장음표시 사용
501쪽
crilegus, ac pauperum spoliator, publicae poenitentiae iudicio Episcopali subijciatur. Ex illis autem regionibus,in quibus secundum legem Romanam iudicia terminantur, iuxta ipsam legem culpabilis iudice
Vt in proximis Kalendis Iulij, per hane d0odecimam indictionem, habeat in Sil ,
uanectis ciuitate unusquisque Comes, in . cuius comitatu monetam esse iussimus, Vicecomitem suum cum duobus alijs hominibus , qui in eius comitatu res & mancipia vel beneficia habeant, & suum monetarium cum ipsis habeat: quatenus ibi accipiat per manus suas de camera nostra, ad opus uniuscuiusque monetarij ,de mero argento cum pensa libras quinque, ut habeat unde initium monetandi possit incipere: & pensam argenti, quam ex Camera nostra accepit, per manus eorum, per quas illud accepit, Sabbato ante initium Quadragesimae,in inonetatis denarrjs in praefato loco, & cum ipsa pensa , Cum qua ar gentum acceperat, Unusquisque monetarius in nostra camera reddat.
Vt nullus more solito pro ullo lucro vel auaritia hoc leuiter accipiat: sed omnes ab
502쪽
CA PITULA. 'O' ipsis Kalendis Iulij, argentum suum in
Constitutis monetis concambiari faciant:
scientes quia post Missam sancti Martini nulli alij denarij in regno nostro, nisi istius
nouae nostrae monetae recipientur: & ab
ipsis Kalendis Iuth ipsi noui denarij ab
omnibus accipiantur. Et quicumque liber homo ab ipso die denarium merum noua
nostrae monetae in regno nostro reiecerit,
sicut in praefato libro , & capitulo regio Continetur , bannum nostrum, id est solidos sexaginta,componat. Si vero serui Ecclesiastici, aut Comitum, aut vassallorum nostrorum hoc facere presumpserint: quia in praefato Capitulari continetur, Ut sexaginta ictibus vapulent, & hac occasione indiscreti homines modum in disciplina faciebant; constituimus fidelium nostrorum consensu atque consilio, Vt quorumcumque coloni& serui pro hoc conuicti, non cum grossa fuste, sed nudi cum virgis vapulent. dc in ciuitatibus, atque Vicis, seu villis, Episcopi per suos ministros, Vel pressiyteros,prouidentiam una cum reipublicae ministris accipiant, ne & in hac causa modus disciplinae transgrediatur : sed taliter fiat, qualiter & homines castigentur quasi pro intentione,vel occasione
503쪽
castigationis disciplinam facientes, pecca tum non incurrant, dc disciplinam sustinentes in corpore suo debiliores non fiant. Quod si quis hoc mandatum nostrum transgressus fuerit,nobis ab Episcopis nuntieturi quatenus taliter castigetur,ne deinceps mandatum nostrum quenquam delectet contemnere. Et si dominus, vel magister quilibet, aut aduocatus talium hominum , eos vel Comiti, vel Misso no stro, ad disciplinam sustinendam contradixerit , vel Misso nostro iussus praesentare noluerit, praedictum bannum sexaginta solidorum componat,sicut in praedicto capitulari habetur.
Vt si aliquis homo a proximis Kalendis
Iuth, de hac noua nostra moneta miXtum, vel minus quam debeat pensantem denarium inuenerit,constringat eum qui ipsum denarium ad negotiandum protulit, dc ip se dicat a quo eum accepit:& sic de manu ad manum veniat, usque dum ad falsitatis auctorem perueniatur. Et inuentus mixti vel minus quam debeat pensantis denarij monetator, & in illa terra, in qua iudicia secundum legemRomanam terminantur,
secundum istam legem iudicetur: dein illa
504쪽
CAPITULA. terra, in qua iudicia secundum legem Romanam non iudicantur, monetarius, sicut supra diximus, falsi denarii manum dexteram perdat, sicut in quarto libro capi
Eulorum continetur, capite trigesimo tertio. Et qui hoc consenserit, si liber est, sexaginta solidos componat: si seruus vel co-Ionus, nudus cum virgis Vapulet.
