장음표시 사용
151쪽
Caenobii, quod opus Iosephi Amalia conjux , Iosephi, Imperii tenuit qui nuper habenas, Condidit, illustres ut sacra in sede puellas
Clauderet, aetatis donec florentis adesset Tempus , ut inde viam sub Relligione sequanturAEtheream , aut taedas Hyminei accendere curent. Ergo tribus lustris , atque annum circiter Unum Transactis, petiit patrios haec virgo PenateS, Ne sublime genus tandem sine prole manere r. Haec tibi , si uxorem regali a sanguine quaeris Moribus , aetate , ac formae splendore micantem, Apta venit conjux: nimium placuisse videnti Suspicor , atque oculis te dulce hausisse venenum.
Εia age : non ultra tendes : stat meta viarum
Clara Vienna tibi: invenisti, b chare sororis
Nate meae, UXOrem, quam Per tot spumea Regna, Europaeque plagas VenienS nunc cerniS amaena
Hac in sede suis generantem lilia Plantis. Nobilior nulla est Holste ini hac Principe , nulla Pulchrior, & formam sublimi mente coronat.
Adde , quod esst haeres Frederici patris , & illi Jus fuit, o gelidae Norvegia subdita Zonae,
Ut caperet Regum sibi debita sceptra tuorum. Conjugio tali veniet quae gloria genti Sousiacael Quantum accipiet Calarisis honorem iErgo rumpe moram: Caroli te gratia Sexti Certa manet: primum illius dabis oscula dextrae: Mox Leopoldinae matrem , quam visere comiSΡ Mult
152쪽
Multo t1es soleo te propter laetus adibo , Exponamque illi Lusa regione micantes Emineant quantum , Sousarum insignia , Lunar eque mei expediam magni patris esse nepotem , Germanaeque ducem merito effulgere Cohortis, Et patris haeredem , & dominum Calarisis amaenae Atque petam illius natam tibi jungat amico
Faedere connubii : tu formae protinus arcem oppugna, donec cognoscere possit amorem Virgo tuum , niveamque manum tibi Porrigat uxor. Haec Comes egregius Taroucae dicet, & illi Protinus Emmanuel grates aget; atque Venustae Principis optat amans se dici posse maritum. Connubii magnus Carolus sit conscius : inde Conscia sit mater , generoque exultat habendo:
Nec Leopoldinae adversum stat nobile pectus , Ιmὁque s jam viso Emmanuele , ac ejus amore Mox capta , & solum Sousam se conjuge dignum Confessa9 optabit quam primum dulcia ferre Vincula connubii , votisque favebit olympus. Quam Leo pol dinae faustus nitet ille secundus Ille dies mensis , decorat qui nomine Regesi Illo nata fuit , scriptum celebrabitur illo Conjugii faedus. Carolus praebebit honorem Immensum, mittens pro se subscribere chartae Ρraeclarum Comitem Singendorsi: alter ab illo Testis erit Comes ille tuus Conisechia tellus ,
Consilio belli qui praeest inclytus armis,
153쪽
Tutelamque habuit nubentis Principis omnem. Quinta dies Augusti aderat, quam Sousia proles Felicem digno semper celebrabit honore; Nam Leo pol linae Κmmanuelem adsungere cernet: Hos Cphesi antiquae titularis Episcopus , alta Missus ab urbe , Tybris fluvio quam dicat amaeno, Nuntius ad populos Germanos, aede domorum , Co ubio junget stabili, sacra verba locutus. Mox citus Emmanuel chara cum Principe currum Ascendet , celerique rota premet arva Viennae, Belgarumque petet regionem : hic nobilis illa offeret instructam bello Respublica navem. Hanc nova nupta subit pariter cum conjuge charo, Felicique secans Neptunia sidere Regna, Ostia , queis salsas dives Tagus ebibit undas , Intrabit tandem : Tagides occurrere cerno, Anteque navigium festam instruxisse choream. Tunc senior Galatea Tago gratissima patri, Nam reliquas late superat facunda sorores , Haec referet : Tandem rediisti , 5 Sousa, penates Ad patrios , plenoque Tagi subis ostia velo. Quot te Per terras, quot per maria humida vectum Aspicio forti metuenda pericula ponti Contemnentem animo i Laetor cum conjuge digna Quod remees, floremque geras , qui fructibus altam Sic debes sperare) Domum ditabit opimis. Jam quibus in terris inscripti nomina Regum Nascuntur flores modo Lusitania novit.
