Sancti Petri Damiani S.R.E. cardinalis episcopi ostiensis ordinis S. Benedicti, e congregatione Fontis-Avellanae Opera omnia : nunc primum in unum collecta ac argumentis, et notationibus illustrata

발행: 1783년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ramenta

nitus re solvuntur

Ianthi , Auditores Rotae a

quid bi super o coepto placeret , per suae

virtutis indicium evidenter ostenderet. Interim vero dum huiusmodi precibus frequenter insisteret , his per somnium confortatus audivit quia ferramenta illa iam essent divinitus rei b-luta . Porro autem in festivitate beatorum Apollo lorum Simonis Iudae, quam nuperrime celebravimus, dum nocturno cum fratribus interesset osticio , repente duo illa ferramenta quae super humeros posita utrinque iusserius dependebant, ventremque cum renibus coarcta, bant, prorsus effracta sunt unum in duas alterum in tres divisum est partes. Ceteri u ro circuli non quidem per partes abrupti, sed ita laxati sunt qua lam facti sunt mollita lenitate flexibiles , ut quodammodo non tam ferre quam pluimbei viderentur, adeo ut etiana si vellet defluentibus et , ae prolabentibus astringere te, ultra non posset. Sic sic frater, qui sancta devotionis aestuanti fuerat ardore constrictus, pio Dei judicio est mirabiliter absolutus. Quid ergo magnum si per Dominicum, mirabilem videlicet virum, signum ali quod Deus voluisset ostendere , cum in plotyrocinii exordio per hunc iuvenculum duo miracula dignatus est exhibere, eum laudabiliussit fortia peregisse quam nova P Unde David cum prauni sistet e Mirabilis Deus in sanctis fuis protinus addidit Ipse dabit virtutZm fortitudinem plebi fuae . Non ait signa sve prodigia , sed ipse dabit virtutem fortitudinem

Praeterea cum Romanus quidam, Stephanus nomine , iudex sacri Palatii summam praesidatus administraret Auximi exigente causa , Dominicus ad eum venit, eumque super quadam eremi possessione, quam ex ure edis Apostolicae detinebat, obnixe rogavit. Quem ille utpote nulla vestium compositione festivum, de-ipiciens sprevit . eique nil eorum qua poscebat, indulsit. Cumque sibi a circumstantibus dicerem : Noli eum tam dure suscipere, sanctus enim vir est. Ille tamquam fel evomens ait : Sit Sanctus , ut vultis sed . Petrus certe senstior est, cujus ego causam in hac adaministratione defendo. Igitur impos coepti Dominicii redit ad cellulam ; ille quoque post paululum reverius est Romam. Porro puer quidam a despicabilis, qui ad exequendum quodcumque negotium in administratione remansit, quidquid Dominicus petierat a Judice cuncta reverenter implevit. Judex autem non diu postquam ad propria repedavit , hostilibus gladiis perfossus interiit multasque divitias, quia sobolem non habebat, extraneis a redibus dereliquit Erat praeterea Dominicu valde cautus ire verbis, ut apte sibi congrueret illa sententia

qua acobus Apostolus ait Si quis in erbo non offendis, hic perfectus est Cir . Nam si

quando etiam quaereretur, quota diei hora esset, numquam absolute dicebat, tota est sed cum additamento semper , prope tertia hora est, prope sexta hora est. Inquisitus a me cursemper ita diceret: In hoc, inquit, menda-dacium caveo . Nam sive sit hora transacta sive adhuc fortassis immineat, propinqua tamen est , quae videlicet a momenta in quo loquimur, non elongatur.

Habebat aliquando cellulam iuxta monasterium, quod dicitur Coniunctuli In vigilia itaque Dominicae Nativitatis , cum tota prae cedenti Quadragesima h mansisset inclusus tantisque ieiuniis , atque laboribus esset vehementer afflictus , invitante gloria solemnitatis egressus, Abbati loci humiliter procidit , veniam petiit, actu suos, cogitationes lacrymabiliter accusavit. Ille autem, ut erat iuvenculuς, levis moribus, consiliis spiritualibus insuetus , cum sibi sufficeret unum psalmum, Vel perexiguum quid imponere, praecepit ut pro his quae confessus fuerat, triginta psalteria decantaret . Qua nimirum ille sententia velut sagitta perculsu , ad cor rediit , atque hoc provenisse ex diυ in dispositione judicii deputavit . Itaque regressus in cellulam , numquam prodiit , donec praefixum indictae poenictentiae canonem instantissimae sedulitate persolvit

Felix ejus excessus e ita. SOLEBAT autem per intervalla , liret parcinsi me , vinum biberes; sed longe antequam

defunctus est, decrevit ab eo penitus abstinere. Ut itaque jam omissi ceteris ad obitum veniamus , patiebatur gravedinem stomachi, crebris insuper capitis doloribus cruciabatur Et quoniam alterum saepe procedit ex altero , proposuit ad purgandum stomachum antidoti sumere poculum . Sexta igitur feria per continuum diem vix desit, vel modulandis psalmis insistere, vel eorrigiarum se ictibus flagellare . NOEt vero sopore deposito, suscepit antidotum , deinde coepit angustiari, de stomachi dolore graviter conqueri . Post decursum itaque nocturnae synaxis officium , post matutinos hymnos, cum prima iam hora sibi a fratribus qui aderant cantaretur , sanctum Deo spiritum reddidit Invenerunt autem Walteram loricam , praeter eam qua indutus erat, lateribus ejus sindonis more substratam . Unde suspicati sunt fratres, hoc sibi praeter consuetudinem nullatenus accl- disse, quia se sub eam sanus tenere consueverat , super quam videlicetis in infirmitate jacebat. Somniaverat autem tunc quidam frater deme , quod oculorum lumen amiseram . Quod dum ego Hildebrando venerabili Romanae Ecclesia Archidiacono in Lateranens Palatio retulissem : Nequaquam , inquit, ut times , Utibi propinquae est mortis indicium , sed familiaris

Μagnam nillitas. Longe ante obitum a vino absti

Laborat dolore si

machi SocapitiS. Mildebranis uias fuit

Hoc in loco pueri nomine intelligendum es.se ignobilis conditionis minittrum, adnotat Nabil

b Haec Quadragesima intestigi debet de uadram

gesimari Martini, quae protendebatur ab Octayis omnium Sanetorum usque ad Natale Domini. Eius loco modo observat Ecclesia jejunium, quod appellatur Adventus.

