Disputationum anatomicarum selectarum : ad chylificationem

발행: 1746년

분량: 1018페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

DE IANGUINIS CIRCUITU. 28ssarum motus si explicuerint communis quippe omnium sententia fuit, ea alternis motibus ita cieri, ut prius utraeque auriculae se simul contraherent, eo autem ipso temporis momento dehiscerent una ambo cordis thalami, qui dein sanguine impleti in contractionem contenderent , auriculae vero interea temporis ambae simul relaxatae aperirentur, quae motus auricularum lantrorum vicissitudo eo usque perseveraret, donec animal vitam duceret. Iam vero illis, a LANCIs Io in vivis equis aliisque grandioribus animalibus captis experimentis, sitis manifestum ac perspicuum erit, Quo pacto Mordine auricularum cordis ventriculorum motus iaccedant. Restat igitur, ut de vasis sanguiferis nonnulla adiungam.

Corporis canales esse duplices, scilicet advehentes c revehentes ex relatis j. a. abunde constat, eos in ramos innumerabiles, pedetendini abire teneriores ac subtilissimos itidem ex iis, quae supra recensui 9 sq: 7.), liquetri utrosque Vero mutua Danastomos connecti, ita ut humores constanti lege ex arteriolis minimis in venulas itidem ultimas transmigrent, disperse pariter dictum est. Superest igitur, ut tantum de vaserum actione heic agam, quae in eorum alternante dilatatione ac constrictione consistit. Est vero vetus disceptatio usque a temporibus fere antiquissimis ducta C, atque etiamnum inter Medicos, vel recentissimos, agitata e in utramque partem disputata num arteriae sua ips1us vi contractili, influente neruorum liquido in ipsarum annulares fibras f. sq. suscitata, sanguinem in motum profluum urgerent, an Vero potius earum contractio soli tunicarum elasti- eitati accepta esset ferenda Sunt, qui jam pridem permultis iisque gravi illinis argumentis evicerunt, arterias innes potentia semet ipsas contrahendi esse instructas, quae a Iiquido nervorum

subtilissimo, ipsarum fibris muscularibus infuso, in motum suLeitaretur, hinc in sanguinem undique agerent aequali pressione

302쪽

quem ita in motum cogerent l): his vero alii item magni nomianis Viri obloqiuuntur, rationes, quae non adeo dis 41miles vero vicientur, in contrariam partem adferentes afferendo arteriaselle corpora mollia, tamen tensa, indeque flexibilia, qtiae nulla propria se coninahendi potentia fruerentur; sed sola suarum fibrarum elasticitate, si a sanguine in ipsarum alveos impulso prius forent diductae, resilirent, inque pristinum statum se restituerent, ac proinde eo ipso in cruoreia reniterent, qui ita inmotum concitaretur m . Praecipua argumenta, quibus propriam arteriis cotractionem recusant, eo redeunt, quod vasa carerent si-IO ibris muscularibus ut quae nullius oculis, vel lynceis unqllam patuissent deinde quamvis etiam canalibus sanguineis eiusmodi musculosi concederentur stamina, non tamen ullus foret alius eorum usu quam quod cruori, a corde tu impetu in arterias intruso harumque parietes illiso resisterent atque Obstaculo essent, si a minius earum latera nimiunia se mutuo dimoverentur: tum, quod sola corpis machina sanguini non in arterias solum conspectiores, sed in minima quaeque etiam ipsiarum vascula propellendo sussiceret ad extremum quod cuicunqile, RΓ-teriarum pulsum digitis exploranti, facile innotesceret, eas no11 ustringi, sed facta dilatatione, quae in tangentes digitos incurreret, in priorem untaxat resilire locum, quem ante tenuissent. Haec sunt praecipua momenta, quibus arteriis illam sese contrahendi virtutem detraliere ac pessimdare annituntur, reliquendo

ipsis solam resiliendi facultatem, a vi earum elastica solum penden

tem.

f. o LXXIV.

