장음표시 사용
121쪽
Stirps erat, antiqui memorant nupsisse libelli. Una fuit tantum soboles , formosa Maria ,
Lusorum Vere Procerum Berecynthia mater,
Centum amplexa Dornos, & mille amplexa nepotes. Illam connubii religavit compede sacra Inclytus Alviti qui primus Baro, Joannes , Vir meritis clarus , generosa ab stirpe profectus, Qui decies Lusi Regni Legatus adivit Totius Europae Reges, tandemque reVersus Ad natale solum, & facundi ad maenia Graii, Quaeque gradu magno sunt munia , Rege jubente, occupat , & facili vultu mentitus honores , Sic placuit virtute Deo , sic corde fideli Regibus, & populo sic gratus fronte benigna , Ut procerum jubar , & magnorum norma clientum Extiterit , celsoque ejus de sanguine nata Lysia nobilitas tanto gaudere Parente Jure queat. Magno Baroni pulchra Μaria Exhibuit binos, hyminei pignora, nato S. Horum alter Didaciis, frater fuit ille Philippus , Qtii Calarisiacae posuit fundamina gentiS. Η ic Sousa, ille Lupus cognomine: Didacus ortus Est primum, atque Domus haeres fuit: inde secuti Alviti illustres Barones , tempore nostro Quos etiam Comites Oriolae cernimus esse , Progeniem primam Didaci recto ordine servant, Cumque foret cognomen avi Lupus, inde Luporum,Sousiadae quamvis, placuit cognomen habere.
122쪽
At soboles contra de semine nata Ρhilippi, Qtu fratri adversus voluit se dicere Sousam, Et genere , & prisco Sousarum nomine gaudet. Nos Calarisiacam Calari sim Propter amaenam , Illius imperio quae subdita, dicimus : ergo , Ut patet ex nuper dictis, Calarisia proles , Alvitique Domus se sanguine scindit ab uno.
Utraque clara nimis , taedasque accensa jugales Jam Lysiae summos proceres ampleXa refulget. Ulteriore tamen memorandum prole Philippum, Unde fluit recto Calarisius ordine sanguis , Ρrosequor , atque nova fuerint quot ab arbore rami, Quae thalami comites , & qua de stirpe cieatae Sousiadum matres , numerosa voce docebo. Inclytus a magno genitus Barone Philippus,
Qui Calarisiadum primus pater, hymine sancto obtinuit felix pulchram sociare Philippam. Cunea gens , Lusi clarissima gloria Regni, Cui pro laude satis duo Nuni: belliger unus
Indorum terror , pelagique sepultus in undis: Alter , sacra tegit quem Purpura , Ulysiis in urbe Sedis Apostolicae splendor , Fideique columna , Hanc genuisse tumet : primo dedit alma Philippa Franciscum partu, Franciscum nomine primum,Sousiacaeque Domus haeredem : hic maghus in Aula Tertii opes rexit Joannis ; Lusa tenebat Qui tunc sceptra manu: thalamis hic Sousa superbis Intulit illustri venientem a semine Brittin ;Nam
123쪽
Nam Mendosa fuit, generisque augebat honorem Egregii fama genitoris , quem Indica tellus Invictum Ormusii Praefectum , & saepe propinquae
Ρersidis hostiles vas antem aspeXerat Ora S. Ille etiam primus Luso pro Rege creatUS , Aurorae ut populo S regeret, memorabilis ille Almeida, Eoos toties qui sanguine fluctus Barbarico rubuisse dedit, laurique coronam Navali toties meruit certamine Victor, Reddidit elatam praeclaro sanguine Brittin;
Nam matris fuerat ProaVus , tantaeque recepta Semina virtutis nituerunt postea Sousis.
Francisci proles alter fuit inde Philippus Nomine dictus avi, & Regnum moderante Sebasto, Qui cecidit pugnans Lybicae regioniS arena,
Regalis mensae munus sublime , ParataSExplorare dapes, positasque incidere carnes Accepit felix : illum Maurusia tellus Horruit hostilis tot agentem stragis acerVOS. Tingi armatur eques : tunc temporis inclyta facta Mos erat ut fierent duro sub Μarte, priusquam Hoc decus acciperent: labuntur tempore moreS; Namque modo aspicimus tali ut signatur honore, Ρulvere qui nunquam telum contorsit in hostem.