262쪽

xu sit, sicut oculus lumen tuum , ac splendor in bonis operibus videatur. Et, O verum, sed amarius omni felle praesagium t Tertio die postquam Romanis moenibus sum egressus, ecce mihi relatio crudelis occurrit, quae mihi nihil minus opinanti caecatum me remansisse perhibuit . Dominum scilicet is illuminatorem meum Dominicum ex hoc saeculo nuper egressum. Illico mihi liquido patuit, dum ille petiit lucis auctorem, in tenebrarum me remansisse caligine. Fratres autem corpus ejus, ne a vicinis monachis eorum raperetur e manibus in eadem in qua defunctus est cellula , defossa humo , celeriter obruerunt. Nos autem ipso die Dominico quo remum ingressi sumus, sanctum corpus inde sublatum reverenter, ut dignum e-Post no rat, in Capitulo sepelivimus. Et cum nonus i. h. 46, esset depositionis ejus dies, praedictum corpus pus eiu sanum illibatumque reperimus. Eant nunc qui carnis suae delectantur illecebris, medullas absorbeant voluptatum, occisionis vi Stima ad aeternum nutriantur incendium , in super bia se cornibus efferant, venti lent innocentes, ad votum molliter vivant, ut eorum viscera postmodum poenis semper ultricibus amarescant . Nunc velut infraenes equi per voluptatum suarum prata discurrant , ut post eorum manus' brachia districtionis extre- Gala . . mae ora cohibeant . Dominicu autem noster

stigmata es portavit in corpore in vexillum crucis non tantum in fronte depinxit, sed cunctis etiam undique membris impressit. Exustus aridus ab humore calami unci uberibus canestis gratia meruit imbribus irrigari Hie ferrea lorica praecingitur, illic niveis Angelicae gloriae vellibus decoratur . Hic duritia cubilis atteritur, illic molli Patriarcharum gre-Υota ita mi confovetur. Tota haec vita facta est sibi zzienti parasceve Crucis, illic autem esstivus splenivii idus aeternam celebrat gloriam resurrectionis Nunc inter ignitos supernae Hierusalem lapide

emicat, nunc Ornatus Victoriarum suarum titulis aeterna laude triumphat, atque in illa e torum civium jucunda societate conjubilat. Obiit autem B. Dominicus prioie Idus -ctobris , a regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre QSpiritu sancto vivit' regnat in saecula saeculorum . Amen. H V I A. A Depresso homine mille Metanaeas in no Psalterio fieri. Metanae hoc loco non illa intelligitur , quam carminibus Ausonius dei cribit Quae facti , ut ille ait, non factique exigit poenas . Licet vera germanaque hujus nominis acceptio apud probatos auctores illam significet. Est enim μετω oi , poeniten tia, resipiscentia , eum post factum sapimus Ceterum hie illud denotat , quod apud Graecos Ecclesiasticos , scriptores posterioris aetatis , qui id vocabuli transtulerunt ad eas corporis prostrationes, quas publice vel pri vatim Christi fideles sponte, vel e sanctorum

nim , vel o is μεταν ire οντες dicebantur qui publicam olim poenitentiam agebant. Fue runt autem crebrae in terram prostrationes in usuri ut ex Sozomeno colligitur Mapud Graecos quibuscumque poenitentibus ita eae prostrationes iniungebantur , ut eam ob rem pro trationes in terram proprio quasi vocabulo μιτα

νοιαι, et τρωταὶ μετανοια nuncupari potuerint.

Sunt aliae ἐδαφιαιαι, quae sine prosit ratione si xis tantummodo genibus absolvuntur , cujusmodi est illa apud regentium adversus Judaeos

est, Ter genu lactens ad terram usque, deinde surgens, manus ad caesum tendens, dixit

Plura suppetunt exempla apud Chrysoctiomum, Basilium , Evagrium , aliosque scriptores , qui

monachorum res Macta sunt prosecuti, quos hic referre notarum ratio non permittit . Sed illi puriori cultiorique vocabulo eas meta natas vocarunt γονυκλισiας, genuflexiones . Denique illud etiam obiter addamus, quod rem magis declarat . quia apud Monachos salutationes funt , vel demissa corporis inflexione, vel etiam curvatis genibus , ob id μετανοία salutatio ostri quod legimus apud Ioannem erosolymit in vita Damasc. apud Damasc. lib. I. de Imag., apud aximum in schol ad Areopag. Tyro quidam apud Anast. Sinait. ἐνσω Iυγι seniorem interrogat, an religio sit, eum qui sibi ostendiculo fuerit, salutares: βύ- ω, inquit, υr μετανο αν, mum is mihi salutandus est 3

DEu mirabilem in sanctis suis, Psalm ista Por. κ=.telle, didicimus, non solum in eo quod

mirabilia signa per eos operatur in his qui In rabili imfirmantur: verum etiam quod per eum ipsi convalescentes de infirmitate communi , fortes facti sunt in bello. Infirmitas enim hominum avet mortem fugere, maxime vero si sit cum cruciatibus inferenda. Sed sancti Martyres hanc infirmitatem per Dei gratiam superantes, non solum oblata pertulere tormenta , per ipsa suam vitam fuderunt; verum etiam ultro se tyrannis, carnificibus ad poenas atrocissimas obtulerunt. Quod hominum .nus optimo iure dixerim , divino munere, sortitudinem suam mutasse. Cum quod per naturam amatur

nullo cogente deponunt: in quod naturaliter exhorretur, ipsi sua sponte sequuntur. Quod si quidem mentis robur , quamvis in viris ipsis mirabile sit, summis laudibus dignum, longe tamen es mirabilius' laudabilius in sexu

263쪽

DE As s. s. VIR C. ET MART. FLORAE, ET LUCILLA .

Roma semis per caput orbis.

