantur, Macriter distringantur, Λ plena iustitia inde fiat,secundum quod in capillataribus au i & patris nostri statutum habetur:& ipsi contemptores legum, diuinae scilicet & humanae , ad nostram praesentiam legaliter perducantur: ut inde consilio fidelium Dei ac nostrorum commendemus,quid de talibus hominibus sit faciendum , qui nec Deum timent , nec contra sanctos canones facere, nec legem & praeceptum regium infringere pertimescunt.. salua censura ecclesiastica, & episcopalis poenitentiae vindicta. II I. Vt lex&iustitia unicuique in suo ordine omnibus Conseruetur,& pacem, quam proxime, testeDeo,proprijs manibus communi consensu confirmauimus, quando
hic placitum nostrum habuimus, summ- nes& infra patriam quando ad placitum unusquisque venerit, & quando re dierit , & quando necessitas nobis euene rit ut hostem nostrum adnutiemus,usque constituta loca secundum c5suetudinem
494쪽
CAPITULA. 3OIM eapitula praedecessorum nostrorum obseruare procuret. Et qui cotrahanc confirmatione per contemptu venerit,aut quantocius, quod contra hanc excessum fuerit, emendare neglexerit,ab Episcopis, N: Mis sis, ac Comitibus nostris hoc nobis nuntiari mandamus: quatenus tantum Dei,Mnostru ac totius Christianitatis cotemptu, sicut secundum leges diuinas & humanas inuenerimus, emendare curemus,ne ipso nostro iudicio a Deo, quod absit, condemnati simus. Et videant Episcopi, &Missi, ac Comites nostri, ne si contra no stram communem confirmationem aliquis per contemptum fecerit, de emendare noluerit, per alium quam per illos, qui ad hoc constituti sunt, hunc Contemptum sciamus. quoniam si per altu, quam per illos hoc, sicut non conuenit, audierimus : sicut nec ipsi immunes a peccato erunt,sic nec ab ultione immunes existent.
Volumus, de expresse mandamus Comitibus nostris, ut sicut in XXIv. capitulo secundi libri capitulorum decessorum nostrorum continetur, vastilli nostri, nobistit nostrae coniugi famulantes, condignum apud omnes honorem habeant, sicut a
495쪽
genitore nostro, dc a nobis saepe admoni tum est: Zc sicut ipsi volunt se a nobis honoratos tenere, ita & nobis famulantibus, sicut consuetudo fuit antecessorum meorum, debitum honorem exhibeant.
Volumus, Ze expresse Comitibus nostris mandamus , ut villae nostrae indominicatae, sed Se villae de monasterijs, quarde c5iugi nostrae, de fili)s ac filiabus nostris concessa atque donata habemus , quaeque sub immunitate consistunt, Cum saluamento,& debita reuerentia in comitatibus illorum consistant. Sed &quae homines nostri, ac illorum, illarumque, qui sine ulla differentia & nostri sunt, cum sal uamento Ze debito honore habere possint. Et non ignorent,neque obliviscantur Comites ac Missi nostri, nos scire quod do minorum Dominus de se dicit: Honori cantes me, honorificabo, se qui contemnunt me,
Et quoniam humana fragilitas procli uior est ad contra iustitiam faciendum, quam ad iustitiam exequendam; εc diabolus semper certat, ut fragilitati humanae oculos mentis claudat, ne castigationem
496쪽
CAP1ΤVLA. 3P3 Dei videat, & semetipsam emendet: sicut ad nos peruentum est, quidam leues homines de istis Comitatibus, qui devastati
sunt a N o rimannis, in quibus res,& mancipia, & domos habuerunt; quia nunc ibi mancipia & domos non habent, quasi licenter malum faciunt: quia, sicut dicunt, non habent, unde ad iustitiam faciendam adducantur.& quia non habent domos ad quas secundum legem manniri & banniri possint, dicunt quod de mannitione vel bannitione legibus comprobari, & legaliter iudicari non possunt. Contra quorum malas insidias, consensu & consilio fidolium nostrorum statuimus , ut Comes missum suum ad illam terram, in qua domos quis habuit,mittat,& eum bannire&mannire iubeat. Et quoniam lex consensu populi,& constitutione regis sit,Franci iurare debeat, quia secundum regium mandatum nostrum ad iustitiam reddendam vel faetendam legibus bannitus vel mannitus fuit. &sic ipsae res illi iudicio scabiniorum in bannum mittantur, de si neces esuerit ipse in forbannum mittatur, qui ad iustitiam reddendam venire noluerit. Et mandet Comes,qui hoc executus fuit, alteri Comiti,in cuius Comitatu res,& maia .
