Disputationum anatomicarum selectarum : ad chylificationem

발행: 1746년

분량: 1018페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Aurum trim diglaorum angem imitari p. I 8 scribit, utetur digitalis illitis figuram etiam vidisse Ruischius tamen differentes illas figuras quibusdam tantum competeIe, non omnibus, primus annotavit Meas egregie depingi fecit i. c. b. Kerchringius. An hae alvsilae sint illi a Riolano in Anthropogr. δ appendic. ad Enchirid observati tubuli intra venas crurales digiti longitudine ex eamdem substantia conflati, non dixerim quid tamen viderit nescio, non hae ante Oculos scribenti fuerinta XLVII. Ii positu autem illarum tim id imprimis considera dum est, quod una sui parte alvulae lateribus ita coaluerint ,

ut clausae appareant, altera autem adapertae videantur. Incupiemus a Valvulis Cordis, de in reliquis quoque, quo modo se Te habeat, ostende natis. Habent autem cordis illae sese diversimode. Nam quae in utroqii ventriculo haerent Tricia spidales, Versus cordis sinus apertae sunt, tendinesque suos variis cordis partibus hinc inde affigunt , superius vero basi cordis adhaerentes, ibi, venam Cavam versiis clausae sunt. At arteriarum , pulmonalis tortae, valvulae clausae sunt cordis cavitatem versus, apertae vero S patulae ersus cavitatem arteriarum. Reliquae in venis valvulae ad unum omnes, quamvis figura ima illis ad Arterias cordis, neutiquam tamen situ conveniunt, spectant enim Omnes avitate sua cor clausae vero sim versus ramificationes vasorum. Et ita similiter lae eorum Hymphaticorum valvulae sese habent, clausi versus ramificationes minores, d spectantes ad truncum, qui ducit ad venam cavam tandem ad Cori XLII X. Cordis alvu Iae, quomod adstae sibi sint, quomo do item venarum valvulae nunc simplices nunc duplices , imo a. liquando triplices , jam tum se pra dictum est spatium autem quo a se invicem distant venarum val*ulae, non semper idem est, aliquando unius, interdum plurium digitorum. Id tamen ex Aquaperulente adhuc addendum est , naturam proximas quaSque valvulas ita collocasse, ut sequentes non ex eodem latere, perrectam lineam dispositae sint, sed perpetuo inferiora superioribus sibi proximis adversam positionem obtineant, plane O-

82쪽

a m dem modo, ut in herbis folia de ramusculi caule nascuntur: cuius rei mox usium videbimus. XLIX. Iam enim operae pretium est considerare quomodo valvulae hae aperiantur laudantur ,- in quantum claudere ostia, quibus praefixa sunt, possitit. Id quod quidem ex ipse situ facile ingeniosus aliqtiis conjecerit. Iam tum enim Auctor libri de Corde g. 8 de illius valvulis annotavit, ita eas claudere Ο-rificia, ut nec aqua nee flatus possit penetrare quam is non setis distincte de vasis Cordis loquatur, 3 quae in uno Ventriculo habentur duplicia vasa , eodem se habere modo existimet. In sinistro igitur ventriculo ostia a valvulis exactius claudi scribit,ut nec aqua nec flatus in cor intrare possit, quod falsissimum, si de ingressi super venam pulmonalem loquaris. In dextro ventriculo claudi quidem etiam valvulas cor versus scribit, sed non confestim,ut ingrediatur aer, non tamen multus quae similiter vera non sunt. Patet igitur tum omnia tantum per caliginem & confuse visa: at experimenta per flatus aut aquae immissionem plurimum lucis nobis circa hanc rem dant, si distincte fiant. Immisso enim in

arteriaminoriam vel pulmonarem flatu, propter valvularum, cavitate sua sursum ad arteriam spectantium, inferius autem cla serum, obstaculum, nihil spiritus intrare in cor poterit. Immisso vero sensim per arterias inter hiatum valvularum tubulo in ipsum cor eoque inflato videbis eleganti spectaculo ventriculi qua dextri, qua sinistri valvulas membranulis suis elevari orificium occludere, statumque non emittere. Faciuntque hoc tam mitrales duae in sinistro, quam tres tricuspidales in dextro ventriculo ubi tamen disserentiam aliquam observarunt Anatomici Melodamenses, in ventriculo scilicet sinistro eadem altitudine Exclaucendum orificium membranas coire in dextro vero ira attolli, ut una sit supra aliam p. 23. Imo in avibus, ubi una tantum eae eaque carnosa valvula in dextro ventriculo . similites jucunde observare dicet, quomodo 'levetur illa a flatu per pulmonalem arteriam immissis, Morificio sese opponat. Et ne quis cum aere immisso aliter se rem habere dicat, periculum quis facere cum aqua cujus cum sanguine similis omnino ratio est potest, qua repletum Cor, si premas illud cad

