장음표시 사용
141쪽
Adjunget, caelebs merito quem Vita deceret, Ni Mariantia foret, quae solum hoc conjuge digna. Illa viri stabilem numerosa prole relinquet Multoties faecunda Domum , cernetque Per Aulam Ludere jam senior pulchros Marianna nepoteS. Germanat illius Regalia tecta colenteS , Quae nunc ex Elvis comitantur Ulyssis in urbem, Hispanum Solem Mariannam , quaeque refulget Sic meritis celsa ut sublimibus astra lacessant. Ingenio , ac virtute pares , ambaeque nitenti AEquales vultu, & diversae nomine tantum. Haec Ludovica , Helena illa est: Badajosa nuper Maenia , Iberorumque palatia fulgida Regum Auratis Ludovica rotis invecta petivit , Principis ut nostrae , cujus fuit ante Cubili Praeposita , eximium virgo satiaret amorem :Indeque post lacrymas , regalisque oscula dextrae Augusta donata manu remeavit ad Cluas. Qtiam cito laeta dies veniet, qua Lusus Adonis ,
Egregius juvenis , cui est Figue ire dia proles, Atque suum Baccho pinguis colit Otta Dynastam, Lysiacam Venerem Ludovicam in faedera dulcis Hymenis adjunget, tantoque superbus honore Inclyta miscebit proavorum stemmata Lunis. Conjuge cum dulci Calarisia tecta petentem Aspicio illust rem Rodericum : hic poplite flexo ia ae Celsas Diana fores , innixa camino,
142쪽
Praegnantem telis Pharetram, nemorisque propinqui offeret imperium Ludovicae. Qtiant a parenti SGaudia i cum tali genero Catharina triumphet, Exultansque novo videat splendore micantes Sousiadum Lunas ; quoniam praeclarus ephebus Nos cogit dubitare, magis num moribus ipse Eximiis niteat, num prole refulgeat alta λIlle quidem nimias sobolis radice coronaS Regales tangit : non ne est Lancastita proles, Caminiaeque Ducum pronepos Θ Ι, consule matrem,
Qtiae Valladarii Comitis dilecta propago
Tot sane numerabit avos longo ordine RegeS. Nec minus est Petro Rodericus Patre colendus, Plus autem celebrandus avo, cui Lylia debet Libertatis opus , totque ere X iste trol,lia a.
Imperio illius se se Ultra montia tellus Jactat adhuc , monstratque albentes ostibus agros , Ostibus Hispanis , memoratque superba trium PhOS, Queis olim tumidos fregit Rodericus ibero S. Reddidit ense Domum plus claram; at conjuge rursus Extulit, atque modo radiantia sidera tangit. Namque Menesia dum sos ille, Capralia Virgo, Gloria Bel montis , magnorum a sanguine Regum Edita, gaudet amans talem accepisse maritum. Illi etiam Petrus tunc Princeps, postea Lusi Re X magnus, magnique pater Ioannis , honorem Praebuit Aurata reserat illi Clave Cubile Et Clave Aurata vestem decorare superbam,
143쪽
Attamen insigni quamvis Rodericus avorum Clarescat fama , & regali stirpe decorus
Lysiadum valeat proceres aequare RPremos, Clarior insurgit virtutibus , atque seniles aetate in viridi simulatus moribus annos lCalluit indomitae compescere fraena juventae. Quin etiam immenso Musarum raptuS amore, Sedulus exercet bifidi commercia montis, Evigilatque libris : potuit non doctior alter Abdita rimari Latiae penetralia linguae. Hic amor, hoc studium juveni: jure ergo potiri Solum digna fuit tanto Ludovica marito. Non Helenae pariter caelebs jam vita fuisset, Conjugium illius , si , quis mereatur, adesset: Attamen illius dextram , thalamumque merebit Josephus , Proceres inter , Regnique Dynastas Ρraeclarus juvenis, quia Vasconcellia proles Fulget, avis, atavis ne potens; cui cognita postquam Fama Helenae, Minii faecundos deseret agro S, Ingrediensque urbem celebrabit foedera tanti Hymenis, atque Helenam, propter qua Troia perire aequius , uxorem felix potietur, & ambo Longa nimis placidae numerabunt tempora Vitae. Hae natae illustris Catharinae ; at mascula tandem
Heroinae hujus, magnique propago Ρhilippi
Franciscus , fratrum qui maior, & inde secutus Emmanuel, Ludovicus item , demumque Joannes, Qui Melitensis eques Turcas ut patruus olim, O Joan'
144쪽
Joannes etiam) delebit strage cruenta, Et Mahomettiacas Sousarum cedere Lunis Victor aget Lunas: illo ductore triumphos Relligio immensos numerabit, & hoste fremente, Pandet Idumaeas victricia signa per oras. Et Patriam , & sobolem Mavors Calarisius ense
Evehet astra super: nunc vectus classe per undas, Praedones postquam retro dare vela coegit,
