Disputationum anatomicarum selectarum : ad chylificationem

발행: 1746년

분량: 1018페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DISERTATI ANATOMICO - MEDICA

VALVULARUM

IN CORPORIBUS HOMINIS ΕΤ BRVTORVM

NATURA, FABRICA ET USU MECHANICO,

THEODULO MEMPERO

IOHANNE ER NESTO RICHELMANN. Cellens.

Ienae a d. 8. Augustia. I 683.

93쪽

Egregium sane ac tanto Philosopho dignum est Plutonis libid

effatum, quando de tipendis summi Numinis operibus loclitus, o Θεος , ait, αε γεοὐαετρεῖ. Qtiod si enim totam rerum universitatem attentiori paulo animo perlustramus, ubique ineffabilem in omnibus partibus ordinem, harmoniam ac dispositionem, plus quam mathematicam deprehen limus. TO- alia atque perpetua mundi corpora , Sol, Luna coelestia corpora omnia, globusque terraqueus quam admirabili inter

se gaudent συντ αξει, quam certissimis usque Sc determinatis o tuum legibus circumvolvunturA ut phaenometia eorum, diu an tequam fiant, cognosci, citra omnem fallacis eventus metum praedici a nobis possint. Nec minus in naturae operibus, seu iis, quae ex concatenatione corporum mundanorum , causarumque materialium connexione successive fiunt, ista mathemathica partium ad certum finem coordinati elucet. Ex quibus illa praecaeteris memoranda veniunt, quae ratione magnitudinis aliarumque assectionum, sensuum nostrorum scrutinio Judicio exposita magis sitiat, de m quibus acutissimorum hactenus philosopho rum industria occupata magis fuit. In testimonium huius rei adducere pollemus, inter Lirima Ilia, innumerabilem vegeta' bilium numerum, quorum mechanicam partium dispositionem, hauriendis, propellendis, circulandis , dispensandis liquoribus nutritiis aptissimam, munice destinatam , detectis tot o culis, tubulis, utriculis, trachaeis sive aeris spiraculis 3 omnis generis vasculis ad ocul in demonstrarunt aeterna memoria dignissimi viri Majgbius, Nehem. Grere, errauit, Mariolte i. . D. Misjor. Sed missis hisce, animalium tantum perfectiorum appellabimus ciallem ipsius hominis, totius, ut vocstur, mundirim. H. L Om-

94쪽

compentii, corpius horum quippe essentiam in accuratissima&miranda singulartim partium figura , structura connexione, ad regulam mathematicis regulis omnibus exactiorem essicia, consistere, non tam Gomerius Peretra ac caue sus, quam quotidiana ostendit experientia unicuiqvie, qui anatomico cultro eadem accuratius dissolvere, vel dissoluta attentius paulo intueri non ab

horret In horum scilicet urtibus singulariis stupendo modo γεωμετρουν τοι θεον agnoscere dc venerari cogimur. Nam quic quid Dioptrica abstrusi fovet, id in oculorum fabrica expressundi cernimus, imo humanam apientiam structurae hujus summam perfectionem nec capere recte, nec imitari posse, hujus scientiae antistites ingenue fatentur Myologiam universam ad Geoine

triae leges exacto quadrare clarius non ab uno hodie ostensum est, quam ut ulteriori indigeat probatione. Omnem humorum per corpora animalium inominis circulationem ad normam machinae neumatico- hydraulicae fieri uno ore confirmant omnes, qui accuratiorem sibi utriusque compararunt notitiam. Id quod vel ex eo satis a posteriori patet, quod dictum humoram circulii min statua humana circulatoria arte imitari potuit Exceli Salom.

Reselius, ut videre est 'bem Germ. Ann. m. ob L Plura hanc in rem videri quoque possunt, apud Dir Perrauit, scriptorem Gallum, inur dei Mechanique des animaux Ut adeo summo jure insignis quondam solidioris Physicae dc Medicinae instaurator Nic. Stemnius de corpore humano dixerit in praefat. specim My

Iet Geometr Florent quod sit organo ex mille organis compositum.

Neque autem existimandum est, eos, qui ita sentiunt, aliquid Divina Majestate indignum asserere, aut naturae dignitati quicquam detrahere, ideo quod ille tanquam ens liberrimum liberrime agat, nullisque se regulis adstringat, aut ad certum finem agere dici possit . haec vero omni arte, adeoque mechanica, anti quior, imo artium omnium exemplar sit. Siquidem nullae haeratione summo rerum opifici leges ponuntur . sed agnoscimus solum, ipsum in condendo hoc universe, pro summa ista libertate, hoc non alio modo uti voluiste , quo a mente nos 1ra illa condita eo magis investigari ac intelligi possint; Mathematicorum enim scientias earumque cognitionem simplicissimas Mentinostrae

95쪽

strae apprime congruas esse nemo facile negaverit. Nec adeo absonum fuerit, determinatam' geometricam corporum structuram finem quodammodo Dei vocare, cum illa nil nisi persectionem majorem majoremque adeo ipsius gloriam involvat.

Natura Vero, cum ea tantum certum a Deo creatorum Operum dc particularum materialium connexionem dc coordinationem notet,

quae juxta ipsius ullum moventur Sc agunt, non potest arte omni

antiquior dici, siquidem illa ante dictam Dei lcgem necellariosequitur, inuam optime ars Dei in creaturis a Platonicis definitur. Ex ista autem corporum animalium architectonica maxime considerabilis est iupra dictus liquorum vitalium motus varius, ascensus , descensus dec qui per varios hunc in usum formatos canalec excipula, velut aquae ductus 3 receptacula in hydraulicis, perficitur. In quo motu licet pulsus cordis tanquam antliae cujusdam, causae essicientis primariae rationem habeat, struetur tamen ipsa ductuum singularis non Parum quoque e confert Ut enim in machinis pneumatico hydraulicis subinde platismatia quaedam motum corporum fluidorum maxime promovent varie moderantur, ita etiam in corporibus animalium canales 3 receptacula, diversis liquoribus vehendis excipiendisque destinata, similibus valvulis diversimode conformatis stipanturio firmantur Atque harum naturam, structuram mechanicam variam, in toto animalium Sc hominis corpore, earumque usum varium, latius paulo in sequenti dissertatione prosequi animus est uam rem dum paro, non novi quicquam aut surgulare proferre me posIe scio, sec ea tantum quae breviter ab aliis & sparsim dicta sunt, de colligamin uberius illustrare conabor. Idque eo magis, quod viri de rep. Medica meritissam jam

olim mechanicam illam Vulvularum structuram atque usum agnoverint . in quamvis paucis, adumbrarint. Praeterquam enim, quod vetustissimus tr. de Corde auctor, cum alvulas in eo reperit, admirandum naturae artificium in his depraedicat, Gυ Ha vetus exerc. Anat . de motu Cordi Sangu circul. c. I 3. has venarum in morem alvularum esse dicit, quibus curseus fluminum inhibentur Similiter Nic. Tulpius cent. . O . t. alvulam Coli ex circulo propendentem agere ait plane ad instar cataracta Lo rum

96쪽

rum, cyllarum repagula non minus aperiuntur , quam clauontaniauarumque bipatentesjanuit ira conformantur ut tantum pateant refluxus, cedendo, qui tutum renisuntur fluxui obluctando. Et mox

sobjungita, squidem lubet attente ejus structaram considerare, penetrabis procul dubio in inconditam hujus arcani naturam. Et non poteris non celebrare divinam providentiam , ct eximia illa sapientiae monumenta , quae in nobis profustissime constituit Deus. Natban. Highmorus Dissu Anat. lib. II pari. Σ. cap. s. ad Primerosis Circuitum sanguinis negantis argitin Iamum, malvularum, inquit se Hucinas stum diligenter ac probe animadvertat, illas potius motum hunc promovere agnoscetur, idem praestare officium, male , ochleis o aquaeductibus arti Diales illae Valvulae curraceae praestant, ωidebit: Cochleae enim, ut aquam facilius in altum attollant, plurimis quasi Malvulis concinnatae sunt, ad ascensum faciliorem conciti dum c. Horum itaque Clarissimorum virorum vestigiis in sistam di exiguas ingenii vires in re tam ardua tentabo, quod hic

Ur autem in proposito negotio ordine procedamius,in genere prius alvularum natura inructura enodanda est, ridquidem secundum Mechanicae ductum. Ubi optandium profecto foret, ut ea quae de alvulis in lauilata ante scit necessiaria sunt, . g. eorum requii ira figurae, divisiones variae, aliaque, distincte accuratius a quoquam tradita uiat. Verum cum liocvel de tota illa arte adhuc desideretur, vel saltem nos latuerit hac enus paucis contenti esse cogimur, quae posteriori ea de re dici possunt, quibus ansam dederi int ea, quae ex laudati I n. Perrauit tractatu de la tmchamque des animaua excerpsit Auctor Phi-

meter vae Tom. II. P0s Part. III us aia c. I. Integer itim libe ad nostros nondum pervenit oculos.

97쪽

II. Valvulas itaque in genere vocabimus ostiola substantiae cfigurae variae, tum in ductibus, tum in receptaculis ad extrema ductuum sita, altera parte annexa firma, altera libera, mobilia. liquorum motum moderantia, modo eum promoVendo, 3, modo, licet rarius, retardando, atque regressum prohibendo. Ex quo statim patet, quod ad valvulae essentiam necessario requi-xatur, ut in vase, vel circa ejus finem, sit substantia prominens, a lateribus aserunt aut avitatum distincta , quae ostioli vicem gerere possit ubicunque vero tale quid non datur, non dari posse alvulam. Quod uti in artificialibus perpetuum est, ita in naturalibus , ut observetur necessum est. Proinde valvulae nomen competere non potest angustiis tantum vasorum, quae beneficio fibrarum dilatari δ constringi possunt, ut orificium utrumque eiu riculi, quorum quidem tam sinistrum praeter Plexum nerveum internum, etiam externis i in plerisque saltem animalibus fibris earn eis circularibus a diaphragmate ortis interceptum est, teste Barthol de struct diaphragm c Carolo Dresin courn ap. Gerh. Bias anat anim L 1. c. g. quam dextrum ob circulum fabrosum, tum alias, tum in pueris praecipue, adeo

arche claudi potest, ut ventriculum inflare possis citra ligaturam pylori, obiervaiue id sedulo foetuam prosectore Ker rinio specit.

ebs anat. o. nec tamen ideo valvulae dici possunt, ut quidam statuunt. Valvularum etiam titulum non merentur 2 sphin-eteres gulae, alia, vesicae e e. Nec sue oscilla vasorum excretoriorum a glandulis oris intestinorumque in horum cavitatem hiantia, licet retrocessum propriorum, vel ingrestum peregrinorum humoraim arceant. Neque Protuberantiae quaevis &elevationes in vasis. Non denique s Obliqua insertio bla, qualis est ductiis bilarii, pancreatici in duodenum intestinum

III. Substantia porrs valvularum, ut dictum, non semper ea- est, neque in ari incialibus , neque in naturalibus ν sed prout circumstantiae id vel requirunt vel permittitiat. Ut enim artificiales modo ex lammis metallicis constant, vel metallo saltem ad meliorem tri Lilionem obducuntur, modo ex ligno, coli , v sica, pergameno c. fieri solant ita pari ratione in animali amechanica Valvula ex varia substantia conflatas observamus i

98쪽

Iliae enim membranaceae tantum sunt, quod frequentissimum, membrana vel simplici vel duplici conflant , aliae friam etiam

.satis robustae, aliae etiam cartilagineae deprehenduntur, quarum omnium exempla inferius in ungularum paritum valvularum recensione occurrent. Ex quo obiter liquet alvulas in animalibus in genere non per pelliculas aut membranulas definiri posse, ut non nullis placuit. Figura quoque, non uniformis, sed multiplex est, .pariter secundum circumstantiarum loci vaserum, cavitatum, liquorum vehendorum motusque in his varietatem, variat, unde variae differentiae emergunt paulo post enumerandae.

IV. Quoad structuram tandem imprimis, quam qualem

pro vario usu habere debeant variam, in genere etiam ex mechanicis ile tradendtam, ut ex hisce de naturalibus ferri posset judicium, quam affabre hae cum illis conveniant. Verum cum

tale quid partim ex mechanica frustra speremus, quippe quae generalibus istis legibus adhuc destituitur, partim etiam quod

structura animalium mechanica communi perfectior sit, utpote quam sapientia infinita condidit valvularum tantum in mechanica naturali adhibitarum varietatem enumerabimus, quam

pro diversitate usus habere debuerunt. V. Ut itaque machina animalium circulatoria f. hydraul1ca ex duabus constat partibus, ductibus, qui humores vehunt, receptaculis vel cisternis, in quae convehuntur, ita alvulae deprehenduntur vel in vasis, sive in principio eorum sive progreiIii; vel ad finem eorum ubi in receptaculis terminantur. Quae in υagis sunt alvulae, eum in finem potissimum conditae sunt, ut regressum liquorum per idem vas prohibeant, simulque motum

quoddammodo promoveantri aliquando etiam ut cursum humorum sistant, quo lentius promoveantur. Ad eas quae invasis retrocessum impediunt, pertinent valvulae arteriarum, putimonales magnae circa cor venarum, lacteorum, d lymphaticorum vaserum omnes , exceptis iis quae commissuris eorum cum receptaculis apponuntur. Situs harum talis est semper, ut Dars libera illam plagam versus inclinet, in qua moventur humores, nunquam contra Figura earum conveXa est, conumque

99쪽

DE VALVULARUM NATUR, 3c. 87

que tantum non semper aemulatur, quae satie huic negotio convenientissima est, siquidem liquor secundo flumine fluens facile coni apicem una cum propendente basi submovet, ad latera compellit cita transit a regredi non potest, quia ita basin coniconcavam implet, ut is distentus vel solus, vel cum adjuncto sibi

alio, totam vasis aperturam repleat, regressum omnem praecludat. Nihil enim accuratius foramen rotundum occludit, quam conus ob similitudinem, quam cum cono, cucullo, luna falcata, ungue aut litera C habent, hae valvulae varia nomina obtinuerunt synonyma, dum conicae, conformes, semiiunares,

unguiformes, Ibinoides vocantur. Quo ad numerum, in eadem contignatione rarius una deprehenditur quod in artificialibus quidem fere perpetuum , licet ipsae hae Valvulae illic sint rariores Quod in venis alicubi occurrit, cui tamen in proxima contignatione alia ex opposito latere respondeis modo duae utrinque diametro sibi oppositae, quarum latera libera sese in occlusione tangunt, ud eo firmius ductus occludatur , id quod in venis quoque, vasis lacteis clymphaticis obtinet , modo etiam tres , ut in arteriis circa cor venis majoribus interdum rarissime plures, ut infra clarum fiet. Eae, quae cursum humorum quodammodo retardant, vix aliae strat, quam quae in intestinis operiuntur. Quoad figuram circularem, Iriformem, spiralem, atque positum hae prioribus valde differunt, de quibus latius cap. seqv. VI. Quae ad extremitatem vasis sitae sunt alvulae, iterum duplices Observantur. Asiae enim ostiis ductuum , ubi in recepti. cula sese exonerant, apponuntur, ita ut liquorem commode in haec transmittant, retrogradum vero motum liquoris semel ingressi per idem vas omnino piohibeant, propterea quod ipse liquor ingressiis alvulas expandat istam sibi occludat aliae vero in venarum minorum sine inveniuntur, quando in majorem truncum inseruntur. Quae in receptaculis vasa liquores invehentia obserant, non unius figurae, nec eodem adsunt numero saepe enim unica duntaxat deprehenditur, eaque plana, sive qua/rata sit, sive orbicularis, sive semicircularis, sive alius cujuscunque figurae, vII.

100쪽

VII. Aliquando vero non una, sed plures huic officio de .stinantur, quae Ranes conjunctim a liquore in caritate contento elevantur, seseque comMittendo ostium ductus claudunt. Huiusmodi observamus in utroque cordis ventriculo brutorum terrestrium, d hominis, ad extremitatem venarum sanguinem invehentium, in dextro quidem, ad finem cavae, tres, in sinistro autem, ad finem pulmonalis, duas, quae a figura peculiari tricuspides appellari consueverunt. Conveniunt liae cum alvulis

iis quae in Cataractis,Germ. allus , adhiberi solent, quo delatius in specialibus c. q. Setur. VIII. Quae tandem venis minoribus ad insertionem in maiorem apponuntur, peculiarem quoque inructuram dc usum ob 8tinuerunt. Figura enim quodammodo oblonga praeditae sinat,&vasis minoribus ita affiguntur latiori si parte, ut pendula extremitas, quae lumen sectriadum respicit, ostium venae minoris obtegat, quo sanguis, ex majori vena cor versas motus, Venam minorem non ingredi, nec motum sanguinis per hanc lati impedire possit. Interea hoc aggere quasi , vel perculo munitum ostium libere in venam majorem liquorem contentum effundita Conveniunt itaque maxime cum valvulis planis , quas . . de

scripsimus, quasque etiam in posterum latimata aut platismatia, vocibus Mechanicis, appellabimus. Quae vero de his c hactenus recensitis speciebus alvularum omnibus generatim dicta

sunt, speciali in uberius jam explicanda erunt. Non autem clίet commodius, quam si machinam totam lustraverimus, 'uidem eo ordine, quo motus humorum procedere solet naturaliter, incipiendo a primis viis Malimentorum motu, exinde ad chyli,

sanguinis de lymphae morum pergendo , id quod fiet in Libse

SEARCH

MENU NAVIGATION