83쪽

a exitum cogas aquam, attolli mox membranas, tanto quidem magis quo plenius est aqua, videbis, exitum denegare. Membranaceae scilicet valvulae sunt, quae sese orificiis opponunt, ne ingredi aut egredi per aliam, quam a natura praefixam viam sanis guis possit, ipse vero sanguis est, qui membranas movet, elevat, extendit, ut applicare se orifici in claudere ea possint. L. Qiuod quidem si observassent recte illi, qui valvulas orificiis in totum occludendis aptas esse negant, non ita temere veritati adversati dirassent, di ea), quae sensuum fide certissima sunt, suis ratiunculis undecunque petitis convellere conati fuissent. Quamvis enim ima disi eisto corde quomodo sese tangant triplices aut duplices valvulae inspicimus , c inter eas media aliqua spatiola obseruamus, non statim prima fronte persuadere nobis posimus, omnem omnino liquoris etiam vi aliqua propulsi , motum per has impediri, ubi tamen deinde videmus nihil liquoris pressis arteriis in cor, nihil compressi corde in venas fluere posse, facile dubitationem nobis eximimus, admittimusque sanguinem in Viventibus pari modo impediri, si ad fluxus a natura non destinatos a quacunque causa cogatur. Quid quod in animalibus vivis experinient nobis iacere licet, Qvel morosissimos hoc pa- et convincere Ligata enim arteria pulmonali , aut quod facilius est, orta, notabilia corde distantia, non poteris partem illam arteriae, quae cor inter vinculum est ulla pressione deplere, cum sanguinem in Cor redire non patiantur alvulae Sig- moideae. Ligata vero vena Pulmonali, vel potius cava, certo a Corde spatio , videbis quidem mox depleri illam , nullo autem viventis cordis naturali motu , nullaque artificiosa Qviolenta eius pressione iterum impleri posse , nisi soluto vinculo ex ramis ejus sanguinem admittas. Cum igitur haec tam evidentia ipsis, sensibus Irat, non proiecto puto elle operae pretium, ut illorum rationes, quibus fieri non post , quod sit, contendunt, examinem illos potius decebit,

cum o τι certum ut, quaerere modum aliquem, quo eX-plicent, quomodo hae membranae ita exacte claudere orificia ista Possint, quod facere non posse primo intuitu videntur,

84쪽

LI. II i vero sataguini contra naturae ordinem moto sese opponunt hae alvulae, ab ipso sanguine motu a nactae, ita contra tam commodus est earum situs, ut recto ordine euntem sanguinem nullo modo morentur. Sanguinem enim ex Cava

advenientem supra se delabi patiuntur valvulae tricuspidales, clausae versus illam ipse sanguis eas premit versus latera, nullo ullibi obstaculo quod similiter contingit sanguine ex vena pulmonali supra mitrales valvulas in sinistrum ventriculum ituro. Et ex corde in arterias supra valvulas ignisi deas decum rit sanguis, non impeditus ab illis, nisi retrolapsurus. LII. Mirari profecto subito condolere humanae mentis caecitati, sequae ad lumen quoque clarum, ut vespertilionum oculi ad solem, caligat, nisi divina gratia, omnium inventionum d observationum utilium mater, tenebras dispellat quod nec veteres Philosophi medici, nee proxime elapsorum seculorum praeshantissimi Anatomici, dum valvularum harum situm exacte, ct diversum ad diversa vasa describuno, quid ad sanguinis motum conserat, non viderint. mo hoc fortassis magis mireris, quod cum rei evidentia: eos coegerit fateri, valvula Sigmo ideas in dextro ventriculo sanguinis regressui in cavam obstare, cie- milunares in orificio arteriae pulmonalis ejusdem regressu inpulmones, idem tamen in ventriculo sinistro, ubi simili modo illae constitutae, noliterint admittere. Im videntur tandem aliqui ex ipse valvularum positu collegille, sanguinem ex vena cava inventriculura dextrum, hinc in pulmones, exque iis in sinistrum ventriculum Cordis, ex eo in Aortam ire, sed mox deserentes veritatem 'esse ipse , meram confusionem parere, & nihil cohaerens dicere. Realdi Columbum mireris tanto magis, quod eadem pene pagina de harum valvularum usu dc verum dicat,