Verum enim vero non satis mirari 1ec ulla assequi possum cogitatione. quid sit, cur musculares vasorum villos, ita tamen perspicuos, ut Tiresia caecior esset, qui eos non videret, in du-hiusiae incertumque vocaverint f. g. At enim, fac in vasis sta-

303쪽

DD SANGUINI, CIRCUITU. 287

nina, in orbem contorta,adesse,numne idcirco statim censendum,eas esse carneas, quin potius tendineas Fateor hanc obiectionem satis elle speciosam nec adeo levis momenti: at vero annulares hosce villos, qui recentes albicant, si exsiccatos inspiciamus, observare licet hi br tibicundo colore infectos, manifesto indicio, eosdem

antea subcruento liquido mille perffusos, quod particulis limpidisior in auram dimi pati atque exhalatis, huiusmodi concretum rubellum in iis reliqtiit; gisΤΕRo idem testante v). Quae ero tandem est illa eximia, quae carneis filis cum tendineis intercedere fertur, disserentia, in partibus exsanguibus , ex meris pelliculis conflatis ego certe video nullam quod si enim forma muscularis fibrae cuiusvis colore illo tubicundo niteretur, qui tamen ei accidens ex necestaria colligendum nobis esset consequentia, conjp ira animalia, quae tamen purpureum in his vasis alunt liquidum, carere fibris muscularibus, atque adeo musculis ipsis in iis partibus, ubi muscularem motum manifesto deprehendimus-At ne longius hoc in argumento provehar, quam temporis dc loci praesentis ratio postulat, ad ea revertar, unde deflexi. Alterum,

quod proferunt argumentum , nimirum , licet arteriis musculares fibrae concederentur , non tamen ullus alius foret earum usus, quam quod sanguinis flumen ita moderarentur, ne nimis

impetuos in vasorum latera irruet eademque distrahereto supra β. sitis superque convulsum esse mihi 'detur, unde non est, quod ei evertendo diutius inhaeream, quamvis coiiaplura alia ibidem dictis facile adstrui possent, quae hoc assertum infirmant. Quod vero attinet ad illud cordis robur, quod universae sanguinis

moli per vasa circumvolvendae, id e X tremas eorum propagines promovendae solummodo suppetere dicitur; non quidem nego illud utique perquam ingens Qvalidum esse , an vero solum Valeat humores per arterias protrudere atque adeo ad capillaria vascula promovere non facile quis, ut mihi persuadeo, crederet, mente dunt a complexurus quot quantaque cruori, a corde in αδ vasa expulso, Obiiciantur impedimenta, quae cordis viribus solis

omnia essent superanda. ' Quod si enim contemplamur conicam

304쪽

artem rum caVitatem, tiae ad minima fere pergit vascula in an guine vero huic alveo recta infuso nobis concipimus tot lineas re-ectas, quod puncta in arteriarum parietibus fingi possunt; nullo sane negotio nobis innotescet, sanguinis per arteria motum prius extinctum ac suffocatum iri, quam ad ramos earum perVenerit. Ex Hydraulicis enim conuat, liquidum quodcunque, per canalem quendam perfluens de suo motu semper tantiun perderes quantum tubi illius,quem ingressum est,tatera resisti int,vel quodpe inde est,fluidorum motum&adfluxum se habere,ut vaserum resistentias O . Praeter illam vaserum figuram innumerae aliae,quae non minoris momenti sunt, vincendae veniunt cordi resistentiae velut illae innumerabiles curvaturae atque infleXiones arteriarum, ubique fere obviae in quovis quippe flexionis puncto, angulus incidentiae semper immutatur novusque oritur renixus Accedit his ipsa cruoris vis ac moles, ipsis arteriis inhaerens, quippe quae, Vigente vita, semper purpureo liquido plenae ac turgidae sunt si , quae propterea sanguini inmortam pulso valde resistit,retundendo eundem eo, unde proiectus est cui insuper adiungenda sunt ipsa vaserum elasticitas incredibilis ramorum numerus, capacitate semper magis decrescentium, tamque variis angulis a suis truncis discedentium quinimo illa admodum quam varia eorum directio, quae in singula quaque corporis parte conspicitur sq. . Di 1Ο mitis in vasis capillaribus cor versus renixus, ob nimiam eorum angustianas j ipsa quoque corpora, vasis extritasecus circumser- in vel adiacentia , quae itiden suo pondere , duritie, pressionere motu quovis fere temporis momento mutato, vasa aggraVanta comprimunt. Qui igitur hasce aggregatas in canalibus resistentias, quae cordis potentiae motrici forent subigendae,perpendet consideratius, facile perspiciet, tantum abesse, ut solae cordis vires sanguini ex conjectioribus vasorum ramis ad minima seu

capillari vascula evolvendo suppetant, ut ne ad ramos quidem satis

δ' Mossus Element Mechan. 4. Morgagnus Ad vers. An. l. inlin.

