Orationes tum Creweianae tum gratulatoriae in Theatro Sheldoniano plerumque habitae

발행: 1909년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

nomina pereant neve pietatis memoria Oblivione obruatur. Etenim si de crebris ac subitis mutationibus mentio inciderit, vel si de hodierna Academiae condicione erit sciscitatum, paene cum Tullio dixerim- quod fretum, quem Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis agitationes fluctuum λ λ. Diruimus, aedificamus. Hinc Ovis, ut dicuntur, Scholis summa iam manus imponenda est hinc Bibliotheca nostra Bodleiana praetereuntibus minari videtur

tenui tibicine fulta

magna parte ui.*Iam magis magisque in dies in rura suburbana congregantur Academiae protessores et praelectoreS, Collegiorum tutores ac socii. Qua nuper arva erat videre, boumque labores, 'et raris habitata mapalia tectis', hic frequentantur ambulationes amoenissimae, hic 'villarum culmina fumant 3, hic cotidie ad pilam itur lusumque trigonem. Quod si ad interiorem Academiae actionem atque administrationem respicitis, nihil fere est quin mutationes subire videatur. De examinatoribus atque Xaminandis, de ipsarum Xaminationum numero et ratione disceptatur. Iam bis intra Os paucos annos creati sunt septemviri, a quibus primo quidem de Collegiorum vectigalibus est inquisitum; mox ipsorum Statutorum emendatio

instaurata ui immo nunc etiam instauratur-vel latissime patens. Ex veteribus nostris institutis multa sane sunt quorum Sus iamdudum obsolevit; multa quorum iacturam et deplorare licet et Comprobare. Neque, ut Spero, quisquam erit vel e Catonibus nostris qui desiderare se fateatur Societatum desidiosarum immunitates , aut 'caelibis vitae propugnaculum Bene actum esse nobis putabimus si verae doctrinae utilitatibus opitulari videbimur; si inter niversitatem et Collegia vel coniunctior intercesserit necessitudo ac mutua quaedam auxilii consociatio.

Cic. Pro Mur. 35. Juv. Sat. iii 193. The Bodleia Was undergoin extensive repair and Wassurrounde by cassolding. Verg. Geo iii 340. M Verg. Eel. i. 83.

12쪽

Quod eliciter vortat Academiae xoniensi cuius quidem diuturnitatem certissimam ac prope immortalitatem praesagire ausim X perpetua illa ac fidelissima alumnorum pietate, cui nunquam non iret viget adhuc viguitque

multosque nepotes multa virum volvens durando saecula vicit. Versi Geo. i. 295.

13쪽

IERI non potest, Academici, quin rationi meae quam coram vobis hodie sum habiturus insit acerbi aliquid atque

luctuosi, quoniam tot tantosque viros, eximiis virtutibus summis honoribus cumulatos, paucis his mensibus abreptos sibi maeret Academia. Et postquam diu mecum cogitaveram quaenam praecipue debuerit esse orationis dispositio num prim quidem eorum hominum mentionem facere Oporteret quos Fundatores ac Benefactores proprie nuncupamus, deinde ceterorum qui nuper Obierint memoriam atque recordationem repetere, ita ut duple quodam modo fieret orationis ratio, venit mihi in mentem inter hos et illos nullam utique eius modidistinctionem exsistere. Credo equidem non eos tantum titulo ac nomine benefactorum dignos esse habendos qui iam dudum niversitatem nostram vel praemii vel praediis auXerint neque eos tantum in numero fundatorum collocandos qui constituerint collegia, aedes posuerint, condiderint bibliothecas. Immo vero nulla non aetas Academiae benefactores gignit, profert fundatores. Nam si quis seipsum Alma sua Matre dignum praebuerit, adeo ut doctrinam eius moribus suis a virtute comprobaverit, quid aliud est quam beneficia in Academiam conferres Vel si quis nobile Xemplum ceteris proposuerit, Sive meritis suis institutionem nostram commendaverit, quid aliud est quam rei publicae nostrae non modo undamenta denuo iacere, verum etiam stabilire confirmare, ad fastigium adduceres Haec unica et vera civitatis nostrae societas hinc fit ut cum priscis illis civibus de Academia nostra optime meritis perpetua quadam pietatis necessitudine coniungi et consociari videamur. Ergo operae pretium erit hodie illustrissimorum ac nuper de- iunctorum civium mentionem facere, quos quidem haud scio an non