Non ita belligero Sousae, fortique Ρhilippo ;Nam Lybicos postquam Maurorum sanguine fuso
Late ditat agros , jungitque trophaea trophaeis, Pervenit patrias lauro redimitus ad Dras. Alv
124쪽
Alvarus hunc igitur Barreto sanguinis alta Nobilitate potens generum elegisse superbit,
Datque Viro Marium : Barretia Virgo paternas Secum adduxit opes, ac Sousis transtulit haeres Una patris , multisque parens fecunda penates Partubus exhilarans Cythereae Praemia novit. Fratribus ante tulit Franciscum gratia sortis,
Sousiadisque patrem nostris dedit: ille relinquens Dulce solum Patriae, murosque errantis Ulysset Lintea dat vento , & volucri secat aequora PUPPi Tertia Cnon equidem numero, sed nomine dicta9 Oceani in medio jacet insula, nobilis arce, Pinguis humo , dives populo, quam forte repertam
Inter aquas Pelagi non tentati antea proris Lusus habet, floretque modo sic aucta colonis, Divitiisque potens , ut multas ipsa quotannis Saepe Tago nostro soleat transmittere merceS. Illius ut regimen capiat, populique tumultuSComprimat, huc cursum direxit Sousius Heros,
Et tandem optata requievit navis arena Egreditur, littusque premit: tormenta Videres Uvomuisse crebras aerato ex gutture flammaS.
Tympana pulsantur, resonat tuba laeta Per urbem. Ipsi etiam cives, adsunt quae gaudia cordi, Fronte monent hilari: jam saeva fugatur Erinnys , Iam Populo pax alma redit, contemptaque nuPer Jam colitur rursus legum veneranda Potestas, Atque novo Rodi bre novos creat insula mores.
125쪽
Dignum laude Virum, dignum cui praemia dentur 'Rex censet, tantoque exultat Lusa cliente Maiestas. Remeat tandem Franciscus ad urbem, Atque Tagi auriferi jam ripas anchora mordet. Gratantur Proceres , reduci gratatur amico Jam senior Petrus , cui Mascar egnia proles Dat decus , atque viro socerum se adjungere gaudet Sousiaco ; nec eum Violantia pulchra maritum Rejicit, & multos Lucinae experta labores. Ille autem eX primo qui natus ventre Philippus Magnae molis opus Calarisi adjecit, & agri Immensum potuit spatium circundare muris. Hi solum remanent; nam sicut flamma minorem Maior edit , penitusque illam nigrescere cogit, Haud aliter Sousae post: e nati omnia duro
AEquavere solo fundamina prisca Ρhilippi, Aut ita magnificis auxerunt molibus illa, Ut latuisse putes caligine funditus atra Postquam autem caeli fulgentia te ista petivit Franciscus , prolesque ejus sine prole Philippus Nigrarum subiit fatalia jura sororum,
Haeres inde fuit fratrum Laurentius alter , Consilio prudens, vultu gravis , ense superbus, Nostrorum huic merito custodia tradita Regum, Atque ducem coluit Legio Germana potentem; Cum tamen ille genus nullum produceret, atro S Ut primum in cineres tabentia membra resolvit Jam senior , raperetque omnes mors impia fratres
126쪽
Haud paucos numero binos hinc excipe tantum Quorum alter Crati Antistes , fuit alter arenis aemula Pact6li, tuus , ὁ Νabantia, Praesul,
Amboque connubii faedus celebrare nequibant. Tunc patrui suscepit opes, generique futuro Se caput exhibuit, Sousarum maxima senaper Gloria, Franciscus , qui nomine tertius altam Progeniem caelo aequavit , lateque per orbem Sou acar famam potuit diffundere gentis. Filius Antoni fuerat , qui dulcia matris Ubera postremus natorum sugere quivit: At prior interiit, quam fratres, inclytus armi S,
Inclytus ingenio ; nam primo in flore juventae Urbem adiit, gelido quam ditat flumine Monda. Pallados hic doctae dulces Antonius Artes Audiit, & Legum didicit praecepta Sacrarum ;Ut vero in Patriam rediit, lugente Minerva, Libertatis amans Lusae , Regnique labantis
Martius assertor, thoraca indutus ahenum
Ρulvere tela vibrat, Lyssamque tuetur ab hoste. Exin littoribus nostris avertere praedas Neu Lybici possent praedones , aequora tranat,
Neptunique humeros bellanti puppe fatigat. Hostiles fugiunt naves ; maria humida verrit Vidior : at horrisona subitb assurgente procella , Infelix juvenis spumosa raptus ab unda Frigida deposuit liquido sub marmore membra. Illum Nereides circa flevere Peremptum; Ips
127쪽
Ipsaque caerulei pelagi Regina cadaver Amplexa in lacrymas dis luitur, atque profunda Equoris undosi late loca questibus implet ;Namque sibi in generum Sousam accepisse parabat.
Flevit Monda Virum, flevit Tagus, atque cruentum Ingemuisse ferunt Martem , pontique Tyranno Supplicium sceleris ferro , flammaque minatum. Quot maestam vidi Cleon oram , conjuge raPto , Fletibus immersam 3 Suspiria quanta dolenti Ρectore diffudit flavos laniata capillos Invisam sepe est conata abrumpere Vitam , Ni genitor dextra posset cohibere furentem, Franciscus genitor bis nobilitate colendus ;Nam claro adjunxit generi virtutis honores. Eleonora patris mores imitata pudicos , Virtutumque omni genere insignita refulsit Tanto digna Viro : Melli cognomine claro Dicta fuit; quamvisque pater Franciscus haberet
Fariae cognomen, cum cognomine Vano
Rejicit, ac sol tim virtutibus esse sequendum Jure putat. Charo binos ex conjuge natOS Edidit ingenio simul ambo , & sanguine fratres. Franciscus primum , Ludovicus postea lucem Vidit, & obscura matris se prompsit ab alvo.Ρost: mortem Antoni , commercia fugit alius Eteonora viri, taedasque exosa jugales, Etsi illam multi procerum petiere maritam,
Sola vacat caelo , maceransque nitentia membra,
128쪽
Assiduisque parans precibus lenire Tonantem, Sedula curat iter Patriae caelestis adire. Bina capit binam duri solatia castis Ρrogeniem , & sensim premit altum corde dolorem.