SO Ifemineo , qui frigiditate sua natura timidus mollis et tris sicut bellis ineptiisimus eii, tagladios odit arma non solum conspectum , sed & memoriam sanguinis perhorrescit. Hae iccirco praemiserim ut intelligatis, fratres chartissimi , quales quantaeque sint irgines, ad quar utra solemnia convenitis in quibus

non solum religionem Venerari debemus , nec virginitatem tantum , sed & ipsum martyrium nec qualecumque martyrium, sed tale ad quod ipsa sua sponte de remotis regionibus non secus, quam ad summas delicias cucurrere. In quo summae fortitudinis actu non solum emicuere , sed etiam suae virginitatis exemplo , Barbarorum Regem nondum Baptismatis unda renatum, ad idem certamen , eodem subeundum affectu aemulatione sancti uim a perduxerunt

Quas quidem Virgines Regem si comparemus ad invicem in actu tanta virtutis, sexu quidem superant pietate & exemplo superantur autem a Rege, quod is nondum regeneratus in Christo , tyrocinium suum a tanta celsitudine perfectionis incepit, ut prius martyr fieret, quam Fidei susciperet Sacramentum: qui lotus aqua non fuerat, suo sanguine lava. retur. O vere spectaculum maximum, cernere

eum qui Chri ilianus non uerat, cervicem pro Chrillo tendere: eum qui nondum erat renatus Baptismate, pr martyrii palmam baptizatis plurimis anteferri l Sed ipsa nobis hilloria b iam loquatur, ipsa nobi sanctorum originem , ipsa eorum vitae progressum, ipsa consummati certaminis gloriam jam proponat.

Harum fanctarum Virginum pietas , captivites, in optiυietate libertas. URBEM Romam universas urbes omni nobilitatis genere praecessisse, caput orbis fuisse manifestum est. Si enim ante Christi Domini nativitatem consideres, Romanos invenis rerum dominos; sin post, per . Petri sedem caput orbis effectam vides; si viros qui

Provenerant in ea mente revolvas, consito cautos , strenuo armis , fortitudine summos, praestantes iustitia , moderatos in rebus omnibus comprobabis. Unum quod ante Christum defuerat, dei scilicet pietas, per Petrum illata,

urbem, quae eatenus in ceteris ceteras superaverat, nobilitavit adeo, ut in hoc etiam ceteras antecedat. Quis enim sufficiat numerare

quot huius urbis indigenae Christianis temporibus bello paceque claruerint Uincit quidem

Opinionem eorum numerus, vincitis fidem Sed inter eos qui cruciatibus suis regnum caeleste mercati sunt, hae nimirum, ad quarum solemnia convenitis, specialem obtinent dignita tem . Uirilem quidem animum induentes, Romae progenitae, Romae religiosissime vivere Romae defungi demum conliantissime meruerunt. Glorios igitur virgines Flora aucilla sorores, temporibus quantum intelligi potest, datur , Antonini, cognomento Pii e , cum Romae suis sanctis moribus in conspectibus

di Vinis arderent foris vero secundum nominum suorum proprietatem florerentin lucerent, postolicam vitam delegerunt, qua se a terrenais Tum amore retraherent, corporis sui sanctificata vascula pudicitia sanctificatione litarent d quae noverant per superbiam Angelo corruisse, per humilitatem sibi ad caelos pararent ascensum. Cum igitur per haec,' alia benefacta Deo, hominibusque placerent voluit eas Dominus per tribulationes, veluti aurumper ignem probare, ut eas apud se gloriosiores efficeret. Cum enim Deus virgines sanctas virtute fortitudinis instruxistet, noluit eas latere sed in campum certaminis prodires ut quae sui corporis passiones, diaboli tentationes vicerant, ipsum etiam sarculum superarent. A levioribus igitur sumens initium consilio sancto suo, quomodo de malis etiam elicit bona , Ducta de regione sua subduci permisit: ut 4atientiae meritum sumerent, nomen Christi exteris Gentibus nuntiarent, Meas ad eius cultum adducerent.

Erat quidem per ea tempora in Africae d)partibus Rex barbarus, nomine Eugegius, qui Romanis regionibus infestus , eas depopulare e conatus, inter reliquos captivos, Uirgines sanctas, volente eo , in suam regionem adduxit: quas cum iuvenili aetate is ulchritudine

praestantes videret, in earum exarsit amorem . Quibus cum cultu regio mundum muliebrem exhiberi curaret, Flora virgo prudenter advertens quid intenderet Barbarus, ait ad eum

Uide quid facias. Nam potentimimum sponsum habemus, qui nostris suisque permotus injuriis, furorem suum exagitabit in te Furit auditis his Barbarus, superbia vanitate turgidus non putans inveniri posse quemquam , qui in se possit exercere vindictam , turbata mente ,

arroganti oce respondit: in quis est sponsus vester, cujusve potestatis, ut iniurias suas vel vestras in me possit ulcisci Uirgo vero Domini Flora nihil trepidans .feminea cogitationi uirilem fiduciam inserens Deum, inquit, Dominum Iesum Christum sponsum habemus qui caelum terramque de nihilo condidit,

universa suae caeli ambitu continentur . Cui

cuncta deserviunt, cui nihil potest esse di melle; huic Domino Deo nos ipsas spopondimus, ut e

immaculato corde corpore servimus . Quod

violari , quod pollui, quod tua libidini desese

vire

Narraturpia vita

harum Virginum a

nes in Africam ad

ει, - 'in colligo, hanc narrationem in annuas. VILIti natum Virginum sesivitate institutam esse m Olia. b Non exprimitur, utrum haec historia tunc fuerit scripta , vel traditione dumtaxat accepta Vide, quae de simili Petri Damiani textu in Om

mentario praevio num io dixi.

c Antoninus Pius ab anno Christi ra8 usque adocia Romanum imperium tenuit, ut in Commentario praevio n. 7. dictum est. d Patria huius reguli in tribus Ss altorum apographis siletur , ut in Commentario praevio Ob

servavimuS .

e Depopulatio ea facile intelligi potest iuxta

ea , quae in Commentario praevio num 48. vel a. notavimus.