Vt diligenter Comitas de ministri rei pu Blicae per suos comitatus ac ministeria prouideant, ne in aliquo loco occulta vel fraudulenta moneta fieri possit. S: si inuentias ac comprobatus quilibet fuerit fraudulentam monetam percutiens, sicut constitutum est de falso monetario, ex praefato capitulari praedecetarum nostrorum, manus ei amputetur: & qui hoc consenserit, si liber est, sexaginta solidos componat, si seruus vel colonus, nudus cum
Et si falsus monetarius, aut de illis locis , in quibus monetam fieri iussimus, aut
occulte monetam percutiens, aut dena
rium falsum de nova moneta ad negotiandum proferens,ut constringi & puniri non possit, sicut est constitutum, in fiscum no-
505쪽
strum,uel in quamcunque immunitatem, aut alicuius potentis potestatem, vel proprietatem confugerit : si in nostrum Confugerit fiscum, requiratur a ministro nostro : &: si ille eum defenderit aut occultauerit, nuntietur nobis, quatenus ita in eo secundum capitulare regium iudicetur, novilus unquam falsitatem nostra auctoritate vel potestate consentire aut defendere audeat. Si autem ii,' mmunitatem,vel potestatem; aut proprietatem alicuius potentis confugerit, secundum quod in tertio libro capitularis, xxv I. capitulo continetur , de eo qui furtum,aut homicidium, vel quodlibet crimen soris committes infra immunitatem fugerit, inde sat . id est mandet Comes, vel publicae rei minister Episcopo, vel abbati, vel illi, quicumque locum Episcopi, vel abbatis, vel abbati1sae
tenuerit, vel potentis hominis, in cuius potestatem vel proprietatem confugerit, Vt reddat ei reum. Si ille contradixerit, Meum reddere noluerit, in prima contradictione, solid. xv. culpabilis iudicetur: si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, xxx. solid. culpabilis iudicetur: si nec ad tertiam inquisitionem consentire
Voluerit, quidquid reus damni fecit,totum
506쪽
CAPITULA. 3Ι3 ille, qui eum infra immunitatem retinet, nec reddere vult, soluere cogatur : ipse Comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra immunitatem quaerendi, ubicumque eum inuenire potuerit. Si autem in prima inquisitione Comiti responsum fuerit, quod reus infra immunitatem
quidem fuisset, sed fuga lapsus sit, iuret
quod ipse eum ad iustitiam cuiuslibet dis- faciendam fugere non fecisset, sit ei in hoc satisfactum. Si vero intranti in ipsam immunitatem, vel in cuiustibet hominis potestatem, vel proprietatem , Comiti collecta manu quilibet resistere tentaverit; Comes hoc ad regem, vel principem deferat, & ibi iudicetur:& sicut ille qui in immunitate damnum fecit, Dc. solidos componi debet, ita qui Comiti collecta
manu resistere praesumpserit, D c. sol. culpabilis iudicetur. ι
Vt melius & commodius haec prouidentia de bonis denarijs non rehciendis,& de monetae falsae denarijs custodiri possit, volumus ut unusquisque Comes de comitatu suo omnia mercata inbreuiari faciat, desciat nobis dicere, quae mercata tempore
aui nostri fuerunt, & quae tempore domni
507쪽
& genitoris nostri esse coeperunt, vel quae illius auctoritate constituta fuerunt, Vel quae sine auctoritate illius facta fuerunt, vel quae tempore nostro conuenire coeperunt,uel quae in antiquis locis permanensi& si mutata sunt, cuius auctoritate muta ta fuerunt. Et ipsum breuem unusquisque Comes ad proximum placitum nostrum nobis adportet, ut decernere possimus, quatenus necessaria dc utilia, & quae per auctoritatem sunt, maneant, quae vero su perflua, interdicantur, vel locis suis restituantur.& mercata die Dominico in nullo loco habeantur, sicut in primo libro Capitulorum, capitulo CXLV. habetur.
Vt Comes,& reipublicae ministri, ac ceteri fideles nostri prouideant, quatenus iustus modius, aequusque sextarius, secun dum sacram scripturam, & Capitula praedecessorum nostrorum, in ciuitatibus, S in vicis,& in villis,ad vendendum S eme dum fiat : SI mensuram secundum antiquam consuetudinem de palatio nostro accipiant,&non pro hae occasione a man-
suariis, vel ab his qui censum debent, maior modius, nisi sicut consuetudo fuit, exigatur. Et ipsi homines, qui per villas
508쪽
bunt, ipsi etiam de mensura,ne adulteretur , prouideant; sicut in libro tertio capitulorum , cap. XC. continetur. Et si quis reputatus fuerit mensuram adulterasse, &cum maiori modio vel sextario annonam vel vinum accepis., dc cum minori mensura venundare; si liber homo est, aut secundum suam legem se inde sacramento idoneum reddat, aut si hoc fecisse, vel fieri iussiisse, aut consensisse comprobatus fuerit, hoc unde mensuram adulterauit, id est vinum 5e annona, a ministris reipublicae tollatur ab eo; insuper 3c bannum nostrum, id est solidos Lx. componat. Si
autem colonus, vel seruus inde reputatus
fuerit, aut iudicio Dei se inde examinet, aut si inde conuictus fuerit, hoc, Ut supra
diximus,unde mensuram adulterauit perdat, insuper Nρ virgis nudo corpore Vapu'
let. Et siue liber, siue colonus, vel seruus de hoc conuictus fuerit, post legalem emendationem, episcopale iudicium suscipiat, quia contra tale interdictum Domini fecit dicentis: IPulpecuniam μam non Psit, dedit ad usiuram , unde regnum Dei sibi in clausit,& infernum sibi aperuit. Quod peccatu inter illa criminalia peccata com
509쪽
31c ' CAROLI CAL v I putatur, de quibus dicit Apostolus, quod
qui ea fecerit, cum huiusmodi nec cibum sumere Christiano licet. & inde lacri Nicaeni canones clericos gradus Ierdere 1ubent: & de tali causa, unde sieculares homines vitam perdunt, inde clerici Ecclesiasticu gradum amittunt. Ministri autem reipublicae se caute custodiant, ne pro has occasione ducti cupiditate, per aliquod malum ingenium, a liberis hominibus, e Icolonis, seu seruis, sua iniuste tollant. quia si inde ad nos clamor venerit,& inde con uicti fuerint, sic iniustitiam istam exsoluent, sicut illi qui in suo ministerio tortum faciant. In illis autem regionibus, in quibus secundum legem Romanam iudicantur iudicia, iuxta ipsam legem committentes talia iudicentur: quia super illam legem, vel contra ipsam legem, nec anteces res nostri quodcunque capitulum statuerunt,nec nos aliquid constituimus Si militer per ciuitates vicos, atque per mercata, ministri Reipub. prouideant, ne illi qui panem coctum,aut carnem per de-neratas, aut vinum per sextaria Vendunt, adulterare & minuere possint. Sed quatos mensurabiles panes in unaquaque ciuitate
de iusto modio Episcopi, vel abbatis, seu
510쪽
CAPI TvLA. ITComitis ministeriales a pistoribus suis recipiunt,tantos meserabiles panes de aequo modio a pistoribus qui panem Vendunt, fieri faciant. Quod si inuenti fuerint adulterare, vel minorare, ut supra diximus, secundum suum modum culpabiles iudicentur. Homines etiam, qui prouidetiam habere debebunt, ne mancae mensurae fiant, si deperiurio quod iurauerunt,quia hoc consentire non debuissent, revicti
fuerint , secundum legem puniantur: sicut in fine capituli decimi ex libro tertio capitulorum habetur: & postea ab Episcopo ' publicam poenitentiam de periurio acci
Vt quia per tres iam annos bannum pro reiectione bonorum denariorum perdonauimus, Volumus Vt modo , secundum discretionem, quam Missis nostris commendauimus, reVadiatum persoluatur,& ubi re adlatum non est , reuadietur desoluatur : quatenus de ex hoc, de ex disciplina constituta ita constricti, deinceps cessent denarios bonos rei cere. Et quoniam audiuimus, occasione accepta pro re adiato tanno , quosdam plus a pauperibus accepisse, quam bannus leuet: hoc a Missis nostris diligenter requiri
