Orationes tum Creweianae tum gratulatoriae in Theatro Sheldoniano plerumque habitae

발행: 1909년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

erit memoriam omittere amicissimi ac prudentissimi Visitatoris IOANNIA JACΚSON, qui postquam ad episcopatum esset evocatus primo Lincolniae deinde Londinii bonam omnium voluntatem ita sibi conciliavit ut nemo unquam felicior exstaret vel ad simultates sedandas vel ad concordiam pacemque constituendam. Venit quoque in mentem Collegii Lincolniensis alumnus insignis, ILHELMVA JACOB-so δ, apud nos quondam Sacrae Theologiae Professor Regius, et ipse in episcopatum provectus; quem, Si quidem temere praeterirem, locus ipse, ipsa quibus insisto Rostra, non possent non revocare Oratoris Publici partes eliciter agentem virum diSertum, humanum, adfabilem. Hi vero omnes exacta aetate et quasi emeritis stipendiis

discesserunt morte praematura nobi eSt abreptuSEDUINVS WALLACE,

Collegi Lincolniensis olim Scholaris, Vigorniensis ocius ac Tutor ab aequalibus pariter atque discipulis lugendus optimae spei iuvenis atque eximiae virtutis, qui studiis totum se dedere et discipulis suis

impendere curam sciebat magis quam aut Ossicio unquam deesse aut infirmae parcere valetudini. Alter iam annus agitur, Academici, e quo coram vobi Sum contionatus. Tunc quidem sperare me dixi fore ut aliquando, compositis et constitutis Omnibus, Otium inter negotia, vel etiam philosophicam atque umbratilem vitam consequeremur. Qua de Spe invitus recessi, quoniam, Sicut antea, tempus terere gaudemu aut statuta minutatim resarciendo, aut pugnas vetere novis armis redintegrando. Nec quisquam est quin stupeat vastam illam et fatalem examinationum machinam, quae tantam in molem succrevit ut totam fere aestatem portentosa diuturnitate absumat.

Bene nobis nobiscum esse puto quod festus hic dies Saturnalibus aestivis iam tandem finem ponit, quae vereor equidem ne latius quotanni propagentur atque extendantur quippe non iam intra paucos dies Olent circumscribi immo vero usque ab ineunte aio

in illiam Jacobson, D.D. Lincoln College; Fello of xeter College Ρublio Orator 1842 Regius Professor of Divinit 1848. Commemoration ' is describe astringinito an end the Summe Texm, that sine the Tight ' has been give ove to festivities.

22쪽

perpetuae habentur eriae. Primo quidem confertissima amicorum cognatorumque irequentia navali pugna decertatur: O veteres ineunt proscaenia ludi' deinde in rus excurrere et comissationibus interesse moris est His accedunt χολπή τ ὀρχηστυς τε τα γάρ τ ἀναθηματα δαιτος. Adeo iuventuti nostrae obsident sorores et consobrinae et amitae- Oculorum oblectamentum, solamen animi, studiorum pernicies lFieri tamen potest ut ea ipsae aliquando, si quid hodie detrimenti

Minervae nostrae intulerint, plus quam Sati Sint compensaturae, nOVOS invicem studiis stimulos subicientes, dum propria nobis privilegia invidentes, inter mares sese Xaminanda SiStunt, et Octarum praemia frontium adulescentibus praeripere certant, 'Aμαζονες

Magnas inter inclinationes ac momenta rerum hodie Versamur. Quidquid enim aut struamus aut iniectum relinquamu SuspiciOSiS-sima hominum iudicia subeat necesse est. De nulla non redisceptatur; neque in his temporibus aut priori credere ortunae aut velut magni nominis umbra stare audemuS. In controverSiam

vocatur Academia cum a factiosis atque infestis hominibus tum ab optimis civibus et Almae atris studiosissimis. Venit in quaestionem utrum satis reverenter religioni inservire aut commodam