264쪽

vire, quam absonum , quam impium , quam- r a. que 1 impossibile, videas. meque enim po- e persuadere tibi, si templum Dei, quod sumus os , violare traflaveris, te impune iturum sed certo certius tibi persuadere debes te protinus disperdendum ab eo quem in nostris

h. - δη lacescis injuriis His auditis , invictissimu gυ. bi, Rex, tantam feminae miratus constantiam, fatiscinore cundiam , castitatis amorem Domini nutu

reuocatitur, terretur, Wimpurum assectum , quo Virginibus stuprum paraverat, in religionem commutans , Deum summum berum in earum pectoribus veneratur: statimque iussit eis secretum is ornatum cubiculum praeparari , ad quod nulli virorum pateret ingressus , sed solis virginibus, quas perpetuo Sanctarum obsequio dedicaverat. Quibus etiam mandavit, ut ab earum ministerio non recederent , sed eis summa reverentia deservirent, utpote ancillis Dei, qui moraretur in resis. Videntes igitur sanctae sorores tantam Dei providentiam circa se , qua de praedone patronum in de corruptore pudoris assertorem effecerat , Principum curiam in monasticum claustrum commutarat , divinum consilium admiratae , gratias agebant ingentes omnium honorum Auctori, qui in captivitate postas

apud alienigenam Regem tantam gratiam invenire fecisset , pro cujus incolumitate simul salute perpetua , Deum, prout iustum erat frequenter orabant , ne qua notari possent in- pratitudinis macula. Formatur interim animus Regis ad idem in tantum earum sacris precibus confidebat profecturus ad bel- Rchis erga lum, se eis instantissime commendaret. A qui-h P . . A bus cum iuberetur bono animo esse, vel audi Ab hostibus et se domum cum salute reversurum , quasi V -- caelesti munitu oraculo , victoriae spem certam concipiens, descendebat in praelium , semper nutu Dei victoriam reportabat . Quibus evidentissimis earum signis sanctitatis, Rex intelligens per earum se preces esse protectum a

Deo is in cunctis agendis adjutum, majori

Virgines prosequebatur honore is velut matres habebat, beatum se judicans, Regnum suum a quod ancillarum Christi protegebatur meritis, precibus firmabatur.

Virginum e captiuitate liberatio, reditus Romam, oe martyrium uua cum

D raptore.

VIRoisinus igitur an Elis in Africana regione sub Eugegio Rege , religiose sancteque degentibus, in ege jugibus illa obsequiis beneficiis prosequente, iam annus vigesimus agebatur, ex quo fuerant de sua propria civitate captivatae . Post quod temporis spatium, volens Dominus Iesus fidelissimas sponsas suas de saeculi praesentis eruere laborioso certamineo in ipsum caelestem thalamum introducere, Wiciens illas ad martyrium subeundum esse promptissimas , noluit eas domesticis tantum triumphis ornari; verum in campum prodire, & aucto certamine gloriosam vitam gloriosi martyrii triumpho finire. Non enim frustra Rex noster milites suos fortissimis armis accingit, quod profecto tunc faceret , si quos

ad martyrium roboraret, is certamen non opponeret, naturae sineret in pace concedere.

Sponsus igitur suus sub intempestae noctis si Admonitae lentio per visionem apparet, eas his verbis Ei ..ta

alloquitur milectae Sponsa , nullam ultra mo iuntur in

ram in his regionibus facile , sed surgentes ad G .I.

patriam vestram redites, ubi vos oportet per martyrium consummari. Quibus auditis, Virgines gavisae gaudio magno pro tanto nuntio beneficio , Sponso Christo summas gratias egerunt mane suo Principi narraverunt rogantes ut sibi liceret ad patriam , secundum oraculum ad se factum ad palmam martyrii consequendam, redire. Tunc vero haec audiens Rex, perpendens, impium simul Qimpossibile divinis refragari praeceptis, Walta consideratione pertractans , eatenus se per praesentiam

Uirginum in rebus bellicis non modo servatum esse, sed auctum is per eas in omnibus gloriosum esses tuis; per earum absentiam sibi

vitaeque suae timen exitium , decrevit, earum itineribus comitem se tribuere, dixit ad eas: Quandoquidem vobis recedendum est, cin te nekse iiiii

grum mihi non sit post vestrum discessum in comitem his regionibus remorari, si permittitis , veniam ipse vobiscum . Innuentibus autem eis, id fieri cupientibus is asserentibus insuper ipsum Christiano regi certo certius aggregandum , quas divino responso permotus, regno 1fliis, uxore dimissa , ancillarum Christi comes effultur qui iam Uirgines barbarico

furore de regionibus earum abduxerat, quasi pater amantissimus reducebat . Inter utrumques consera , mutationem divinae dexterae contueris. Ibi enim Eugegium lupum serocissimum invenis , hic mansuetissimum agnum . Aliena

tunc rapere, Virginitatem corrumpere, innocentes occidere conabatur : at nunc sua pro nihilo ducit, pudicitiam asserit , pro Christo mori desiderat , atque ad vitam ponendam pro Christo sua sponte de longinquis regionibus occurrit Mirentur haec Gentiles Mincreduli mi P rentur nescientes Deum in an Stis suis esse mi rabilem , sicut praefati sumus. 5 Nos enim hujusmodi non mirari, sed amare debemus, fidelibus omnia scientes possibilia. Imperantibus igitur Romae M. Antonio Uero is Commodo Aurelio c), anno scilicet Domini centesimo octogesimo, vel circa sanctae virgines lora Lucilla sorores, cum Eu- gegio Rege ad martyrium suscipiendum pro Christo urbem Romam intrantes, inveniunt

agente a Hie ditio istius Dynasta vocatur regnum et Dinus ex acti Aretini ob eam vocem omissam

argumentetur nomen regis miti stet, ut in Com. mentatio praevio n. 4. 2. videri notest.

b Similia divinae gratiae miracula in Sacra scriptura, historia celesiastica adhuc occurrunt. c Ne his Ιmneratoribus , quorum nomina hic luxata aut transportata sunt, vide ille montium rom. a. di. mperat pag. Oa is sequentibus.

265쪽

agente Praesecto urbis, Helio nomine, furorem Gentilium cortra Christicolas desaevire . hiemiliae minime veritae palam se ostenderunt, is satellitibus comprehensat, Praefecto urbis clio - m o praesentantur. A quo de Christiano culturus. Percunctatae , Christianas cunctanter e

struunt adiicientes, se post annorum viginti captivitatem , iussu Christi Romam ad martyrium rediisse. Quibus Heliusci rarceptum Imperatorum aflerit, Winculcat id esse, ut Christiani diis litent, vel gravibus suppliciis occidantur. Ad haec virgines responderunt , paratas se pro vivo veroque Deo vitam propriam Ionera , ad quod ipste revelatione divina deonginquis mundi regionibus advenissent . Tune impius Helius videns ea non posse de sancto proposito amoveri , ulsit eas felici cruore damnari , juxta cujus imperium , astant Euge- earum constantiam admirant , a li

' Christi

famulummii fides.