14쪽

rectius Genios loci aut etiam eos Indigetes appellaverim. Atque

in primis commemorare velim EDVARDVI BOUVERI PUSAY, linguae

Hebraicae Protessorem Regium, edis Christi Canonicum, Collegii

Orielensis quondam Socium R. Cuius quidem vitam ac labores breviter strictimque in medium proferre, quid aliud foret quam fastos ipsos non solum huius Academiae verum etiam Ecclesiae Anglicanae per hos quinquaginta annos evolvisses occurrit longa certaminum et disceptationum series, quarum Omnium pars magna uit. Quot qualesque amicos sibi adiunxit, quot quantaque hominum studia sibi conciliavit, quantis in simultatibus, controversiis, litibus est versatus dum fidem Anglicanam redintegrare, tueri, interpretari studet i Onnostrum est liOdie arbitri partes Suscipere nec pronuntiare velle utrum Obesset magis an prodesset Ecclesiam satius, ut credo, erit univerSum Omnium luctum testari, ne Summa reverentia maximi Sanctissimique

viri memoriam colere admirari eruditionem, adsiduitatem, diligentiam comprobare studia ac labores ne in provecta quidem senectute intermissos denique vitae simplicitatem, benignitatem, innocentiam Sincero amore prosequi. Ad alium virum transeo, haud minore luctu a nobis omnibus et defletum et deflendum. Immo ver tota natio Britannica paene dieram totus orbis terrarum huius Academiae vicem dolere videtur praeclarissimum alumnum deplorantis, ARCΗΙ-

BALDUM CAMPBELL AIae , Collegii de Balliolo quondam Socium et utorem qui demum post multa atque gravissima osticia feliciter

confecta ad summos Archiepiscopatus honores vocatus haud minus civem se rei publicae quam praefectum Ecclesiae gerebat, ita ut universis civibus semper OnSulendum Sse reputaret. Itaque, etiam Siquibusdam fortasse nunc res paulo liberius tractare, nunc inconcesSa Concedere videretur, tamen in tantarum rerum tam dissicili admini- Stratione, quae detrectatoribus omnino carere non OSSit mirum Stquem ad modum totius populi studia in se converterit. Nam si quae parte candor atque sinceritas ingenii, si iustitiae amor, si patientia, E. B. ufey, D.D. bor 1800 died 1882, Rogius Professoris Hebrem. Archibal Campbeli ait, D.D. bor 1811 dio 1882. Bisho os London1856, Archbishomo Canterbury 1868.

15쪽

fortitudo, magnanimitas, laudabilia sunt, quis est quin collaudare

velit summum virum, imperii capaciSSimum, Suorum mantiSSimum, in Omnes comem ac benignum λ quis est quin admiratione prosequatur gravissimum in Curia Oratorem Reginae nOStrae ConSiliatorem acceptissimum, verae religionis studiosissimum fautorem De quo haud scio an quidquam aptius dictari possit quam summi illius philosophi praedicatio, cui mos erat

servare modum finemque tenere . . .

nec sibi sed toti genitum se credere mundo. Venit quoque in mentem illustrissimi viri augusta senectus, EDUARDIIIAwKINs , Collegi Orielensis quondam Praepositi. Iam nunc mihi

videor adspicere Nestoris illius etiam tum nonagesimum annum agentiS decoram maiestatem, venerabilem canitiem, ac paene iuvenile oculorum nitoreS. Cum vero, ut credibile est, parum liceat utique iunioribus grandaevum senem, tot suis aequalibus SuperStitem, tamdiu absentem recordari, eo libentius memoriae vestrae tradam Summum atque doctissimum virum, iustitiae veritatisque amantissimum, potentiae vero auctoritatisque adsertorem acerrimum. Quis

autem adest hodie, vel iuniorum vel seniorum, quin intimo dolore lugea ΗΕNRICVM STEPHANvM SM1ΤΗ , Quintilium nostrum desideratissimum: cui Pudor et Iustitiae soror incorrupta Fides nudaque Veritas quando ullum invenient parem λIpsa mihi Academia lugubres modos praecipere, ipSa rogare videtur quis desiderio sit pudor aut moduStam cari capitis λEquidem nescio an alius quisquam exstiterit aut Almae Matris studiosior, aut ingenio excultiore, uberiores doctrina, suaviore indole