falsum l. 7. p. 3 2'. Verum tamen arripiente ejus commentatore

LIII. Solus incomparabilis Hamelus in observando accuratus, in inveniendis usibus ingeniosus, in examinandis phoenomenis&eorum causis judiciosius, rectam institit viam, sar semper sibi,

non alium quam diximus, manente isto valvularum in corde positu sanguinis possie esse motum egregie ostendit Quod si aliter

85쪽

DE NALVULIS VASORUM. Hianguinena moveri voluisset Natura, aliter quoque alvulas,

alio positu construxistet.

LIV. Neque vero haesit in Cordis alvulis, sed progressus

ad venarum valvulas, officium earum, primis Observatoribus plane non cognitum, ostendit Qquomodo cum Cordis valvulis ad eundem usum amice conjirent, eleganter docuit Scilicet speetant omnes, uti sepra dixi, avitate sua Cor, clausae autem sunt versas minores ramos, ideoque ut situm, ita eundem uitricum Tricuspidalibus mitralibus Cordis habent, ut supra se

transire sanguinem ex minoribus ramis cor versus libere patiantur, eidem autem in venas, ex quibus fluxit, reversuro, resistant. Ideoque quamvis venae cavae in corpore ramus aliquis sit desce dens, alius adscendetis, de uterque trunco suo majori Cordi assi-ΣuS, dc proinde quaedam valvulae, venarum scilicet rami adscendentis, avitate sua deorsum spectent, reliquae autem descendentis, sursum, in uno tamen omnes conveniunt, quod avita tibus sui Cor spectent. Et hoc quoque de omnibus cavae ramis, ad internas partes protensis verum est. Et de portae quoque ramis verissimum. Cum enim sanguis ex Portae trunco in hepate, nova ibi ramisidatione iacta, de cavae ramificationibus respondente, Omnis in eavam eat, omnes quoque vallauti in Porta versus ramificationes suas clausae, Versus truncum Portaeri sic consequente versus cavam ipsum cor patent. De lactea-x in lymphaticarum venarum valvulis res eodem modo se habet.

LV. Motum accipiant similiter sae valvulae venarum ab ipso

sanguine, qui ex arteriis in minora primum venosi vasa, dein in maiora redux ad clausam earum partem appellens, deprimi membrano sum corpus de lateri venae applicat, regressurus vero quacunque de causa ad caritatem valvulae appellit, clatera membranae a sese invicem diducid, tanto quidem

magis quo major est ejus impetus , cita hi ipsi propter inis riorem valvulae clausuram progressum obstxuir. LVI. Posta hic iterum quis dubitare, quomodo valvulae se micirculares, si praesertim solitariae sunt, uti pluribus in locis sunt, possint rotundum venae corpus ita obstruere , rati hir

86쪽

trans valvulam sanguinis transire possit. Verum praeterquam, quod το τι hic certum est, uti dein ad sensus iterum provocabimus, situs ipse valgularum ad se invicem , claram rem facit. Ut enim quapendens jam observavit S Harvejus dilucida'it, sequentium cornua praecedentium convexorum media respiciunt,

5 sic versis vicibus, ut si quid per cornua superiorum inter rimulas aliquid elabatur , convexitas subsequentium, transversim posita id excipiat istat, quo ipso simul retunditur argumentum, Rod contra valvulas a numero earundem petitum Olim movit Harve, Ecbaros Lelahnerus bypomn. s. g. 6. Et quamvis alicubi una tantum sit valvula major tamen illa plerumque, nihilominus remorando sanguini apta Neque enim naturam adnumerum valvularum esse adstrictam, vel ex Corde patet, ubi in homine manimalibus sanguineis pulmonem habentibus in sinistro ventriculo duabus valvulis idem efficit, quod in dextro tribus: in piscibus duabus valinilis, Qui avium dextro ventriculo una carne ad idem ministerium feliciter utitur. Ubi vero plures in eodem venarum loco valvulae sunt, ibi ad obstruendum transitum versus minores ramos artificiose conspirant.