alumnis disciplinam inculcare videamur. Quid sit debitum antiquae institutionis rationi, quid recentioribus studiis et physicae, ut vocatur, scientiae in incerto est. De professoribus quaestio fit, utrum illi praesertim sint adsumendi qui discipulos docere student an illi qui

lucubrationibus acutis laudem sibi comparare malunt. De tutoribus disceptatur, utrum muneribus suis admodum satisfaciant, an in matrimonium dilapsi et inter nutriculas versantes Collegia Sua, ut lustra fiant ferarum, deseruerint. Fon OStrum tanta componere lites Illud tantum modo illud nobis est agendum ut factorum potius quam verborum vi obtrectantibus et interrogantibus responsa reddamus, ita ut luce clarius innotescat omnibus neque ab antiquanos laude degenerasse, neque posteritati Consulere neScire. Hom. Odys. i. 152. moin D. iii 189. Verg. Eol. iii 108.

23쪽

ERREVS is esset, Academici, et paene inhumanu qui hanc frequentiam immoto animo Spectare POSSOt. Equidem oratoris Publici ossicium ut semper honorificentissimum habui atque iucundissimum, ita hodie arduum, ne dicam Periculosum esse Sentio. Non quia Solito maior haec Convocatio; quo modo enim ea maior fieri potest quae maxima est semper' nec quia verendum mihi ne vos auditores fastidiosos vel dissiciles experiar, qui me in hoc loco contionantem amicisSim favore nunquam non exceperitis. Verum id mihi timorem facit ne forte, dum universae laetitiae interpres esse studeo, aut exspectationi Vestrae aut meo ipsius proposito deesse videar. Itaque ne mihi culpae insimuletis, si missa antiqui temporis

commemoratione sollemni ad nostram me aetatem protinu conferam,

quo melius Reginam dilectissimam ea qua par est gratulatione prOSequar. Neque vero etiam si ad propositum festinantes honoratissima nomina praetermittamus, autorum et fundatorum omnino immemores Sse videbimur. VOS etenim, VOS, maiore nostri, Obtestor, ne quis Os Oblivisci

putet vestra utique beneficia in tantam tamque persectam nos Academiam constituisse atque consociasse, ut nonnihil publicae auctoritatis hodie habeamus, partemque in communi gaudio capiamUS haud contemnendam. Namque in vasto illo ac multiplici Reginae nostrae imperio, ecquid usquam huius regni Xemplar plenius atque absolutius inveniri potest quam apud niversitatem nostram λNempe non unius urbis vel regionis instar habet, quae non solum ab Omnibus patriae partibus sed a Maiore illa quam dicunt Britannia, sed ab Indica provincia, sed ab ultim Orbis sinu alumnos Suo et

ConVOcaVerit et convocatos mutua obstrinxerit necessitudine. Cui This,as the dubiteeaea ' of Queen Victoria' reio.

24쪽

quidem iactationi nemo, ut opinor, veniam denegabit, cuius ea ratio est, id consilium, ut gratulationibus et laudationibus nostris maioris aliquid pretii hodie inesse videatur. Quinquagesimus agitur annus ex quo Regina nostra ad imperium accessit. Quis est cuius animum non tangat imago illa regiae puellae non sine lacrimis et iuvenili formidine arduam hereditatem accipienti. Quis est quin insitam illam morum Sanctitatem,