16쪽

praeditus. In rerum physicarum scientia, in abstrusissimis mathematicae investigationibus, in litterarum Graecarum ac Romanarum

notitia, quis unquam laudem tulerit ampliorem λ mmo, ut ipsa Titi Livii verba adhibeamus dem Porcio Catone disserentis huic

versatile ingenium sic pariter ad omnia ivit ut natum ad id unum diceres quodcunque ageret Quanta enim erat in rebus administrandis sagacitas, quam mira in conscribendo perspicuitas, quae in colloquendo vel contionando conciliatrix venustas, adeo ut veniat mihi in mentem notum illud de Pericle praeconium,

Denique ut universa maeret Academia alumno insigni orbata, ita pro Se quisque OnSiliatorem, amicum, sodalem dilectissimum complorare videtur. Neque mihi fas erit silentio praeterire ARNOLDVΜ ΟΥΝ ΒΕΕ, non modo Balliolensibus suis verum etiam multis amicis, sodalibus, discipulis merite acceptum. Qui quidem utrum iunioribus an senioribus rectius sit adscribendus incertum est: namque iuvenili innocentiae morumque simplicitati maturiorem quam pro annis sapientiam adiungebat; ita ut senioribus pariter atque iunioribus flebilis occiderit. Hunc virum, Academiae Observantissimum, Optimum rei publicae civem, plebis amantissimum, Studiosissimum patriae, ostendunt tantum terris hunc fata neque ultra

De domestico niversitatis statu difficile est rationem reddere. Modo veritus Sum ne ipsa Academia vel in aere alieno vacillet vel prorsus decOXerit modo crediderim opibus illam florere, ut nunquam alias, quae tam essusos sumptus libenter ac laeto animo in dies impendat. Collegia nostra plurimis distinentur occupationibus dum ad novarae Statuta accommodare, et vectigalibus deminutis plura munera obire certant. ea ipsius Societas', seu sinistro lato sive divina

17쪽

providentia, huius modi mutationibus paulisper excepta, tanquam alterius laborem Spectare cogitur. Sed tamen, ne in tali tempore aut Academiae deesse aut debitum Ossicium declinare videretur, nullam ipsa moram interposuit quin Archaeologiae Professorem ociorum

suorum numero ultro adSciSceret et Stipendi donaret. quidem vero dubito utrum Omnino cademiae an Ossicinae intersimus, cum tot tantaque Opera tantae moles machinarum tanquam in incudibus fingantur, conflentur, procudantur. E quibus recentia quaedam in hodiernos usus nunc primum fabricari antiqua autem aut obsoleta acui denuo atque refici videmus. De numer ac ratione XaminatiOnum, de examinatoribus eligendis, de professoribus creandis, delectionibus ordinandis, de rebus sescentis, Summo studio trepidatur. Nullo non die convocantur, prolatantur concilia, res referuntur, legati renuntiant, in suffragium itur. Porro nobis omnibus intenditur nova quaedam censoria animadversio λ, ne forte ossici deesse inveniamur.

Audire videor legem horrendi carminis, tanquam e duodecim tabulis

desumptam-

Cui quidem censurae orator ipse Publicus iam iactus est ObnOXius. Quas autem poena de eo sumere licuerit, neque adhuc Scio neque rogare ausim. Sunt qui dicant eum, si orationem prolixiorem habuerit, vel modo subiunctivo quod Di avertanti paulo inconcinnius sit usus si syllabam longam corripuerit vel brevem produxerit, aut multandum esse aut exauctorandum. Quocirca indulgentiam vestram et clementiam in hoc tanto discrimine or atque Obsecro Restat Od ut summis viris gratulemur qui hodie unanim suffragantium consensu ad gradum Octoris in Iure Civili honoris causa, Visitatoria Board was appotntod by th Comniissioner in 1877, o

Which, among the persons the Public Orator is made amen te.

18쪽

admissi sunt. Aliud tamen est hospites vel illustrissimos excipere; aliud alumno nostro ac dilectissimo Principi/, tanquam in Larem Suum iamiliarem reverso, salutem dicere amicissimam. Fas est nobis tibi ipsi, Princeps, tuoque quod tam laetis auspiciis suscepisti coniugio fausta omnia precari. Vivas: et tuis ipsius et paternis virtutibus, quas pro virili parte essingere studes, caritatem tibi omnium magis magisque concilieS. Prince Leopold Duk of Albanyhvisited the Encaenia it his bride.