Legato Melites , qui Lysia sceptra petivit, Stat comes, & fratres inter , charamque Parentem, Mox inter undosum subiturus nave quiescit. Emmanuel vero, Ludovicusque , ambo Minervae Cultores dodri , sacros ubi Monda penates Diruit, & vasto submergit flumine Claram , Purpuream induti chlamydem , qua Ρaulus alumnos Assuescit decorare suos , certamine Legum Sacrarum triplici triplicem meruere coronam robstupuit Catius : divisa esst Pallas utroque Fratre, objecta sibi dum hastilia quisque retorquet, Aureaque oppositis praebet responsa Magistris. Quam breviter frontem Ρeneide cinget uterque Arboret Quam breviter Calarisia tecta beabunt, Cum merito Patriae celsos potientur honores lDenique Franciscus,generis caput, atque Paterna: Haeres jure Domus , maior Maioribus, ille Sousiacae splendor sobolis, fratrumque corona, Cui datur augustos Lysiae defendere Reges, Germanaeque praeest: Legioni ductor, & omnes , OS
145쪽
Quos pater obtinuit, meritos accepit honores, Nunc memorandus adesto; sed flavus Hyantida totam
Etsi carminibus nostris propinet Apollo, Talem Musa Virum numeris celebrabit ineptis. Ille juventutis jam primo in flore nitescens, Moribus illustrem sobolem testatur , & annis
Virtutes augere solet: non mollia pectus otia debilitant ; perdit non alea temPUS , Nec Populatur opes : pariter cum fratribus ipse Exercetur equis , illosque in pulvere cogit
Nunc celeri rapidos cursu praeVertere Vento S , Nunc flexos tardare pedes , nunc orbibus orbes Ingeminare citos : lucis modo figere cervOS , Spumantesque apros telis assuescit acutis.
Horrida belligeri Martis licet arma sequatur , Caesaris exemplo monitus Franciscus, & ensem,
Et gladium aptavit dextrae : sub Pallade nolles Evigilat, dulcemque volumina docta quietem Objiciunt semper juveni. Quae lingua per omnem Europam diverta sono , diversa loquendi Stat genere , insigni quae non bene cognita Souste ZIdcirco penetrata sibi post viscera mundi Antiqui, vicina magis tot facta Virorum , Tot Regum historias , tot acerbi praelia Martis Calluit, ac merito Sociis Academia junxit Regia, Orator potuit facundus in Aula Saepe quidem eloquii Romani aequare Parentem. Jure igitur Regum binorum vita diserto
146쪽
Stat calamo commissa Viri, ut mendacia fama ora premat, justum quae Ρetrum, ac legis amantem Ultorem, immerito Crudelem nomine dixit. Agnetis pulchrae connubia Vera patebunt, Agnetis pulchrae , quae charo a conjuge maestos Post cineres habuit Regnum , post fata coronam Regalem accepit : simul excusabilis orbi Ferdinandus erit , Solis a scribente ; nec ipsum Ulterius poterit quisquam praestingere Regem , Ni solum ardentis qui spicula nescit Amoris, Atque ignorat adhuc sit quanta potentia formae. Sed modo Francisci calamo licet otia dentur, Commis que operi nequeat protendere fila, Regis ob adventum, cujus Custodia Sousae, Pomberioque datur Comiti ductorque Cohortis Quisque suae ex Elvis ostroque, auroque nitentes, Lysiacum Regem laetam comitantur ad urbem: Attamen ut Primum per Achivi maenia cauti, Ρerque triumphales arcus , interque frequentis Ap plausus populi conducens sidus Iberum, Formosamque nurum Ioannes nomine Quintus Adveniat tandem, & regali in sede quiescat ;Mox operi incepto facunda per aequora rursUSVela dabit placidus jam Sousa ; at ponere finem
Fata negant , quoniam immatura morte prehensus
Occidet, ille Tagi splendor, sobolisque columna Aurea Sousiacae, atque decus memorabile Pindi, Franciscus : lacrymis Calarisis tota madebit. Flebunt
147쪽
Flebunt Sousiadae fratres , cognataque Lusi Nobilitas Regni. Proh quantum Lysia perdest Regalis Socium maerens Academia tantum Ρlorabit, solitosque illi decernet honores, Funebris elogii stamen componet amicuSFranciscus Xavier Menesius, inclytus ille Ingenio, proavisque Comes, Sousamque sepulium Laudibus assiciet dignis , nomenque relinquet Illius aeternum , & saeclis memorabile cunctis. Tu quoque, nostrorum soboles clarissima Regum , Marchio Valencae, de quo dubitamus , an alto Sangui Re, an ingenio sis nobis maior habendus 3
Francisci matrem poteris lenire dolentem, Facundum attrectans calamum. Lucrosa nitebit
Mors Sousae egregiis Scriptoribus astra petenti: Nec solum idcirco Libitinae dira cruentae Franciscus solvet constanti pectore jura; Sed simul adveniet quod frater proximus illi , Inclytus Emmanuel , similis virtutibus, haeres.