LVII. Sed cur non provoco ad ipsas sensus in tanta rei evidentia Si enim premas sanguinem ex majoribus in minores ramos, videbis multis ii locis obstacula elle, inque ipsis venis nodos ob- oriri, certo transitus negati indicio : quod si ibi venae corpus disseces, accuratior inspectio valvulam unam aut pilares ostendet. Cui autem valvularum situs cognitus jam est, ille propter alvulam abscindere venae ramum minorqm poterit, ut ipsa quodammodo valvula oculis pateat, tumque in majorem ramum liquorem immitterein valvatam, aut valvulas versus premere, sic videbit jucunt spectaculo allurgentes membranulas saepe exactisti me claudentes orificium, liquoris nihil transmittere, Et cum flatu quoque ita se res habet qui per majorem Venae ramum immissus in minores non penetrat. Et hinc est quod investigatione venarum lymphaticarum saepius occurriti, ut motu

humoris in iis versus cor artificiose per ligaturam impedito, dissecare partem aliquam vasis possis, non es luente lympha, obstante scilicet valvula. LIIX.

87쪽

DE ALVULlS VASORUM. 73LII X. Fateor hi objici non sine ratione posse quod in sectione

vivorum animalium sacere licet Experimentum. Si scilicet ob

servaveris valvulatii, in A, ligaveri autem minorem ramum Venae in B ne possit quicquam sanguinis ast uere, videbis nihilominus foramine in coipore venae inter valvulam A ligaturam in Cfacto, sanguinem estiuere, Qui per valvulam transi ille utique judicabatur. Fateor hoc speciose satis objici Verum praeterquam quod non negaverrim interdum alicubi valvulas sanguinis aliquid praeterlabi, per rimulas hvisura non satis et amussim facta transire, quod tamen a subsequentibus deinde valvulis excipitur

sit stitur, artificiose ea de causa, ut supra monui, collocatiS: in experimento modo allato sanguis qui emuit non ex majori trunco per valvulam in apertum locum , sed ex minoribus ramis eo fluit quamvis enim per ligaturam , descendens ramus interceptus sit, ut per eum assuere nihil possit, tamen laterales minores rami, quibus omnibus valvulae datae non sunt, nec tamen ligari etiam commode potuerunt , sanguinem illum suppeditant. Quod si quis inracchione accuratior omnes etiam vicinas venulaSin spatium inter valvulam dc vinculim hiantes, intercipere posset, sponderena ego etiam omnem sanguinis fluxum cessaturum . LIX. Interim ex His omnibus satis patere arbitror, non aliud esse ossicium valvularum harum, quam ni sanguinem X In inordibus ramis secundum naturae leges in majores ad cor euntem valvulas sine impedimento superantem, si forte ille redire in vasa, unde venit quacunque de causa compellatur, in motu impediat, resta via re cogat. Scio clii idem Francisum Ulmum, Pictaviensem, qui ultimus forte omnium inanes contra Harveium

lacertos movit, Exercit Anat in circui sang. p. 3 i. asserere, san guinem contio tractu seni per excurrere nec unquam posse vel retro

ere, vel proprio pondere dep=imi, ideoque si nullum alium quam ab Harve, allatum usum haberent valvulae, plane fore superVacanea dc inutiles quod quidem de sanguinis in arterius ex corde motu recte se habet, ut proinde etiam illis natura non dederit valvulas nisi ad Cor. Postquam enim ille semel vi magna in ar

88쪽

est per valvula Sigmoideas, ne quicquam redire in corpossit, nullum deinde periculum est , ut subsequenteis appulso continuo sanguine, motus ad extrema in vasis his paulo durioribus sine ullo regressus metu sit. At in venis aliter se res liabet, ubi sanguinis motus longe minor uardior est, c ex minoribus in majora vasa sit fluxus δή propter partim corporis inaequales motus, tunicasque molliores facile compressio praeternaturalis

sanguinis propulsio fieri potest.

LX. Possem nunc facili negoti omnes ab Aquapen te, Sal.

Alberto aliisque allatus usus ejicere, quam incongrue fingantur, c contra ipsum valvularum situm, pluribus ostendere, nisi hunc laborem jam tum ipse Harvejus sumps11Iet, alii qui Hamvj sententiam defendendam sumpserunt, praeoccupassent. Id miror, nonnullos ex iis, qui Harvejana dogmata admittunt, inter alvulariana usus, tam illos ab Aquapendente assignatos, quam alium ab Harv o notatum collocare, quasi si ut consistere possint. V. Anatomicum accuratissimum Dominum Marcheti

Anat. c. o. p. 72,

LXL Unum quod Aquapendens liabet, consideratione mihi

non indignum videtur. Observaverat scit eo in loco, ubinatura ex majori ramo aliquod minus vas oblique est propagatura, in majori ranis, paullo sub orificio minoris propagati ramuli, valvulam quasi formari, hinc sanguinem descendentem ab ostiolo non solum detineri, verum etiam in ipsum impulsum retro gurgitare, inuasi stagnantem in venulae ostium ingredi additque mox simile quid in molendinarum mactainis artem moliri,

dum ut aqua multa detineatur, ac pro molendinarum ac machinarum usu reservetur, obstacula nonnulla vulgo clausas Ἀostas dicta, adponunt, in quibus maxima aquae copia , .necessaria, velut in apto ventre colligatur mihi quidem respondere valvulas. Verum si valvulae situm ad ramificationes vasorum ob dique egredientium recte observasset Aqtrapendens, aliter sensistet,d cum Harvj dixisset, eas avitate sua sursum versus Oropectantes impedix ne finguis majore copia in trunco constitutus, in minorum ramulorum ilium irruat, Q. lautus per eos regresse

luna

89쪽

DE VALVUOS VASORUM. 77sium ad Cor impediat. Nec similitudo illa conveniens est. Quid enim valvillae cum claussis illis rostis simile habent Quid illa magna copia aquae per illas detenta cum pauco sanguine, qui haerere in cavitate valvulae possit, commune habet Interim quamvis verum sanguinis in venis motum non noverit, vel attenderit Aquapendens , tamen videtur aliquid suspicatus esse de motu sim-guinis per ipsas valvulas promoto Certe non adeo mihi videtur improbabile, motum sanguinis in venis versiis Cor promovery per valvulas, dum ad illas retrogressus sanguis de ad fundum Allisias, novum quasi motum concipit, non secus ac aqua ad latera vasis cum impetu allisa maiori etiam vi ab illis resilit de priorem cursum remetitur. Quin hoc sensu valvulas nostras idem praestare sanguinis, quod aquae motui in cochleis laquae ductibus praestant artificiales coriaceae valvulae existimat Nathan.

Higbmorus Anat. l. a. pari. a. c. s. p. 31. similitudinem ac- conam: Odat quam suo loco relinquo.

LXII. Et haec quidem lini tenus de alvulis, earumque struis ctura situra usu dixisse Lissiciat. Addo vero 3 hoc, observationes has de alvulis magni elle momenti in Physiologia ia- thologia, ad solvenda multa dubia exploranda obscurior Quinin ipsa quoque Therapeutica non omni fortasse uni carere videntur.

LXIII. Praeterquam enim quod ipsa valvularum in venis observatio in vivorum animalium anato me aliquo modo nos juvat, ut citra prolationem ingratam fmguinis sectiones melius instituere possimus, nemo est it, quantum tota physiologi luci a vero detecto sanguinis motu ceperit, qui tamen ipse per alvularum

situm commode demonstrari potest. Quicquid igitur ille recte

detectus commodi Physiologia dc porro etiam Pathologiae attulit, id ex parte in observationes accuratiores de alvulis redundat. Quomodo etiam Varices in Corpore nostro gignantur quas nescio quomodo nonnulli hodie a Polypis venarum deducere conentur jam multo clarius patet. Ibi enim ubi valvulae venarum sunt, illae primum a sanguine crassiore dilatantur praeter naturam, deinde in lateribus venae nodos accipiunt K tales.

90쪽

tales, quales apparent singilinis in vena per ligaturam motu verisus Cor intercepto. LXIV. Quis non igitur credat quoque Therapeuten ubi melius naturam Sc causam varicum cognovit, iis tollendis invenire remedia melius posse: ο ἄριστα γνους , αριστα Θεραπευει. iii dubitet, quin, ubi de revulsione aut derivatione instituenda disputatur melius ferre judicium Practicus possit, qui sciat per quae vas libere moveri sanguis, per quae vero propter alvularum obstacula non possit. Sed de his Fractici viderint, mihi enim quidem perinde fuerit sive in medendo aliquid inde utilitatis habeant, sive non contentus hac aetate mea ea proposuiste quae non indiligentis observationis meae testimonium dare oliuima circa motum humorum in corpore iam

SEARCH

MENU NAVIGATION