305쪽

Us1 adversariis tacite confitendum est, in omnibus canalibus contractionis ac dilatationis moltim vigere adfirmant, ipsi enim, cunctos ductas secretorios vi quadam semet contrahendi esse instruchos, quid vero nobis est exploratius, quam quod omnes ductus, qui aliquid a sanguine secernunt egerunt, nihil aliud sint, nisi surculi ab ipsis arteriarum ramis promissi inque certas corporis avitates, vel in eius Xteriorem habitum porrecti, qui sensim sensimque in tantillae capacitatis alveus coguntur, ut sanguinis moleculas, rubore indutas, ab ingressu in suas cavernulas plane prohibeant admittendo tantum, quae iis moleculis mulio subtiliores atque alius genii sunt r). Non ulla igitur hic apparet ratio, cur ductibus secretoriis & excretoriis eiusmodi morio tum attribuant. arteriis vero quarum tamen soboles sunt, plane denegent. Ne autem sermo meus de his immensis evadat, quod certe verendum, cuncta, quibus Omni hic clarius demonstrari potest, arteriis inesse vim se constringendi propriam, exprimero conaturus brevi igitur tantum Ostendam, de quibus magis inter Anatomicos ambigitur, an videlicet venae sanguineae motu fruantur suo nec neq

Quisque facile augurabitur, adversarios, cum arteriis propriam se coarctandi vim ac mothun abnuere non erubuerint, eumdem tanto minus esse concessuros venis, quo tenuioribus ac rari

ribus villis constructae sunt muscularibus β. 56. . Verum enimvero mihi est persuasissimum, longe aliud eos judicium de illis fui se laturos, si ipsi sinet earum motus aeque fuisset perspectus ac sΤENONI LANc1sio. Quorum ille ingerme fatetur, evidentissime se in vivis dissectis cuniculis venae cavae superioris motum Vidisse, qui, corde licet cum appens auriculis quiescent ,

micuisset ad Tolius digiti pressionem perseverasset hic

306쪽

hic vero refert, se ei dein venarum cavarum motum in equis spirantibus disiectis nudis oculis accepisse: tum enim vena cava in huius generis animantibus alba foret atque adeo solida, it nihil omnino ab aorta in canibus abluderet, multo clarius atque evidentius eum laic, quam in aliis brutis, conspici posse t). Ea vero, Τ ENON in corVi Observata, omnium inaxime digna sunt, quae huc adferantur: quia nobis maximo est possunt argumento, venam cavam non moveri solum sua ipsius systallica vi ab angusto inlatum, seu a ramis suis minoribus maiores atque adeo maxi IIImos versus , sed illum quoque a fibris harum venarum transversis seu annularibus, activa sua se constrii agentibus potentia, essici. In corvo quatiso, ait, in quo cum circa secundam ab apertione boram inciperet languescere cordis motus, manifeste ab illo distingui poterant, ut auricularum tactvenae cavae micationes omnes tres motus etiam tempore a se invicem distincti Corde vero tandem quiescen te pars auriculae proxima venae cavae diu supervixit, donec Mauricula omnino immota sola pulsaret vena cava infra cor, duos a se invicem distinctos plane exhibens motus , quorum alter in parte remotiore exterius conspiciebatur, alter interiori latere in parte cordis proximi sed quod maxime mirabar, nec in alio inde subiecto sicuit obseervare, id erat, quod resecto cordis ventriculo dextro omnique exhausto sanguine, permanserit, nihilominus in ipsis venae tunicis, jam penitus in se collapsis

motus , quo fibrarum transdersarum una post alteram aliquantulum elevabatur, flam 'per venam tranaversm ductum referens, id cor versus pergendo , qui motus secunda pomeridiana nedum cessaverat. cum tamen ante meridiem bora nona festionem incoepissem. LANCI sius qui in vivis equis, gallinis, caponibus cc. Xperimenta cepit, idem testatum facit. Etenim in equorum Vena cava hunc molli meVidenter perspexit, quem elangue1centem Vel plane moriturum calidis digitis, huic venae admotis, vel oris halitu revocavit. Nonnunquam quoque Vena cava, acu compuncta intermissummotum reiteravit, dc peristallicas versus cor constrictiones ut intestina solerent quater aut quinquies repetiit, auricula interim

unicam contractionem duntaxat explente. Quid Z quod aperte

307쪽

DE SANGUINI CIRCUITU. 29Isate uir se in aliis canaliculis post tres horas, iam arn auricula ipsa