loribus capite pleiae , Artyrii coronam adepta sunt Post quarum excessum , viden Eugegius Rex Floram Lucillam matres suas is dominas inani fetia per tantam constantiam coronatas, se supersΗ. - φν te reliquisse , ardens amore martyrii , cujus in sexu semineo jam exempla processerant, Praefecto ultro se obtulit, dicens Et meipsum cum eis depone, quoniam ambae dominae meae sunt, pol earum excessum vivere renuo. Interrogatus autem quis esset , nomen dicit, patriam, virginum quoque, suam omnem historiam manifestat, adjiciens se pro nomine Iesu Christi mortem appetere . Retrahi abat Aelius revocabat in dubium , quod hi qui Christianus non erat , vellet pro Christo de- Tum ii fungi . Cui ex Eugegius dixit Effusio mei sanguinis me Christi cultorem efficiet, qui mea sua gratia alienum non ducet. Post quam fidei confessionem Uir venerabilis iussu Praefecti

capite truncatur . Sic virgines gloriosae Flora

Lucilla cum Eugegio Rege capitis obtruncatione, morte, immortalitatem acquisierunt

4. ata Augusti , quas ad thalamum summi Sponsi spiritus Angelici deduxerunt' quem dum

viverent, in morte , toto mentis affectu atque amore prosecutae sunt, pro quo divitias,

voluptates, honores' vitam ipsam, qua nihil homini charius, libentissime contempserunt. In quo quiescentes. δ beatae pro voluntaria paupertate in aes ij mabiles feras divitias acquisierunt pro temporalibus jejuniis arterna convivia, pro contemptu pruritus foedissimi honestatem, perpetuas voluptates, pro ridiculis puerilibus hujus vitae veros , solidos o sempiternos honores pro momentanea , fragilique vitam meruere perpetuam

n. Corporum epultura, Translatio.

CORPORA vero eorum a fidelibus collecta

sunt, Christiana pietate sepulta in suburbano civitatis Ostiensis, ubi quieverunt a n- nos per septingentosis ultra , videlicet 'tie ad annum Domini nongentesimum primum Quo tempore religiosus ater Ioannes Episcopus retinus , Cancellarius Palatinus , sacra sanctarum Florato Lucillae Eugegii Regis corpora a Benedicto eius nominis stomano Pontifice III petiit, maccepit. Quae per familiam mam deferri religiose curans Aretium versus , ipse, ne per Romano impedimentum aliquod pateretur , per atram viam refersus est. Volente autem Deo nomina, meritaque virginum , ad suam Mearum gloriam divulgare , contigit quadam die familiares Episcopi cum sanctis corporibus hospitari inter lacum Disortium nomine se retinam paludem Accolae vero loci , Domini autem in primis ex reverentia loci in religione familiae cognoscentes sacra reliquias, nutu Dei quamdam ex

eis impetravere particulam. Ut autem secundum Apostolica monita tantis Dei beneficiis Rs ni grati, in honorem Dei, is Mariae, ac SS. Florae, Lucillae Basi Iicam condiderunt, per sanctas earum reliquias dicari fecerunt Nomen etiam oppidi, Principatusque sui a sanctae Florae nomine denominari jusserunt, cum

primum oppidum Arnia is ipsi Amiata Comites dicerentur.

Ab oppido igitur sanctae Florae, religi

sis Comitibus abeuntes , iter prosequebantur inceptum, jamque ad Aretinam planitiem propinquabant, cum ecce consilio Dei, jument timquod sacra corpora deferebat, ulterius se deduci nulli abhortationibus vel verberibus admittebat. Attoniti ministri semet invicem exspectantes, quid sibi vellent martyres ignorantes , Episcopo , qui iam Aretium per Venerat, quid sibi contigisset, intimare non negligunt. Tunc devotus Antistes, accepto nuntio, maxima deductus multitudine Clericorum , populi, perrexit obviam Sanctis is praemissi precibus sacris, lacrymis aspersus, per seipsum iumentum illud movere conatus est Quod cum ipse non posset, inito, cum suis consilio , iumentum abire sinunt , pro certo sciens eum locum a Sanctis electum, ad quem sua sponte veterinum anima advolasset . Quo facto, brutum animal ab Angeli Dei , sanctisque martyribus ductum, quasi de carceribu erumperet , cursu velocissimo montem , qui tunc Titanus dicebatur, ascendit, in loco certo sanctis caelitus constituto constitit, qui ab

urbe retina per duo millia fere passuum distat . Ubi re Vi devotione fidelium Basilica facta est , monachorum Coenobium , quod

sanctitate comrnorantium in eo, interventu virginum crebris, magnisque miraculis in multos anno imirabiliter adolevit. Pro cujus celebritate Coenobii, devotione sanctarum, Castrum ibi conditum est sancta Flora,

cutin mons ipse totus, accepit nomen , quod annis pluristat floruir. Monasterium vero anno Domin milles ore tesimo nonagesimo tertio per factiones retino

maximum

ctum, dum sacra Corpora emomtarentur

sterii, castri sancta

a Ubique occurrit ille Urbis praesectus Helius, quamvis martyrium harum Virginum tempore multum diverso a quibusdam collocetur

266쪽

desolatione peracta, cum sanctis reliquiis translatum es in urbem Aretii , ubi usque hodie

mirgines sanctae magna populi veneratione coluntur . Caserum vero posZea , anno Domini millesimo centesmo nonagesimo exto , propter easdem aestiones dirutum es Regnante Domino

no sero eo Christo , qui vivit, regnat in D

cula saeculorum . Meu.

XXX. Apr. Expositio visionum S. Martyrum Mariani, Iacobi.

JAM vero, ut de istis visionibus istorum san

ctorum aliqua succincte pertra Remus, qui Sell, quem beatu Marianus udicem in tribunali viderat, nisi ille, qui in .elo praesidens, accepto a Patre iudicio , de tui Sc mortuis Ioan s. judicat Sicut scriptum est. Pater non judicat

quemquam , sed mue judicium dedit Filio Qui honesta decora facie videbatur quia Pso . 44, hic est de quo dicitur, Specissus forma ne Hliis hominum. Hic itaque ad tormenta Confessores praecipiebat ascendere quia quantumlibet furibunda persecutorum demendi saeviat . quantumlibet ad patiendum pro Chrillo devo- tu fidelium animus inardescat , ad martyrii

celsitudinem , si quem ille occulto suo judicio provexerit , non aspirat . Multis autem gradibus ad summitatem Catastae erat ascensu quia multis virtutum gradibus ad perfectioni summam conscenditur sic demum ex divina gratiae ad martyrii celsitudinem peris

venitur.