497쪽
nostro verbo illi mandet,ut per illa quae in suo comitatu habet, illum distringat, quatenus ad iustitiam reddendam, vel faciendam in suum comitatum redeat.
Audiuimus etiam, quia huiusmodi leues homines in alijs comitatibus depraedationes & iniustitias faciant, &ad illum comitatum , in quo commanent, Sc in quo illas malitias non faciunt, factis maliti)s in alijs comitatibus reueniunt. Vnde mandamus, δί Comitibus nostris expresse praecipimus, ut illi Comites,in quorum comitatibus tales iniustitias faciunt, illis
Comitibus hoc mandent, in quorum comitatibus refugium habent: Sc una mente, unoque consensu,& Vno certamine,
ad tales homines comprehendendos se erigant Ze decertent, ut Ecclesiae Dei &ministri eius, & servi Dei, ac populus pa- cem dc quietem habere possit.
Vt denari j ex omnibus monetis, meri ac bene pensantes, sicut&in capitulari praedecetarum ac progenitorum nostrorum regum libro quarto, XLI. capitulo conti netur,in omni regno nostro non rehciatur
498쪽
nibus ciuitatibus,& vicis, ac villis,tam nostris in dominicatis, quam & his quae de immunitate sunt, vel de Comitatibus, atque hominum n. rorum, siue cuiuscumque sint per omne regnum nostrum, aiudicibus nostris , & ab eis quorum villae sunt,una cum ministris reipublicae, secundum quantitatem locorum S villarum, tanti ac tales de ipsis incolis 3c inihi manentibus constituantur, qui inde prouidentiam habeant, ne boni denari; reij-ciantur, &non nisi meri & bene pensantes accipiantur.
Vt illi, qui ex hac causa prouidentiam
habebunt, sacramento iurent, qu bd sicut eis ex hac causa iniunctum fuerit, quantum scierint & potuerint, debeant fideliter obseruare, & illum hominem quem scierint merum bene pensantem denarium reij cere, non debeant celare, sed ministris rei publicae eum debeant notum facere. De quo sacramento quicumque com Obatus fuerit periuratus, & secundum legem mundanam ut periurus puniatur, sicut in capitulari decessorum ac progenitorum nostrorum continetur, in sine capi-
499쪽
tulix. ex tertio libro, & secundum legem Ecclesiiasticam publicae poenitentiae subi
Vt ab ipsa M i ssa sancti Marti ni, per omne regnum nostrum noὲ nisi istius nostrae nouae monetae meri & bene pensantes denarij accipiatur. Et quicumque ab illa die alium denarium negotiandi causa protulerit , a Comite, SI a ministris eius, auferatur ab eo, sicut in libro capitulorum II. decimoOctauo capitulo continetur.
Ut in denariis nouae nostrae monetae, ex Vna parte nomen nostrum habeatur. in gyro,& in medio nostri nominis monogrammo . ex altera Vero parte, nomen ciuitatis, S in medio crux habeatur.
Sequentes Consuetudinem praedecessorum nostrorum, sicut in illorum capitulis inuenitur, Constituimus ut in nullo loco alio in omni regno nostro moneta fiat,nisi in palatio nostro , & in Quentovico, ac Rotomago ; quae moneta ad Quentovi-Cum ex antiqua consuetudine pertinet: &in Remis, & in Senonis, 3c in Parisio, Ss in Aurelianis, & in Cavillono, &in Metullo, & in Narbona.
500쪽
Vt hi, in quorum potestate deinceps
monetae permanserint, omni gratia & cupiditate, seu lucro postposito, fideles monetarios eligant, sicut Dei,& nostram gratiam volunt habere. Et ipsi monetaris iurent, quod ipsum ministerium, quantum scierint M potuerint, fideliter faciant. 55 mixtum denarium, & minus quam debet
pensantem fion monetent, nec monetari
consentiant. & sine ulla fraude,&absque malo ingenio, Contra eos, quorum argentum ad purgandum acceperint, ipsum argentum exmerent, NI sine fraude, tam inpensa, quam in purgatione denarios con- Cambient. Contra quod sacramentum , si
quilibet fecisse reputatus fuerit, iudicio Dei se examinet: & sicut contra hoc fecisse comprobatus fuerit, quia non maiorem frauὸem iacit, si mixtum denarium,& minus quam debeat pensantem mone-tauerit, quam si in purgatione & concam bio argenti per malum ingenium fraudem de argento reipublicae, Zc de argento rerum Ecclesiasticarum, M de facultate pauperum fecerit ι sicut constitutum est de falsis monetarijs in libro IV. Capitulorum, xxx m. capitulo, manum perdat, &visa-