1ia destillet, spectasse hunc motum vena autem cava ligatarac sanguine ex ea educto illlam cessasse laxatis vero vinculis: sanguine

rursus admissis, ramis venae cavae statim motum hunc rediisse tam superne, quam inferne. Eundem quoque venarum motum in ramis venae cavae in gallinis animadvertit. Sic quoque Venam puhaaonalem peris altico motu agitatam vidit. Accedit his locuples testis WALAgus, qui itidem venam cavam, motibus concussam, in vivis canibus observavit; tun vero de propria huius venae motu dubitaret eum potius auriculae attextae attribuenS, Orcum auricula a Vena cava prorsus resecuit, quibus remotis, dicta

vena nihilo secius suos ictus repetiit& singulis vicibus cruoris quid

eis idit quinimo adfirmat praelaudatus Auctor, se hunc motum licet circa cor seret evidentissimus, in toto venae cavae tractu abusque hepate de jugulo ad cor oculis comperisse suis u). Cum his

ce Viris concinit I owERus, qui in vena cava sanguinis undulationem, auricula cordis jam emortua, suis ipsius oculis spectavit, Iliam nullo sanginis intestino motu sed vasorum corrugatione suscitatam esse atque effectui datam, rectissime judicavit τ), Quae Omnia chim tam sint clara, tam perspicua , ut in oculos incurrant, non satis demirari postum , hodierna luce adhuc esse, qui in ipso sole coligant nec illam vasorum contractionem ac dilatationem in dubitan vocare atque adeo pernegare erubescunt , quam tamen ipsa autopsia ostendit. At vero cum emendatio illorum desperanda sit, quorum aures veritati clausae stini, mihi quoque non est causa, cur asserumno momi, qui a potentia villorum muscularium motrice, quibus Vasa abundant s. 3. , pendet, pluribus argumenti comprobando diutius hiamorer, naecipue cum ipsa rerum testimonia tanta

ubertate adsint, quae abimdanter evincunt, arteri RS aeque ac Venas sua solius vi ac potentia se coarctare. Illud vero notabile ecte mihi videtur, motum hunc in arteriis multo Promptiorem ac Val. diorem esse, quam in venis, ut quae mollius ac longe segnius

micandis Epist. de Mou Jayli sanguin x Libr. C: t. cap. s. p. . 9,.

308쪽

tangentibus non prodatur, cum e contrari arteriarum agitatio

vegetior digitis facile accipiatur. g. LXXVI. Vasa igitur haec β. q. s. sua diastole ac systole fruun

tur, quae ea semper lege alternant, ut praegressia dilatationi seu diastolae vasorum systole seu contractio succedat. Illa contingit, sanguine ex cordis antris pleno flumine in arterias irruente, unde earum latera a se invilem diffracta extrorsum emoventur : haec vero vasis arcessitur, villi eorum musculares s . , si roscido nervorum liquido perfunduntur, unde se accurtant, in lineas rectas disponunt versus axin suae cavitatis contendunt sicque Vasorum capacitatem imminuunt. Quoniam vero arteriae in viventibus sanguinis semper plenae, quin refertae 3. 4.) liquido apparebit, earum parietes, a dilatatione propius ad se mutuo accedentes, undique in sanguinem , qui ipserum alveis o Ercetur, esse renixuros , quem proinde Hydraulica necessitate in motum agunt profluum Clare hinc intelligetur, vasa in diastolen abire, corde in systolen concitato contra vero systole corripi, corde in diastolen revertente Arteriarum igitur diastole cordis systola est

synchronae earum vero systole consona est cordis dilatationi sive diastolae. g. LXXVII.

Quanquam vero stabilitum fuerit ac fixum arteriarum cavi Ii4tates semper augeri atque ampliari, corde in sui contractionem veniente imminui vero coangustari, eodem desidente δύ a sua actione cessante, j. 6.): hoc tamen sibi proprium ac peculiare vindicant arteriae cordis coronariae, quod exiliores ipsarum propagines, quae villosae cordis texturae maxima multitudine intexuntur in systolen abripiantur, reliquis omnibus arteriis in diastolen compulsis contra vero in dias Olen rursus traduci, ceteris arteriis se contrahentibus et Utrum vero eadem de coronaria

Fig. i. ω2. cap. I. Prop. XI l. s. 63 seqq.