Summa tum corporis tum menti dotes, raram ac singularem rerum

administrandarum capacitatem, prudentiam, sagacitatem admiretur λTu tamen, Regina nostra et ImperatriX, ita populo uo Tua Omnia patefacere et concredere dignata es, ut salva reverentia ad interiora vitae uae accedere, Tuam vicem dolere, Tecum gaudere licuerit. quam e fausto matrimonio beatam novimus, quam felicem prole, quam profligatam heu mariti Optimi et liberorum carissimorum interitu Quam in his omnibus reverentia, amore, ObServantia dignam e praebuisti, quae mater dulcissima fidissima coniunx matris coniugisque nomini decoris aliquid ipsa adieceris Haud nostrum est, Academici, huius aetatis annales vel strictim percurrere. Alterius et temporis et loci est describere quae quantaque bella terra marique gesserint fortissimi nostri milites, quas victorias reportaverint quasve subierint clades. Non deerunt qui obtestentur Chersonesum auricam et obsessam Sebastopolim, compressam apud Indos atrocissimam seditionem, et pugnas ancipites Cum gentibus barbaris vario successu decertatas. Quid dicam de rebus in Aegypto gestis, prorutis Alexandreae moenibuS, et conculcata robelliones Quid de lintrium classe Nilo subvecta et cum Arabum levi armatura strenuis dimicationibus λ Quae quidem Omnia melioribus utinam consiliis coniecta essent, nec lentis cunctationibus aut inconsulta estinatione vitiata Quam vellem tanta generosi sanguinis effusione supersederi potuisset, ac praesertim Gordoni summi et incorrupti duci morte,

iustissimus unus

qui fuit in nostris et servantissimus aequi λ

25쪽

Multo est iucundius mirabiles artium Scientiarumque progreSSUS, quOS ne somniabant quidem maiores, Commemorare. Etenim quae profecto aetas tot hominum migrationeS, O regiones patefactas, tot tantasque Silvarum montium Camporum vastitates aratro domitas vidit, armentis refertas, praediis Oppidis urbibus exornata. Quo iactum est ut terrarum Orbis tanquam fines suos extendere et ipse

ipso maior fieri sit visus nisi forte illos ipsos fines coartari quam prolatari rectius dixerim, et iniqua illa spatia quibus dirimerenturgentes contrahi atque concludi. Namque viis ferro stratis, traiectis fluminibus, perfossis Alpibus, tanta quae nunquam antea hominum fit concursatio ipsumque oceanum, quem dicit Horatius dissociabilem, societatis equidem communitatisque humani generis vinculum nuncupare ausim. Mihi quidem currus vaporantis fulmineam velocitatem obstipiscenti venit in mentem Lucretiana illa ignis aetherii descriptio, ut feratur

omnia luminibus lustrans loca percitu ardor, . . . unde tremor terras graviter pertemptet, et ultum

murmura percurrant caelum.*Iam nunc audire videor appropinquantium rotarum fragores et anhelantem ornacis strepitum iam nunc praetervehi cerno et longos a tergo albescere tractus L Etiam renatos esse crediderim Phaeacas Homericos, quorum magica navigia

λαιτμ α τάχισθ' ἁλὸς εκπερόωσιν, ἐρι καὶ νεφέλη κεκαλυμ μένα . . . καὶ πάσας σασι πολιας και πίονας ἀγρους.ε

Porro si quis penitus toto orbe sit divisus, ne tum quidem Suorum alloqui carendum est, quominus aut ipsae voces aut internuntia vocabulorum signa tenui filo deducta vel oculis subiciantur vel insinuentur auribus. Itaque cum aetatis nostrae condicionem contemplati intellegimus quanta ceperint incrementa artes Omnes et Scientiae, quid in arte musica proiecerint nostrates, quantum ad tabulas depin-