Quod autem B. Marianum in alitorem Catasti locum martyr Cyprianus extulit, hoc intelligere debemus, quia speciali dignitate martyrii eum Dominus inter Martyre sublimavit.

Sed quid est, quod praecipiente Domino, B

Martyr in locum pallioni ascendi , sed tunc passionis martyrium non accepit, nisi quod vir quisque perfectus, qui jam se in virtutum arce erexit, quia jam toti nisibus ad moriendum pro Christo mentis intentionem firmavit huc tamen differtur, quatenus ejus desiderium amplius quotidie augeatur Unde in hac Visione recte dicitur : Exurgens Judex ad Prino rium suum ibat, quem nos pariter sequebamur is loco quippe tormenti ad Praetorium

suum Iudicem sequentibus Martyribus ire est ab effectu martyrii Dominum lectos suos aliquanto suspendere, k eorum mentes per On-

templationem ad sup)rnum gaudium interim sublevare. Et notand tim, quod se quidem cum

altero Martyre sequi pariter dixi Iudicem

vero non simul cum eis ire, sed praecedere anserit , quia videlicet quicumque ad supernae mansioni requiem tendimus , quicumque pia

conversione ad beatorum contortium fetinamus, . Sanctorum via , Deo nos praxedente , tenere

possumus , Christi vero vestigia imitari quidem,

sed ad plenum conssequi omnimodo non valemus. Illi namque dicunt veraciter confitentes: x. Ioau. . Si dicimus, quia peccatum nou habemus, nos

meti os educimus eritas in nobis nou uritia est Chri ilus vero dicit: euit einceps mundi hujus me uo habet quicquam Bene etiam qui Martyrem comitem habet in itinere, Iudicem habet ducem , quoniam ille Pro. I A so8pheta est, cui Propheta dicit Propter nomeu mi io..tuum dux mihi eris nutries me.

Quod autem ait e ter nobis erat per pratum quid per pratum, quod ager dicitur nisi mundus hic designatur Recte ergo non mansisse in prato, sed iter habuisse per pratum dicitur, qui Dominum sequebatur quia nimirum ulcumque ad illam desiderabilem et Uitatem bile rusalem caele lem pertinet, in hoc mundo non habitationem, sed iter habet. Sed quid it quod per pratum iter habuisse dicitur, in non foenum , sed e celsa arbores , .

ordinate dii possitas ibidem vidisse perhibetur Quid demque per has arbores , nisi Sancti, Julii Viri designantur, qui videlicet mentis sublimitate intima meque despiciunt,' in cha

ritata fraternae radice solidati, suum ordinem non confundunt

Po irem vero quid est bibere phialam de aqua sondis , nisi gustare calicem palsonis

Unde David ait Calicem fis utoris accipiam , DLit Ome Domini inυocabo . Et notandum quam pulchra similitudine Uisio cum Propheta concordat. Ille quidem calicem accepit, nomen Domini invocavit iste Martyr phialam bibit, meo gratias egit. Fons autem ille unde phialam implevit, aquas perspicuas em nabat is per Pialmi iam licitur: peti a 4 M.M. confoecit Domini, mors Sanctorum eius

Hic vero inquiri potest , quid sit quod Iudex iste beatos Martyres per totum iter ad fontem usque priaecellit,is mox ab eorum visione disparuit: Numquid Ele tos suos DominuS, quo per occultam gratiam ad martyrii coronam perducit , credendum eii , quod mox recedens , inter ipsa eos tribulationum angustia deserat Sed notandum, quia tunc Sanctos Dominus quasi quodammodo deserit, cum eo ab iniquis flagellari permittit. Unde Redemptor noster in Cruce ad Jatrem clamabat: Deus, Deus meus , ut quid dereliquiui me fucis . Cuncta igitur :ec arcana mysteria, quae Omnipotens Deus quotidie per Ele nos suos occultae dispensatione tribuit, huic uni praecipue aperta Visione monstravit , ut quod in ceteris occulte agitur, hic etiam videre mereretur.

Jam vero quem Iacobus Juvenem aspexit quis nisi ipse ei quem Marianu Iudicem vidit dii Iuvenis iccirco apparuit , quia Mediator hominum inter homines conversatus , ad iuvenilem quidem aetatem pervenit , in senium non declinavit . Procera autemilaturae erat , quia exultavit ut gigas ad eur ' ' rendam viam Caput vero super nubes extulerat, quia per majestatem , is summo caelo egressio ejus, occursus ejus usque ad summum ejus. Et quia, sicut aulus ait , Caput Ch si est Deus , Christus vero caput est corporis sui , quod e i Ecclesia. Et caput extulerat uia per nubes , quia per majestatem divinitatis qua unum semper cum Patre si, cum ipsa

allum' t. lavinant talis sub tantiae in caelo cum eo aequaliter regn it. Sed licet caput super nubes eleuetur, corpus tamen in terris Inspicitura quia san Sti omnes, qui corpus sunt Redemptoris , donec hanc carnem portant , per conduionem mortalitatis in terra commoran-

in , quamvis libertatem spiritus in caelo jam

267쪽

iam habitare probentur, dicentes cum Paulo Pbisip. r. Nostra autem conterfatio in caelis est . Unde recte cum corpus illius in terra videri dicitur non tamen terram tangere perhibetur quia sancti Viri in terra quidem conversari vide u-tur , sed terrenis actibus ex desiderio non implicantur dum totis nisibus ad alta se erigunt, pedes mentium a terra suspendunt.

Bene autem nitidis vestibus indutu suisse perhibetur, quia de eo per Prophetam dicitur: PT Loo3. Amictu Iumine sicut testimento . Per nitidas quidem vestes, quibus induitur , sancta procul dubio Ecclesia designatur: quae videlicet vestis per munditiam sanctae operationi splendida, per spem futurae beatitudinis Domino ad- θά. s. halet extensa: de qua dicit Apostolus in ex hiberet sebi eloriosam Ecclesiam , non habentem

maculam, aut rugam. Et congrue lalgidis vestibus indutus memoratur; quia de Electis suis a Domino dicitur Fulgebunt usi scut Sol iis

Reen Patris mei.