309쪽

D SANGUINIM CIRCUITU. 293riain truncis, quae de minoribus earum surculis nunc asseverari, certe statui polunt, mox liquebit. Illud Batavorum decus i namentum BogRAAAVIV indiscriminatim asserit coronarias in systole esse, reliquis omnibus in diastole versantibus, 3 contra a): cui quoque THEBEsIVs b), ANTON VI, dc Icor AI Chaslentiuntur. Nec ipse Mo RGAGNus ab hisce Viris disiensiste videtur, quamvis varia de inconstanti ac vaga coronariarum in Ortain immissioneis 43 proferat, quae huic sententiae aliquando obstarent tamen non expromit nobis, quid ipse de alternante coronariarum cum universis aliis in corpore arteriis motu sentiat, sed haec aliis relinquit diiudicanda. LANCisivs vero ea est in sententia sanguinem coronariarum ostiolis , quocunque etiam loco in IIs ortam paterent, pone an vero supra alvulas 3. 43.), an li 1

systole, quam cordis diastole illabi posteri id tamen discriminis

intercedere; quod . sanguineus latex, ips a cordis substantia in systolen abrepta, in truncos earturi ac conspectiore ramos , qui in eius bas proserpunt atque inde per cordis peripheriam disseminantur, duntaxat influeret, et quod maior sanguinis vis ac moles in coronariarum truncos Urgeretur , s supra valvularum limbos s. it. θ dehiscerent. Quae sententia quemadmodum omnium veri videtur simillima ita etiam mihi maxime probatur. Quamvis enim sanguis, magno gurgite ex contracto corde in ortam erumpens, valvulas semiiunares β. cit.), elevare dc vel expansi instar orificiis coronariarum obducere videatur quae sic impediunt, quo minus ea intrare possit sciendum tamei est, quod ex observatione LANCI si oscula harum arteriarum post valvularum limbos plerumque sint conspicua, ideoque sanguini semper aditus in ea pateat quod si vero a valvulis contegantur, perpendendum tamen est, arterias cruore semper plenas est e ideoque eo ipso duin valvulae liae a se invicem dimoventur , sanguine cor

310쪽

egrediente, id cruoris, quod iam intra assurgentes valvula laaee-que ostiola in orta fluctuat, in earuna truncos intrudi licet non tanta copia, quanta contingeret, ostiolis illis supra valvulas pos1-tis. Ex dictis igitur clare comparebit, truncos coronariarum cum iis ramis, qui exteriori eius superficiei circumseruntur, cum omnibus reliquis in corpore arteriis eodem tempore in diastole &subsequente sustole esse eorum vero propagines, quae incredibi-Ji abundantia per cordis compagem disperguntur, in systole esse constitutas, caeteris arteriis diastole detentis II 6 contra in diastole versari, cunctis aliis systole correptis. Fieri enim non potest , ut sanguis eo temPoris articulo ex ramis coronariarum ingrediatur illos arteriosos surculos, quae fibris cordis muscularibus amuenter internascuntii , eo in fusio len abrepto quia hoc momento vascula iis interserta comprimim..tur, ita ut sanguini introitus plane intercludatur: qui vero per exteriorem cordis ambitum decurrunt rami quoniam omni pressione sunt perpetuo immunes ac liberi, cordis parenchyma sive systole adficiatur, sive diastole , semper finguineo latici patent. Longior pro Disto forem in disserendo, quam animum induxi, cuncta, quae de vasis coronariis dici adhuc possimi, in meditam prolaturus sed temporis 4 loci angustia me admonent, ne de eo dicere praetermittam, quod mihi maxime propositum, ingredior itaqiae ad ipsum sanguini circulum exponendum.

CIRCULATIONE SANGUINIS.

. . LXXVIII.

Jam in eo est, ut divinum illum liquidorum per corpus circuitum, cuius tanta es ad vitam c sanitatem corpori conciliandam utilitas, tanta necessitas, ut eo in libero suo progressu utcunque interturbato, adi ionum corporis intregritas jacturam facian Vel penitus stibiat o vitae usura amittatur, expendamus. InVenit huius quo nilii in re Medica nouain fuit praeelaritis atque

SEARCH

MENU NAVIGATION