19쪽

VΝΤ qui censeant, Academici, perpetuam Fundatorum Beneiactorumque praedicationem Supervacaneam esse et quasi praeposteram. Quid enim aliud est obiecerit aliquis quam meram enumerationem conficere vel titulos recitare nobiles illos quidem sed iam dudum significatione prorsus carentes λQuae quidem Omnia oratori recte essent Obicienda, si illud tantum curaret ut regum, primorum, ducum, Civium illuStrium ceterorumque qui de niversitate bene meruerint Summatim percurreret nomina. Frigidum id sane munus et servile officium' At nisi magno opere fallor, graviori censurae essem ObnOXius, Si hoc praesertim die, si maximis his Comitiis, si confertissima, ut nunc est, Convocatione, Silentio praeterirem priscae illius pietatis memoriam, quae Academiam tot tantisque auxit beneficiis. Non enim hodie aut nostris ipsorum viribus inniti aut opes a nobis ipsis congestas disponere videmur, sed potius traditam ab amantissimis parentibus adire hereditatem. Quod si illam undatorum pietatem quae qualisque sit recte aestimo, hoc praecipue summos illo viros respeXisse crediderim, non tam ut Academiae fixam immutabilemque legum rationem iniungerent quam ut Almae suae atris utilitatibus inservirent. Quapropter perridiculum esse statuetis, si quis, vel ob nimium antiquitatis amorem vel ob insitam animi petulantiam, corrupta omnia ac depravata iudicet quae hodie de pristino usu declinaverint nobis autem stultitiae vel malae fidei, vel etiam proditionis crimen obiciat qui splendida proavorum dona temporum necessitatibus accommodare

studeamuS.

Vtinam nobiles illas animas e sedibus discretis piorum paulispereXcitarem, rogaremque reverenter qua potissimum ratione proposito eorum et consilio Optime esset satisfaciendum. Iam nunc audire

20쪽

videor his ere verbis respondentes Illum vitai lampada Academici. quam nosmet ipsi manibus vestris commisimus ne dubitetis quam latissime tradere Vestrum est suscitare flammam, et quaSi curSuventilare ignem, ut publici luminis participes fiant quam plurimi. Iam iam perpetuo auctu propagantur doctrinae fines proinde quoquo ducat scientiae veritatisque indagatio, eo usque licet procedere et

progredi. Quod si temporum mutationes OVam Studiorum, Onsuetudinum, institutionum rationem postulant, cavete ne lenta segnitie aut ignava cunctatione ossicium detrectare videaminii Quam quidem cohortationem e libentius accipi quoniam nonnulli de re publica nostra desperare se profitentur, dum inania veteris atque Obsoletae aetatis simulacra denuo ciere certant, atque intermortuae disciplinae revocare normam, rotamque Academiae multo sumamine adstringendam esse conclamant ne forte excidi instanti subruamur. Sed perterricrepos praesagientium ululatus missos faciamus illud pro virili parte agentes ut quas ex praeterit traxerimus vires eas tum in praesentis tum in futuri temporis usum spe bona adhibere audeamus. Ad illustrium virorum memoriam nuper defunctorum tranSeo. Quo inter primum commemorare velim AucvΜ ΡΑΤΤ1sONJ, Collegii Lincolniensis per annos XXIII Rectorem, Virum Summa doctrina,

summis ingenii dotibus insignem: qui quidem haud scio utrum iustius philosophis an criticis sit adnumerandus. Namque si ad vim dialecticam spectes, Platonica illum subtilitate vel Aristotelis acumine imbutum esse credideris; sin ad rem criticam, alterum habes Aristarchum. In omni eruditione et Graeci Latinique sermonis copiosa notitia Casauboni vel Scaligeri sui discipulus esse videbitur, quorum utriusque vitam cum diligentissime Xplorasset, alteram luculenter

enarravit, alteri Summam manum iam nunc impOSiturus morte est praereptuS.

Et quoniam in mei ipsius Collegii mentionem incidi, haud mihi as

SEARCH

MENU NAVIGATION