Ille Domus capiens rectum moderamen aVitae, Moribus indutus fraternis , atque Potitus Omnes , quos habuit merito Franciscus honores,
Sousiacam prolem stellanti aequabit Olympo ;Namque Peregrinis cum uxorem quaerat in oris Regalis generis claro splendore nitentem, Danubii tranabit aquas , solumque Viennae Inveniet pulchram , & magnis a Regibus ortam, Omniaque Europae tangentem sceptra Propinquo San-
148쪽
Sanguine: praesago veniunt mihi gaudia magna ;Sed maiora olim venient, cum illuxerit orbiIlla dies Sousis albo numeranda lapillo :Illa dies nimium felix, qua possit amantis
Conjugis Emmanuel dextrae conjungere deXtram. Nunc autem plectro quoniam numerosus eburno Sousiadas celebrare cupis, connubia tanta Largius exponam , & fatorum arcana docebo.
Tu quae vaticinor sub pectore conde silenti ;Illa tamen breviter cernes , labentibus annis. Emmanuel veniet : dilectus avunculus, ille Tarouca insignis, Lysiae Legatus in urbe , Qua sedet Imperii Carolus moderator, amico Hospitio accipiet , fessumque labore viarum Ρrotinus ad pictae ducet viridaria Florae. Hic Dux Holste ini claro viduata marito Adveniet ; natae binae comitantur euntem , Utraque pulchra nimis; sed eam, quae maXima natu, Esse Deam forum cupient viridantia prata: Hac visa Emmanuel pharetrati vulnus Amoris Accipiet corde , & caeco carpetur ab igne. Ardet amans, pulchraque oculos in virgine fixus Harc in mente inquit : Si nobilitate parentum , iro nitet ore , nitet Venus haec Germana, beatus, Qui queat illius thalamum meruisse, maritu S.ILaec secum ; at matris fratri sic ore loquetur. En numerus sane fit maior , avuncule , sorum,
Quos habet haec statio nitidistima veris amaeni
149쪽
Dic mihi qui flores hi sint, & ab arbore quali
Proveniant Θ Florum si miro vivit odore Quisque colit Gangis fontem, sensusque tenendae Vitae robur habent, visu hoc ego vivere possem. Tunc Tarouca: Haeres Francisci fratris haberi Iure potes : mentem illius facis esse renatam.
Ergo age , da ingenii fructus , floresque superbi Regales Istri divino carmine dona. Ipse etiam plectrum caperem , laudesque dicaret Ni mihi, quae quondam fuerat, jam lapsa jaceret
Virtus , qua toties cinXit mea tempora laurus.
Nunc tibi qui flores hi sint, & ab arbore quali
Proveniant, narrabo libens ; nam tempore longo, Quo me Legatum Lusi Germania Regis Aspicit, agnovi procerum genus omne suorum, Ρia clarasque Domos , gelidus queis Ister abundat. Haec est Holsteini Dux clara: haec utraque nata Illius , atque Ducis Frederici es: filia pulchra. Mater nomen habet Mariae: dedit Itala tellus Radicem illustris generis ; nam Is nardina proles Enitet, Ausoniae proceres, ipsumque Sabaudum, Sardiniae Regem, generoso sanguine tingens. Ante diem rapuit crudelis Parca maritum, Cui Christianus erat, Chris ianus Tertius ille Nomine, quem coluit Glacialis Dania Regem, lintus aVus , quoniam potuit generare Ioannem; Asst hic Alexandrum, hic Augustum, Augus us ab illo Alter, ab hoc tandem Fredericus nascitur : OmneSHolste
150쪽
Holsteini sulsere Duces, qui jura subactis
Dant populis , aurumque suo sub nomine signant Ut Reges: tantum genus hoc sublime refulgeti Nobilitate alia non inferiore nitescit Holsteini praeclara Domus ; nam immergitur illa Bernardus Lippae Comes inclytus , atque Badent Marchio, Christophorus; pariterque Philippus habeto Cognomen Magni quem felix Halisa vidit , Atque sua imperio moderantem fraena benigno. Si tales habuit proavos Fredericus , & alta Tantorum assurgit si Principum ab arbore ramus, Quis maiorὸ Carolum Sextum, Quintumque Joannem, Illum Germani Imperii cui pondus inhaeret, Hunc Lysiae Regem reliquas omitto coronaS Nobilis Europae cognato sanguine tangit.
Una fuit tantum Frederico mascula Proles, Quam teneris annis rapuit mors impia : verum
Idas genuit natas, liquidi quas margine fontis
Nunc cernis vidua pariter cum matre sedentes,
Atque ambas forma insignes ; quae pulchrior autem Matris imago , fuit quoniam partu edita primo, Jam patris est haeres , Princepsque Holsteinia jure. Huic Leopoldina , illi est Amabilia nomen. Lintium habet Patriam Leo pol dina , urbibus esse Quod caput Austriacis dignum est ; nam nobilis ante Cum foret urbs,postquam hic Princeps fuit edita luci, Nobilior tanto natali caepit haberi. A teneris annis virgo haec fuit accola felix