Non tamen omnino spumosa Antonius urna
Conditur, & magna Libitinam illudere quivit Ρarte sui ; quoniam magni genitoris imago
Natus uterque manet. Juvenili aetate docentem Sanctormn secreta Patrum , Jecreta verenda
Mentis , dc aeternam quidquid de numine notum , Vidit arenoso Ludo vicum in margine Monda.
Palladis hic primum moderanti Europa sedile hiot juveni exhibuit laudes 3 Contempsit Athenas Herculea fundata manu Coninabrica, Sousarn Dum videt ingenii pugnis se inferre potentem , Utque hosti praecludat iter, disponere contra Formidanda quidem bino Dilemmata cornu. iis par insigni Ludovico , libera currat, Vel sonet Aoniis oratio vincta catenis λMagna quidem meruit divinae praemia mentis ;Sed quamvis habuit Lamecum , & Brachara dignum Praesulem , & a Petro Legatus missus ad urbem, Quam posuit juvenis nutritus lacie ferino :Ac licet in Patriam remeans tot a divit honores,
Parva Viri tanti meritis ingentibus adsunt Praemia; sed famae praeconia maxima saeclis Te, Ludovice , dabunt plaudendum Herba futuris. Franciscus fratri similis , magnaeque columna Prima
129쪽
Prima Domus,nave ascendens,Patriamque relinquens,
Solvit ab Arrabidae portu, ventisque secundis Nobilis Italiae ad felicia littora venit.
Hic postquam pedibus summi Patris oscula figit,
Christiadumque caput coluit, Romaeque superbam Aurea conspexit minitantem dera molem, Diversos hominum mores , diversaque vidit Europae Regna, & tantum commercia linguae Calluit omnigenae Franciscus, ut esse putabat Gallus eum Gallum , censebat Iberus Iberum, Credidit Ausonium Ausonius, Batavusque BataVum, Londinique putat cunas habuisse Britannus. Ρraeditus ingenio sublimi ita clarus in arte Fulsit Apollinea, ut Parnasi sceptra teneret, Carmina seu patrio moduletur , seu ore Latino. Illi ergo ex Nisa dulci memoravit avena Classis iter , magnum cecinit qui postea Regem Gallorum , Coculinus , adhuc aetate negante Vestiri teneras prima lanugine malaS. Ipse etiam salibus , multoque lepore Vahia, Ad gelidam Moiadae vates celeberrimus undam, Francisco sacravit Opus , variosque Viarum, Quos libuit casus numeris aptare jocosis. Lusus Apollo fuit, plusque aurea carmina Pangens, Marmora quam ponens Calarisin reddidit auctam. Nec minus ingenio, quam moribus inclytus, urbem
Vinxit amore sui : juvenum mirabile porro Adstitit exemplar, procerum lux maxima fulsit.
130쪽
Alphonso , Ρetro , ac Ioanni Regibus ipse
Charus ita, illorum ut Custodia credita Sourae, Atque satellitii Germani ductor honorem Transtulit illustri nato , magnoque nepoti. Praeside Francisco duplicis memoranda Senatus Gloria floret adhuc : Regni Status ille triformis Quid sine Francisco potuit decernere magnUm Z Cumque Vir egregius prudentis imago Catonis Viva foret, merito Petrus , Quintusque Joannes Consilio jungere suo. Quid jactat avita Nobilitate genus se Sotisium Θ Honore supremo Sat decorare Domum potis est: Franciscus: ab illo
Quicunque enati, & totum nascentur in aeVum, obliti veteres proavos turgescere Possunt. Quid memorem bello clarum , Ρatriaeque labantis Auxilium 3 Ρariter vibravit dextera telum ,
Atque lyram percussit: Eum Cala risis habebat
Laxantem curas , & florea prata colentem: At Luso cladem minitans , sceptroque Potiri Belliger Hispanus numeroso rura premebat Milite ; nec Lysius contra ire exercitus audet Viribus inferior: maest am timor occupat urbem ;Auxiliumque parans afflictis mittere rebus, Illico Franciscum Calarissim linquere gratam ReX jubet , atque novos pugiles adscribere bello. Nec mora : Sousiacus vastat cultoribus agros, Cetubal aeque legit juvenes , Martemque lacessens It celer , Hesperium queat ut fraenare Leonem. AP