Nec illud vacat a mysterio quod istae vestet diversis coloribus distincta referuntur . Sanfitioni Viri dum multis pollent virtutibus, quasi diversa colorum specie distinguuntur. Hinc est, aes t. o. quod per salmistam diciturci sitit Regina a

dextris tuis, in sit deaurato, circumamicia arietate . Hic itaque Iuvenis non stetisse , sed pertransisse ante ora Martyrum visus es, quia jam eos Dominus de hoc mundo tollere , atque ad contemplationem majestatis suae perducere disponebat sicut ipse in Evangelio dicit Et transiens iniurabat illis . Quid

est autem, quod singulas ronas purpureas in sinum Martyrum projicit, nisi quod eos undique cingendos angustris pasmonum innotescit Haec videlicet ona passionis tunc purpuratur, cum sanguis flunditur. Per hoc vero , quod eas in sinum projecit, quanta certitudine stlo de sua passione firmaret, innotuit Nihil enim certius nos habere credimus, quam quod in sinu tenemus. Unde B. Job de spe resurrectionis ait e Reposta es haec spes mea intanu meo. Neque hoc a mysterio vacat , quod puer in colo eius monile roseum , in manu Ver . palmam viridissimam portat Per monile quidem , quod collo circumdatur , aeternae Vitae ibeatitudo non incongrue designatur quam qui inque dum accipit, ineffabili gaudio ex omni parte circumfluit. Sicut enim in monili nec finis, nec initium reperitur sic vita aeterna nec initio inchoatur , nec fine concluditur. Quod monile roseum videbatur; quia puer iste, qui monile vitae aeternae acceperat, fuso sanguine a tyrio coronandus erat . In manu Vero palmam

viridissimam praeserebat quia sicut per salmistam dicitur: usus tit palma Forebit . Et Psal. x. Joannes, In conspectu , inquit, Agni, amicti par ni ut solis albis palmae in manibus eorum. Congrue autem non ait , Prandebitis , sed Cras, inquit, nobiscum cenabitis qui Wipse Dominus caeleste gaudium, non prandium, sed coenam vocato quia sicut post coenam nullum jam convivium restat , ita post illud sempiternae felicitatis convivium nil potest inveniri ulterius quod succedat. Quid per iuvenes in albis equis sedentes accipimus , nisi sanctos

Angelos ad suscipiendas beatorum martyrum animas praeparatoc Nasi beatus Joanne An - 1,.

gelos in albis equis sedentes se vidisse fatetur Equus namque aptum belliscis animal . Qui vero a saecularibus bellis victores redeunt, at bis equis curru subjugatis, triumphos ad Capitolia ducunt. In equis itaque sortitudo pugnantium , in candore autem gloria innuitur triumphantium. Bene ergo Angeli in albis equis visi sunt, quia illos qui in praelio Christi decertabant , ad caelestem arcem post vietoriam cum triumpho gloria deducturi erant Deo gratias

Horum an florum Uitam ab auctore oculato teste conscriptam Henschenius inter Acta Sanctorum ad diem XXX. Aprilis vulgavit S illustravit adnotatio. tribus Sacra eorum Corpora in Eugubina adservantur Ecclesia, quae ipsorum titulo est insignita ipso.

rum autem martyrium circa annum Christi aso. accidisse traditur . nonymuI.

Finis Tomi secundi operum B. Petri Damiani.

269쪽

LOCORUM SACRAE SCRIPTURAE

Qui in his duobus B PETRI DAMIANI Tomis citantur explicantur ἰ

mervs ad paginam remittite Littera ero . cum numero

Cap. I. U ACIAMUI hominem ad maginem , militudinem

nostram . 23. . 2 3. t. 2.

Spiritus Dei ferebatur super

aquas. IJ. r. I.

Compleυit Deus die septimo opus suum quod jecerat, s requieti die septimo ab uniυemo opere, quod patrarat. 9. r. I. 2. Benedixit diei septimo, functi caυit illum , quia in ipso cespaserat ab uniυer-fo opere suo. 62. . . Fluυitis egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandam universam superficiem terrae, qui inde diuiditur in quatuor capi

ta. I. . .

Hoc nunc os ex sibus meis caro de

carne mea. I. . .

Circuit omnem terram vilath, tib nasci-rti aurum s aurum terrae illius optimum e s. 27O. t. 2.

lit mulier de frustu comedit, deditque viro suo, qui comedit. I. . . Mait mulier, quod honum eqset lignum ad

vescendum. 28. . . Emissicut Dii , scientes bonum s-lum . ibid. II 4. t. I. In dolore paries filium . 2g2. . . 4. Si recte offeras, recte non dividas G calὶ1. O9. t. I.

Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad

me de terra . I 23. t. I.

Septuplum titti dabitur de Cain , de Lamech vero eptuagies septies. 282. . . S. Clamor Sodomorum, Gomorrhaeorum tittiplicatu es , O peccatum eorum aggram vatum es nimis ; descendam ω ide-ho , utrum clamorem , qui venit ad me, opere compleberint, . . . . 0. Coepit Noe i agricola exercere terram, ta

plantavit ineam bibensque viuum inebriatus est nudatus es in tabem

naculo suo. IS. t. I. 11. Venite, iacismus lateres, O coquamn eos igni c. 292. t. I,

14. uouiam egres filii Israel, venera ut ad fontem Judicii , interfecerunt omnes Principe Amalech Amorrhaeos sci

IJ. Cum sol occumseret , sopor irruit super AEbraham horror maguus, s tenebrosus invas eum. s. t. r. Loquar ad Dominum meum , cis smpulυis, s cinis. 8 . t. i. P. Petri iam. p. om. 19. sol ortus est ope terram, o Loth ingressus si Segor. 87. t. I. 22. Expellat hic cum asino postquam autem

adoraυerimus , revertemur ad os . q.

t. a

In femine tuo benedicentur omnes gentes

ibid. Tolle filium tuum, quem diligi , Isaac Obj. illum mihi in Lolocaustum. 64.

t. 2.

23 Iu femine tuo benedicentur omnes tribus

II. Dedit Abraham omnem haereditatem filio fu Isaac filiis autem concubinarum dedit munera egregavit eos a filio suo Isaac. 32. t. I. 27. cce odor filii mei, scut dor agri pleni oui benedixit Dominus. 79. . . Accede ad me, fili, ut benedicat tibi ani

ma mea. 36. t. 2.