154쪽
O mine selici venias, fios inclyte , Lusis
Floribus invidiam pariture ; at tempore tali Cur venis 3 Apta magis statio fit veris amaeni. Egredere e navi: Germanum pinea nubes Non ultra abscondat Solem: da lumina terris. Egredere ad littus : Venerem credemus in undis Enatam petiisse splum. Tagus ipse superbus Auriferas merito te propter spernit arenas ;Nam tecum thesaurus adesto pretiosior illi. Non , quae prima rates ausa esst dare lintea ventis , Se ulterius jactet Phryxeum vellus ab oris Colchiacis portasse : vehit, pulcherrima Princeps, Maiorem gagam , quae te Vehit , aurea Pin US. Expectata solo Lusitano advenis urbi, Quae tota in portum ruit, ut videaris ab illa. Maiori inveniet fama , quam huc usque sonoro Te, Leo pol dina , exponebat fama metallo. Egredere: en Regni proceres , dc cuncta mariti GenS cognata tui te propter littore sistit. Ρro curru muta navem : pete regia tecta Solassiadum , felixque tuo cum conjuge vivas. 'Ipsa ego te rursus liquidi per flumina patris Aspiciam transire , alter cum Venerit ZnnUS, Flammiuomusque leo stellanti rugiat orbe. Transibis cymba regali ad littora Counae, Atque hinc vecta rotis tendes Cala risis opacos
Adl ucos , sociusque tibi mea dicta memento θ
155쪽
aequoreus Vates, qui insano captus amore Me petit uxorem ; sed ego illum irrideo, nuper Auribus hoc nostris patefecit ; namque futura Fatidicus novit senior. Mage laeta relinques Nunc Batavam pinum venturae conscia sortis. Jamque vale. Dicet Nympha , & se fluminis unda Ρrotinus immerger: mox Sousa, & candida Princeps, Egreditur, littusque premit, curruque superbo Devenit , ingenti procerum stipante corona, Sousiacum ad limen , sublimia tecta recenti Artificis magni penitus perfecta labore. Laetitiam illius noctis , mensasque Paratas Regifico luxu, & domuum ornamenta superba Quis poterit memorare Θ Meum ne gloria Sousam Ulla tamen desit, Divi adveniente Joannis Vespere, parturiet Princeps, pulcherque Philippus Nomine didius avi dabitur, Calarisius haeres,
In lucem plausu resonabunt aurea tecta.
Quin etiam Nymphae quidquid praedixit amatae Carpathii vates pelagi , verum esse futurum
Autumo ; namque Tagus venienti aestate videbit Ut Leo pol linam fert aurea cymba Petentem Litius arenosum Coianae, secumque tenellum Candida portabit nutricis ad ubera natum.
Quadri jugo hinc curru, dulci comitante marito , Protinus ad gratae Cala risis limina tendet. Tunc florum sedes domibus conjuncta superbis, Auroram venisse putans sua lilia pandet; Atque
156쪽
Atque prius collapsa novo candore ligustra Praedita consurgent: mage laeto murmure fontes Mussabunt , ridensque albos premet unda lapillos; Ac vestita novo revirescent gramine Prata. Laetitiae effundet totas Cala risis habenas Ρrincipis adventu : silvis dabit illa timorem ;Namque manu vibrans praeacuto hastilia ferro Spumantes occidet apros , damasque fugaces Ρulvere sulphureo sternet mentita Dianam. At vero Emmanuel, Princepsque, ac natus, ad urbem Rursus Ulysseam , transacta aestate, redibunt; Se Leo pol dina ingenti Cala risis amore
Concita mox cupiet charo sociata marito Ad Calar si acos iterum remeare PenateS. Irrita vota cadent tunc temporis ; attamen illac Crede mihi in late completa aliquando videbit Emmanuel, Ρrincepsque simul, parvusque Ρhilippus, Sponte exul, Regni caput altum, deseret urbem, Atque suae ingrediens Calari sis limina grata, Hic tandem placidus fiet nostri accola campi. Hoc Calarisiadum genus est , haec Sousia proles Non serie ficta ex primo deducta patente. Talia voce dedit senior , fontisque propinqui Mox immersus aqua fugit mea lumina tandem.