26쪽

gendas et veritatis et sollertiae contulerint, quae qualisque pateat omnibus cogitandi, loquendi, agendi libertas quem ad modum ius suffragii prolatum sit populo, et doctrinae rudimenta vel infimo ordini communicata, quis est quin honesta quadam iactatione de patria sua superbiat ξ iras tamen inter diversitates et quasi repugnantias rerum versari videmur, quippe qui uno eodemque tempore et Paci opera colere et apparatus bellicos parare studeamus. Hic nova necis instrumenta adhibentur illic adiumenta vitae, dolorum mitigationes, morborum remedia Hic lautissime ut nunquam fere alias)vivitur hic fame enecantur pauperes. am mercaturae maXima fit et paene incredibilis accessiori iam ob vilitatem annonae vel ob caeli intemperiem de quaestu frumentario desperant agricolae. Porro, Si non iniuria de morum corruptela, de actionibus seditiosis vel in civitate vel etiam in senatu adhibitis cotidie deploratur, tamen haud est disputandum quin nunquam antea aut ad egenorum sublevationem aut ad probitatem veramque religionem confirmandam obnixius incubuerint nostri. Quapropter inter spem metumque fluctuante hominum Xspectatione haud cuiquam fas est vatis partes agere et defuturi temporis exitu oracula proponere. Illud saltem lucro est apponendumn illud Dei optimi Maximi providentiae acceptum referre debemus, nihil prorsus aut ad vitia comprimenda aut ad fovendas virtutes magis contulisse quam quod Tu Semper Regina OStra, Sanctitatis clementiae pietatis praebuisti exemplum. Hinc populi amor hinc in e collocantur omnium hominum studia. Testentur si testimonio opus est hesternus dies ac prope universa orbiSterrarum gratulatio testentur plausus et acclamationes tantae multitudinis unanimo consensu incitatae quantam haud scio an ulla unquamneta congregatam vidit. Testetur supplicati ad anum est- monasteriens habita, et in summa pace triumphus qualem nemo unquam e bello reportavit. Etiam nunc aethera ingenti laetantium strepitu tremere et reboare crediderim etiam nunc ante oculoS nocturna urbium oppidorumque platea plus quam diurna luce ful- The Thanksgiving Service a Westininster Abbey acheld o June l.

27쪽

gentes, montiumque vertice testis flagrantes ignibus adspicio. Ista tamen omnia ridenda et quodam modo contemnenda esse iudicarem, si vel hodie vel crastino die nihil nisi restinctorum ignium cineres et inanis remaneret acclamationum imago. nam vivit vigetque in pectoribus et medullis Omnium ardor quidam inexstinctus vivit aliturque flamma caritatis studii Observantia : vivunt illae laudationes Tui non pro tempore tantum editae sed in cotidianum sermonem penitus defiXne. Quocirca Academia OStra, ea qua Semper Sa Si reverentia ac pietate, salvere e iubet, ibi fauSta Omnia precatur, Tuamque vicem Deum Omnipotentem Suppliciter Orat ut quem ad modum e Tuosque tot tantisque cumulaverit beneficiis, ita ibi ipsi beatam vitam diuturnamque felicitatem extendat, imperioque u et regiae stirpi pacem concordiam atque perpetuitatem.

28쪽

, ONFITEOR equidem, Academici, quotienscunque in haec

rostra escendo coram vobis contionaturus, nonnullo me

timore sollicitari ne forte, dum sollemnia diei munera perago, taedium audientibus invitus adieram. Etenim si trita via insistere, si publico meo ossicio satisiacere Xperiar, seu benefactorum ac fundatorum memoriam recolendo sive huius Academiae annales vel Summatim perstringendo, caute providendum erit ne quodam modo Occidat miseros crambe repetita magistros. Magistros dic, immo non solum magistros Verum etiam amicissimum adulescentulorum frequentiam, quorum voces in hac contione argenteae Silentium autem aureum Si habendum. amen ea me semper benignitate excepistis, etiam Latino sermone balbutientem, ut sperare audeam Ore ut haud minorem hodie concedatis veniam, et siquid vel in oratione vel in ingenio ipse defecerim, id mihi pro

clementia vestra Xplere studeatis. Et profecto, niSi magno opere tallor, nunquam antea magi idoneam nacti sumus occasionem adgnoscendi atque confitendi quantum iis omnibus beneficiis debeamus quae summorum virorum pietas in niversitatem nostram contulerit. Mitto hodie, ut par est, invidiosas illas obtrectationes quibus interdum temporis acti laudatores praesentem Academiae Statum increpuerint: mitto praeposteras eorum censura qui hominum benevolorum dona obsoletis finibus etiam nunc praecludi mallent quam novis rerum condicionibus accommodari. Nobis Academicis illud praesertim hodie est agendum ut a maioribus datam fidem non modo non violemus verum etiam quodam modo cumulatam reddamus quippe quorum providentia ac munificentia tantam tamque dignam here-

Juv. Sat. vii 154.

29쪽

ditatem acceperimus. Ea autetia est doctrinae hereditas ut erogando maior fiat, participando adaugeatur. Nempe avari est defosso thesauro incubare is demum auri utilitatem cognovit qui in humanos usus prudenter coegerit. Quapropter gratulor Academiae, quae dotes sibi commissas tandem aliquando generosius tractare ceterisque latius communicare didicerit. Itaque, tanquam e Sacrum VOVenteS, Optimum Spem genti Academicae e finibus nostris auspicato emisimus, ut nostr quasi diplomate muniti in provincias proficiscantur, urbes invisant, habeant praelectiones, convocent ad se discipulos, et scientiae facem, quam sibi

ipsis tradidit Academia, eam rudioribus ingeniis tradendo incumbant. Sed haec foris. Quid si ad ea quae domi geruntur respiciamus λQuis est quin admiretur niversitatem a studiosa inventute nuper obsessam λ edia est aestas feriae aguntur conticuere Collegia. Neque tamen torpentem urbem neque vacuas videres Scholas. Immo

audire licet

Augusto recitantes menSe poetaS,Rvel potius professores ac praelectores nostros de philosophia, de historia, de litteris, de omnibus rebus disserentes. Stipantur meritorix strepunt plateam huc illuc discurrunt discipuli,

βιβλιον Ἀχων καστος μανθάνει τα δέξια. 3Νeque unius modo sexus haec frequentia, sed immtatae adulescentibus puellae-nostram ipsae Minervam colentes-nunc studiis operam impendunt, nunc in hortis et umbraculis obambulant, nunc remiSacclines fluvio vehuntur, nunc pila exercentur lusoria. Illa vero doctrinae subsidia ne statim intercidant atque in oblivionem dilabantur, censuimus discipulis etiam in lares suos reversis consulendum esse, ut eadem illic studiorum ratio foveatur atque continuetur, et cuique innotescat et quid commodissime sit legendum et quo potissimum modo.β

30쪽

Iam vero tot tamque laudabiles progressus recolenti venit mihi in mentem nonnullos homines, nimiae nostrae auctoritatis Suspiciosos, privilegia cademiae et commoda certatim decurtare velle. Nec mirum quoniam semper erunt qui ob merum livorem elicitatem alienam limis oculis adspiciant. Quos quidem cavere haud multi plerumque est laboris, gravius autem est hostis domestici insidias propulSare. Itaque non possum non indignari quod ex nostris alumnis quidam vir alioquin haud ineptus nuper rogationem tulerit,

qua proviSum est ne quis Osthac Academicorum suffragiis electus Ordini adscriberetur senatorio. Quae rogati cum requenti curia sit antiquata bene est. Nobis autem inimicorum invidiam animad-Vertentibus nunquam non studendum erit ut nostris nos privilegiis omnibus dignissimos esse demonStremUS. Verum enim vero, quoniam in hac contione semper moris ivit

eorum repetere memoriam Si quos nuperrime morte abreptos maereat

Academia, liceat mihi insignem pietate virum in mentes vestraS revocare, qui, etsi nobis longae absentiae condicione tanquam amissus, tamen et totius niversitatis et praesertim Collegii sui orietensis amator exstitit et castigator unicus. Quis est cuius e animo exciderit IOANNE BURGONJ, Decanus CiceStrensis, vir admodum reverendus et in critica sacra expertissimus Qui profecto quotienscunque in contrOVersias Se iniecisset, impiger, iracundus, ineXOrabilis, acer,' procul dubio videbatur idem vero cunctis disputationibus tantum leporis immiscebat, tam suavi pervicacia suis ipsius Opinionibus inhaerebat, tam strenuum acti temporis laudatorem Se praestabat, ut omnium sibi indulgentiam, multorum amicitiam, conciliaret. Ad alterius viri iam commemorationem accedo, cum ab universa natione communiter deplorati tum a nobis proprio quodam desiderio honorandi, quippe quem nostris Ordinibus haud ita pridem adscriptum honorifico doctoris nomine hoc ipso in theatro salutaverimus. Justum

SEARCH

MENU NAVIGATION