28. Si fuerit Dominus mecum custodierit me in via , per quam ego ambulo, dederit mihi panem ad escendum c.

33. Cumque profecti e sient , terror Domini iii vas omnes per circuitum ciυitates; non funt in persequi recedentes . 267.

t. 2.

36. Ne se ut, u inυenit aqua calidas iufolitudine , dum pasceret innos Sebeo upatris stii. f. t. I. 78. Iccirco perculsit eum Domihius , quod rem detestabilem faceret. 92. r. I. 41. Vertit nomen illius Pharao ocavit eum lingua AEgyptiaca Salvatorem Mundi

43. Joseph filius tuus iυit , ipse dominatur

in tota terra AEgypti. 39. t. I. 47. Si inveni gratiam in conspectu tuo , ponemanti motiam ob femore meo, oe facies mihi misericordiam is veritatem , ut non sepelias me in unis; et dommiam cum patribus meis, s auferas me de tetra hac, condasque in epulcro ma

jorum meorum. II. . .

48. Det tibi Deus de rore caeli, o de pinguedine terrae abundantiam frumenti, s ini olei. 36. . . Laυabit tu in solam tiam, oeci fau-guine νυ pallium Dum 94. r. a. In concilio eorum nou veniat anima mea, tu citi illorum nou sit gloria mea.

42. t. I.

Pulchriores sunt tui eius υ no leu, te ejus lacte candidiores. q. t. a.

270쪽

, tu aeternum. 28. . . Obsecro, Domine, iste quem missurus es. 348. . . Projice monet , quam n manu gestas, uterram projecit, factus se fer-peus . 293. t. I. 33. 4. Obsecro , Domine , non a m eloquens ab heri, 9 nudius tertius existio locutus es ad ferυum tuum , impeditioris 'O tardioris linguae fum. 269. t. I. P. II 6. . . 33. I. Video Dominus, ta judicet, quouiam IDCtere fecisis odorem nostrum coram Pharaone, di ferυi ejus . . . . Vocatis otio , ta lacisco dicitis r eamus , 35. O facrificemus Domino . 83. . . Is Cantemus Domino , gloriose enim magni

catus est , equum, is seu rem dejecit ta

Persequar comprehendam diυidam spolia, implebitur anima mea. 99. r. a. Constituit populo uo Dominus legem,

judicia, o tentavit eum. s. t. . . I s. Imple homo ex eo Uodiatur in futuras retro euerationes ut noverint panem , quo alui eos in folitudine . 346. f. ' 8.

Quod cum idissent filii Israel, dixerunt

ad inυicem : Manhu I 83. t. I. 17. Dum levaret manus Mo es , incebat frael in autem paululum remisisset superabat Amalech. 249. . . I9.2 . Honora patrem tuum , se matrem tuam ut sue longaeυus super terram . 39. O.

Nou habebis Deos alleuos, non as umes no 25. me Domini Dei tui in anum . 38. t. I. 21. Oculus pro oculo, laus pro deute, percussura pro percussura, adusto pro adustione. I; I. et r. Viduae s pupillo non nocebitis: s Uer

tis eos, vociferabuntur ad me oatidiam clamorem eorum indigua 27. litur furor meus , percutiamgue os gladio c. 264. t. 23. Ecce ego mittam Angelum meum, qui praecedat es, ta custodiat tu ia troducat tu locum , queli paravi c. 38.

t. r. 27. Facies columnas quatuor, ta bam earum messitas argeuto . 26O. t. 2.3o Tolles oleum de olim ti , mensura hin i-cie que tinctionis oleum sanctum e unguentum compositum opere unguentarii II. Isiges ex eo tabernaculum testimonii, sarcam te ament , mensamque cum has-bus fui , candelabrum utensita ejus , altare thimiamatis , C, holocausi.

3I. vocaυ ex nomine Beseleel fit um Huri de tribu Jud , est impleti eum spiritu Dei , sapientia , intelligentia , di scisu 2O.

ti m omni opere V . 277. r. I.

Cusodite diem Sabbathi. 38. . . o Dimitte me, irascatur furor meus contra sopulum sum, P deleam eos faciamque te in gentem magnam. 73. t. I. Hec disit Dominus Deus Israel: ponat vir gladium super femur suum e te, redite de porta , usque in portam per medium castrorum c. I. . . Cerno, quod populus se durae cervicis sit.

Si inυeni gratiam in conspectu tuo, ostende mihifaciem tuam , ut sciam te. 3 T.t. 2.Mce locus apud me hsabis supra petram cumque transbit gloria mea, tunc videbis posteriora mea. 398. . . Separate apud vos primitias Domines omni voluntarius, b proni animi inerat eas Domino : aurum CP argentum, aes bacinthum s purpuram c. 236. t. r. Jussis Moses praeconis oce cautari nec iis , uec mulier quidquam o erat ultra in opere auctuarii. Σῖ7. t. i. Operuit nubes tabernaculum simonii, se gloria Domini impleυit illud. 3 8. t. a.

absque fermento fiet, nec quidquam fermenti, aut mellis adolebitur in acrificio Domini a 277. r. I. Iaro , di filios ejus unges sanctificabiρque eos, ut facerdotio fungantur mihi.

meum metuite. 39. t. I.

2ui maledixerit patri , vel matri, morte

moriatur. γῆ. r. I.

Ponam tabernaculum meum in medio e- siri, non abiciet os ultra anima mea, ambulabo inter vos, ct ero Deus e-

Re , inque eritis populus meus c. 66. ta Comedetis Detinisma meterum vetera noυis supervenientibus, proficietis ibid. Omne quod confecratur Domin , υ homo, sυ ager , no vendetur, nec redimi poterit . Quidquid femel erit confe-cratum , sanctum anctorum erit Domino.

Praecipe filiis Israel, ut asserant tibi oleum de liυis ustissmum, ac lucidum , ad

concinna udas c. 8. . .

NUMERORUM. O I circuibat populus is colligens

manna , frangebat moli, si De terebat tu mortamo, coquens 1 olla, faciens ex eo tortulas, quas panis oleati.

Erat oues i mitis mus super omnes homines , qui morabantur in terra . 6D.

t. Is

Aperi, Domine, thesauri m tuum , fontem aquae tuae , ut fatiati, esset murmura

tio eorum 2 a. t. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION