장음표시 사용
91쪽
ORATIO IN DOMO CONVOCATIONIS A PRO CANCE LARIO HABIT DIE IX MENS OCT. A. S. MCMVI
VDIV nuper, Academici, hominem insulsum temere
adseverantem, cum tanta sit in hac niversitate rerum copia quae unius anni spati apud nos eveniunt, debuisse Procancellarium uno quoque termino exacto niversitatis negotia Oratione OmpOSita recenSere, neque e Xtremum anni finem opperiri, cum multa memoratu digna iam dudum X animo exciderint. Quae opinio quam sit absurda nemo fere non potest intellegere. Illud enim potius est cavendum ne Saepius de rebus iisdem eosdem sermones audiatis. Habetis verno tempore Procuratoris alloquium habetis Encaeniis vel Poeseos Professorem vel Oratorem Publicum elegantissime contionantem de Academiae statu. Quapropter indulgentiam vestram impetrare velim ne forte his condicionibus crambe repetitam vobis apponere videar. Ad seriora confestim nos vocat usitata huius rationis consuetudo, quae semper Xordium sumere iubet ab iis amicis qui intra annum
morte nobis uerint abrepti. Quod si paulo rarius quam solet vestem mutare sumus coacti, id Ortunae felici acceptum referre iuvat. Sed tamen hoc solaci parum imminuitur dolor, cum ii quos hodie lugemus summo sint honore digni doctrina, ingenio, industria prae8tantissimi. In primis mihi est nominandus vir illustrissimus IOANNE BURDONSANDER SON, per annos decem edicinae Professor Regius apud nos OXOnienses. Etiam nunc habetis quasi in conspectu formam viri et Speciem et staturam, Oculorum supercilii gravitatem. Quanta fuit in re auSteritas, quanta suavitas, nunc cogitationum intentionem testata, nunc remissionem l e corporis dignitati impar erat animi altitudo. liis relinquam declarare quantum lumen physiologiae studiis adferre, quantum ardorem et reverentiam discipulis posset in-
92쪽
stillare. Satis mihi erit dicere eius praesertim Ope Scholam nostram Medicinae, quae diu iacuerat, revixisse et nomen honorabile sibi
peperiSSe. Integra adhuc aetate morte repentina Xstinctus est WALΤERVA
RAPHAEL ELDON, Anatomiae Professor inacerius, vir inter amicos si quis alius comis, adfabilis, humanus in lucubrationibus et laboribus indefessus, unde illud praecipue agere studebat ut rerum
animantiumque varietates enumerando et componendo ad legem ac normam paene mathematicam cuncta posset redigere. Crediderim
illum ante oculos habere Lucretianam illam cohortationem alid ex alio clarescet, nec tibi caeca nox iter eripiet quin ultima naturai pervideas ita res accendent lumina rebus.λHuic accedit ABELMRRENIDOR, a Collegi di IO. Baptistae nuper in societatem receptus. De quo quid dicam verius quam tritam illam sententiam adfirmantem consummatum eum in brevi multa explevisse tempora se Antiquitatis et philosophiae studiis deditus omnium iudici primas partes sustinebat. uris Romani interpres gravissimus, Historiae Romanae conscribendae ita toto opere incumbebat ut nullo modo laboribus superSedere Sciret. Haud minore luctu deflendus est vir insignissimus ALVREDUS BRIT, qui non modo non huius Academiae alumnus sed ne nostro quidem sanguine ortus, adeo patriam nostram suam ipsius ecit ut nihil vellet omittere quod Imperii Britannici fines a potestatem propagare posset et stabilire Nos vero Xonienses praecipuas illi gratias agimus, quod, qua erat munificentia, Professorem et Praelectorem in hac niversitate creaverit, quorum Ope iuventuti nostrae notior fieret Coloniarum Britannicarum historia. Auget etiam dolorem quod auctor huius instituti vixdum ordinatis rebus praematura morte ipse obierit. Iam tandem liceat carissimi et cultissimi viri mentionem facere,
ΤΠoMAR Ros , Collogii Reginae diu Socii et Tutoris, niversitatis
93쪽
nostrae per anno I RegiStrarii. Quis unquam vel amicorum vel
discipulorum sui observantior; quis Academiae studiosior quis in rebus gerendis diligentiori Nobis autem qui cotidie in eius iamiliaritate versabamur luctuosissimum erat valetudinem infirmam, virium defectionem Observare, quae supremum diem nimis certo praesagiebant. Amici obitum, quamvis turbat temporum Ordine, in hunc
locum OnSulto reservavi, quoniam munere Vacante non poterat non
in quaestionem venire quid et quale futurum esset Registrarii ossicium. Re diu perpensa atque disceptata, rogati in domo Ongregationis
plus quam semel est promulgata, emendata, renuntiata quae tamen sperandum est fore ut brevi sanciatur. Mihi quidem Operae esse pretium videtur uno quasi conspectu comprehendere quo auctu Universitatis negotia increverint, quot quantique labore nuper fuerint Suscepti, ne qua ex parte in iuventute nostra instituenda deficere videremur. Cum vero haec Omnia vel summatim perstringere taedium adierret, liceat mihi ut ex pede Herculem agnoscatis Statuta Vniversitatis quae XXX abhinc annis sunt edita cum iis quae nunc sunt comparare. Invenietis, Academici, prius illud volumen paginas nonnisi tercentum nonaginta duo continere posterius autem SescentaS quinquaginta unam. Quod si memineritis adeo identidem emendata esse Vetera Statuta, ut excisa sint multa quae diu obsoleverant, constabit plus quam duplicatum esse praescriptorum Corpus, multiplicatas dissicultates. Equidem saepius cum legum Academicarum codicem interpretari studui, in luto volutari sum visus, et avum me esse non Oedipum adgnovi. Porro quotiens in angustiis versatur Academia, seu quia in ipsis Statutis latet ambiguitas, seu quia novi aliquid apparuerit non omnino provisum, ad decreta confestim est confugiendum, quorum ea quae hodie valent pagina in codice Octoginta complent. Haec omnia Registrari bene nota esse debent, ita ut sciscitantibus responsum dare possit. His accedunt niversitatum eXternarum negotia epiStolae sescentae legendae et conscribendae: accedunt etiam concilia, contiones, colloquia, delegatorum congreS-Siones, quibus plerumque Registrarius interesse iubetur. Haec omnia dum mecum reputo Herculeos labores pro nihilo habere ausim.
94쪽
De examinationibus pauca fortasse sunt dicenda. Confitendum estiis adulescentibus qui nuper quaestionibus Μagistrorum Scholarum
in arvis pro forma respondere studuerunt res non omnino bene successisse Plurimi enim, ut vulgo habetur, novae geometriae metu in certamen algebraicum abducti inhoneste perierunt. Ac proiecto de tota EXaminationum ratione complure exortae Sunt contrOVersiae.
Quaeritur num ab eis qui in prima examinatione publica nullum honorem ambiunt, duo tantum 'libri ' ut dicuntur sint exigendi. Hanc condicionem Congregatio nostra sibi non placere declaravit. Porro sunt qui plerasque examinationes exacto demum termino fieri iubeant. Quae res utrum examinatoribus, discipulis, remigibus, parentibus sit placitura, adhuc in dubio est. Increbruit nuper fama statuisse Typographei Clarendoniani Delegato Sedem mutare et Ossicinas commodiores in Pomptinis illis paludibus quae occidentali Oxoniae parti adiacent aedificare. Neque prorsus inutilis esse videbatur ista migratio si modo vellent Professores e Museo supellectilem scientificam in situm derelictum tranSferre, neque ut nunc sancrosanctis Parci finibus appetenter inhiare Res ad pactionem non venit. Ecce novi aliquid e Bibliotheca Bodleiana Exemplar vetustissimum hakesperianorum dramatum in Bibliotheca quondam repositum ii qui tunc erant Curatores ut supervacaneum divendunt. Hunc librum in domicilio privato repertum Bibliothecarius reciperare cupit -non iam ut vilem rem et supervacaneam sed magno scilicet pretio parabilem inspectaculum pulchrum et admirabiles Hinc habetis Bibliothecarium nostrum desiderio simul et inopia cruciatum hinc Curatores magnam impensam improbantes hinc autem Croesum
aliquem tribus millibus librarum licitantem Gratulor Bibliothecario
qui sua ipsius perseverantia-ne dicam pervicacia-Maecenates ema-gitando pecuniam collegerit, redemerit captivum. Contigit quoque res prorsus inusitata cum in ermino Paschatis placuit niversitati gradus honoris causa in principem eximium aliosque proceres ab Imperio Seric missos conferre. Iuvabat tueri graves virorum vultus bullatos apices, capillos in caudam collectos,
95쪽
Vestes municatuS, Crocea lacernas, ceteraque dignitatis insignia. Quid autem de hac Academia sentirent hospites in incerto est. Ad finem propero. Prius tamen salutandi sunt Professores qui nuper apud nos provinciam acceperunt; CAROLUS MAN, Professor Chicheleianus; IOANNE.WILHELMus AC ΚΑΙL, Professor POeseos; GILBΕRΤvs BOURNA, natomiae Professor inacerius; vGoΕGERΤON, Professor in Coloniarum historia; ILII ELMvs SOΜΕR-vILLE, Professor Sibiliorpianus quibus austa omnia et felicia
Restat ut pace vestra pauca tantum de me ipso adiciam. Biennio
iam exacto satius mihi videbatur Ossicio me abdicare non quia taedio me adfecerunt sescenta illa negotia in quibus Procancellarius non potest non versari. Immo verebar ne forte annis iam gravior Academiae utilitatibus deessem. Quod si non prorsus ut spero deiecerim, id omne collegarum amicorum ministrorum auxilio atque indulgentiae acceptum refero, qui mihi quidem nunquam non inter Se certare videbantur quo potissimum Od labores meos levarent et quasi viam munirent. His omnibus gratias ago quam maXimas. Gratulor niversitati quod onera quae nunc depono umeris robustioribus sunt ferenda. Virum Optimum, qui poSi me munus Suscipiet, amicum sodalem commilitonem diu sum Xpertus quo gubernacula tenente nullum habeo metum ne quid detrimenti res publica capiat.
96쪽
VARTVS nunc agitur annus ex quo auspiciis laetis ac bona spe viro insigni et venerando GEORGIO VICΕ-COMITIGoscΠΕ Vniversitas Xoniensis Cancellarii munus detulit, quo nemo potuit inveniri linae Matris studiosior, nem pietate sagacitate Xperientia ornatior, qui etiam Si iam tunc ad senectutem vergeret tantas habuit animi vires, tantum ingenii robur, tantam in negotiis alacritatem, ut nobis quidem necopinantibus summi viri interitus obtingeret. Venit in mentem illius diei recordatio, cum in ipso patroni domicilio inter hortorum silvarumque amoenitates, ab niversitate habita est iusta et sollemnis Convocatio, et Cancellario tradita sunt ossicii insignia. Iam nunc audire videor tum gratulationes laetas tum benignam viri orationem firmam pollicentis fidem. Quo fit ut acriore quodam modo luctu adficiamur quod nuperrime in eodem loco maestis Amici exsequiis interesse iussi sumus. Heu nimis breve temporis intervallum i quod tamen ne e quidem, vir dignissime, domestici doloris expertem reliquit.
Velim equidem aliquid ibi solacii inde proveniat quod ab Oxoniensibus uis ad munus honorificum et ad negotia fortasse perosa
Iuvat hodie veterem illam necessitudinem atque amicitiam redintegrare quae uae Te niversitati iam dudum coniunxit iuvat rursus in gremium recipere eximium Collegii de Balliolo alumnum, honori-
97쪽
bus ornatum, praemiis Academicis bis donatum iuvat decem annorum memoriam repetere qui e Collegii omnium Animarum Socium videbant. e vero in remotas Asiae regiones etiam adulescentem rapuit vehemens peregrinandi Studium, scilicet ut terrarum arcana atque multorum hominum mores Xpertus, ac deinde in externis Imperii rebus ab illustrissimo archione de Salisburia eruditus, ad ea munera obeunda paratior fieres unde tantam reportasti laudem. Quapropter post haec tirocinia atque has exercitationes haud mirum eSt quod cum vi Octavum lustrum clauseras ad Imperii Indici administrationem regia vice fueris promotus. Quae vero ibi gessistine summatim quidem licet mihi perstringere. Mitto igitur tot tantaque beneficia in vastam illam provinciam collata mitto amemet inopiam populi repressam, cohibita pestilentiae contagia, procuratam agrorum culturam, educationis et institutionis rationem emendatam, et, quod maximi est momenti, Imperii fines munitos et
Iam tandem in patriam reversus dissimilem ac tenuiorem pro-Vinciam sortitus es quae tamen curam sollicitam postulat quoniam permulta sunt quae niversitati periculum minitantur. Profiteri certe licet meliora nos et videre et probare, sed tamen apud quoSdam Saepius in suspicionem venimus deteriora ultro Sequendi. Sunt qui arbitrentur niversitatem divitiis abuti, luxum fovere, traditos moreS rationemque disciplinae antiquam obstinatiu adservare, Praemia locupletioribus tribuere egenis denegare. Non equidem harum rerum excuSationem mihi esse suscipiendam cenSeo, cum pro certo Sciam nobis esse propositum imperfecta Supplere, refingere obsoleta, ut neque nobismet ipsis neque rei publicae deficere videamur. Credo Academiam adeo non detrectationi obnoxiam esse debere, ut potius ab amicis et autoribus opem auxiliumque non iniuria efflagitet. Pervulgata est opinio falsa copiis satis superque abundare Academiam : illi vero qui rationum Academicarum sunt peritissimi plane intellegunt quibus anguStii premamur.
Vt alia praetermittam, quid quaeso de Bibliotheca Bodleiana est dicendum quid de Professorum cathedric quid de scientiae natu-
98쪽
ralis studiis novis, cum sescentis aliis rebus quae impensam postulant λConstat igitur eum qui apud nos Cancellariatus ossicium suscipit hereditatem adire, luculentam sane neque tamen sine magno labore administrandam. Tibi vero, vir honoratissime, fortunas nostras summa fiducia Ommittimus, et uo favore uoque auxili freti ad maiora nos libentissime accingemuS.
99쪽
AVD invitus, Academici, opus interruptum hodie resumo. Oratoris Publici ossicium, octo et viginti abhinc annis
mihi commissum, eXercere non poteram, cum ad Servitutem illam honorificentissimam essem vocatus, quam carus mihi amicus et collega, Procancellarius' noster, tanta habilitate iam nunc sustinet. Felicem me esse cenSe quod interim munu meum viro Ornatissimo ALvREDO DENI GODLEY delegare pOSsem, cui maXimas ago gratiaS.
Nec quidquam laetius repperi quam istis Encaeniis in sella curuli
sedere, et rostra e longinquo contemplatus, alterius spectare laborem: quem tamen, dum vicarii mei facundiam admirabar, non tam laborem putavi quam promptam potius et expeditam facultatem. Confitendum est nunquam nobis praeteriisse annum quin aliqua saltem doloris nota Academiae fuerit inusta, compluribus amicis aut morte abreptis aut a loco et ossici digressis Eorum qui propter infirmam valetudinem ab ossicio nuper se abdicaverunt desideramus ΤΗΟΜΑΜ ΕLLY CARYNA, Sacrae Scripturae Interpretationis Professorem orielensem, inter theologos eruditissimum et audentissimum, et CAROLV HVBERTUM ARRY, Baronetium, usicae Professorem, ingeni et arte admirabilem, virium et sanguinis plenissimum. Primo tamen avulso uam non deficit alter aureus, cum denuo
Thomas Herberi Warren M.A., on. D.C. L. , resident of Magdalen College. i
Thomas etly Cheyne, D.Litt. D.D. Oriel Professor of the Interpretationis Holy Scripture, and Canon of Rochester. Si C. H. H. Parry, Bart. C. V.O. Mus. Doci, D.C.L. Hon. Fello of ΕXeter College, Professoris usi in the Universit of Oxford sine 1899.
100쪽
Academiae nostrae sit redditus WALTERVA PARRATΤ, eques, Musicae Doctor, Collegi Sanctae aria Magdalenae ocius honoris causa nobis xoniensibus intimo amicitiae vincul adstrictus. Inter eos qui obierunt lugere debemus spectatissimum virum et sanctissimum, IOANNEI RICARDvM INO, Collegii rielensis Socium Ecclesiae Sancti Petri in Oriente per XL fere annos Vicarium,
et GEORGIvM UOLO POPA S. . P., Collegii de Balliolo Capellanum,
dialectorum orientalium praelectorem eXpertissimum Fas etiam est lugere par nobile virorum, quorum utrumque niverSitas nostraordinibus suis honorifico Doctoris titulo adscribere gaudebat alterum, HENRICvΜ ΑΜ PBELL-BANNERMAN, primas in re publica partes summa sagacitate, sedulitate, iustitia sustinentem alterum, DEVo-NIAE DUCEM, senatorem incorruptum, fide auctoritate virtute apud omnes valentem, niversitatis Cantabrigiensis Cancellarium ornatissimum. Nuperrime provecta aetate nobis discessit vir reverendus THOMA VERE BAYΝΕ, Aedis Christi alumnus, Olim Censor, Academicis suis ob mitem sapientiam, comitatem, OnStantiam acceptiSSimus. Eodem fere tempore in XOniam Suam reductus St, non iam amicis iterum consociandus, sed terrae, eheu mandandus, IL- ΗΕLΜvs Es JONEA, Archiepiscopus, et Africae meridionalis Metropolitanus. Neminem novi quem acriore desideri amici, quem Collegium divi Io Baptistae maiore prosequatur reverentia ecclesiae defensorem strenuum, libertatis propugnatorem, propositi tenacem, in laboribus diuturnis indefessum, in controversiis aequi ServantiS-simum. in amicitiis constantissimum Huic numero movissime
