장음표시 사용
81쪽
Vt ossici debito satisfaciat cademia duabus rebus opus esSecredo quarum altera est agendi libertas, altera autem ea copiarum amplificatio quae multiplici studiorum varietati et auctis in dies impensis respondeat. Tu praesidio, Vice-Comes Optime, Salutem nostram bono animo committimus. Scimus enim quanta pollea gratia, quae sit uaprobitas, prudentia, Xperientia multis in negotiis spectata diu et eXplorata. Scimus etiam quanto studio linam Matrem Tuam
Semper Observaveris, quae alumnum inSignem ea qua par est admiratione et reverentia ultro proSequitur.
82쪽
, M saepius mecum recensui huius Convocationis rationem atque Onsuetudinem, et satis consideravi quid ab initio
tuerit Encaeniorum consilium, non possum non confiteri etiam rationem CreWeianam, propter recentiores rerum externarum concitationes, a proprio proposito aliquantulum esse detortam. occupaverat enim Omnium animos mira et inusitata rerum Series.
Primo quidem in honorem Reginae dilectissimae bis habita est supplicatio publica; mo eandem demortuam deflebamus deinde belli ancipitis casus erant deplorandi et Regis nostri discrimen subito
adflicti morbo formidandum. Quapropter vereor ne recentior Encaeniorum usu publicae patronorum benefactorumque commemorationi vi admodum satisfecerit. Itaque, ut ad propositum ultro redeamus neque ea neglegamus quae debitum huius cademiae Ossicium OStulat, apte nos commonet singularis ille concursus qui nuper apud nos fiebat, ut annum trecentesimum a Bibliotheca Bodleiana condita celebraret. Videbatur illo die niversitas oxoniensis palam profiteri quantum Optimorum hominum pietati atque munificentiae ipsa deberet, quanto opere per proavorum liberalitatem staret Drtuna domus nec quidquam tunc temporis enixius Studebamus quam ut illos adiutores in memoriam reducere ac nominatim laudare conaremur, qui Almam Matrem suam ultro ditaverint atque ipsam Academiam dignum usis domicilium effecerint. Eadem sit hodie Oratoris cura ut iusta fiat eorum beneficiorum recordati quibus tam diu sumus usi. Vtinam viri illustres non
unius modo saeculi, quorum praeconia in Ore Semper SSe debent, ex
umbris exciti, vel potius e sedibus discretis piorum, niversitatem
83쪽
suam denuo reviserent: utinam paulisper adessent ii omnes qui divitias in commune contulerint, qui niversitatem donationibus locupletaverint, adornaverint aedificiis, qui collegiis fundandis curam
impenderint; qui pauperioribus discipulis stipendia doctioribus
praemia proponere, qui doctrinae Schola Vel professorum cathedras instruere, aliisque beneficiis Academiam cumulare studuerint. Quanto gaudio illustrem Regum Reginarumque Ordinem adspiceremuS; quam grato animo primarios cum in Ecclesia tum in rebus civilibus viros; quant studio milites praeclarOS, aut Optimos Μusarum interpretes salutaremus, artium ingenuarum peritissimos. Liceret profecto cum Vergilio profiteri: Hic manus ob patriam pugnando Vulnera paSSi, quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
quique pii vates et hoebo digna locuti,
inventas aut qui vitam excoluere per artes, quique sui memores alios fecere merendo. Horum Omnium non modo palam celebrandae sunt virtutes, verum etiam tot tantaque munificentiae exempla posteris sunt commendanda, ne Orte Occius beneficiorum fonte exarescat messis et inania relinquantur horrea.
Dubitandum autem est utrum prisci illi homines niversitatem Suum, ut nunc est, OSSent adgnOScere. Fac ut intraverint Scholas non vetere illas quidem, sed novas et spatiosiores. Quid, quaeso, illic offenderent λ Gauderent sane vivere adhuc et vigere Aristotelem, primasque eum partes inter philosophos adhuc apud nos tenere. Sed pro Trivio et Quadrivio, pro septem scientiis, pro notis illis disputationibus, pro discipulis Latino sermone facunde colloquentibus, insolitam reperirent studiorum rationem et immanem Xaminationum molem. Obstipescerent sescentas praelectiones quae cotidie de omnibus rebus et quibusdam aliis habentur Obstipescerent musea, bibliothecas, Officinas, ceteraque magnis Sumptibus exstructa aedificia, quae cientia Physica cupiditate inexplebili efflagitat mirarentur Universitatis ambulacra matronis, mutricibus. infantibus aeserta,
84쪽
discipulas adulescentibus nostris commixtas, ludos Scenicos, acroamata musica, plateas luminibus electricis collucentes, et cetera omnia quae huius loci diutinam tranquillitatem iam dudum abrumpunt. irarentur iuvenes non iam subfusca veste aut habitu Academico indutos sed tunicis versicoloribus et decurtatis braccis Superbientes, nunc vehiculis meritoriiS, nunc gemina rotarum compagine huc illuc raptos, nunc machinae fulmineae adhaerentes qualem ipse Salmoneus aversaretur saevam mephitim exhalanti et sumamine non semper coercendae. Confitendum est hanc aetatem
festinare lente iam diu dedidicisse. Nihilominus persuasum mihi habeo hos impetus, has concitationes paene dixi hanc licentiam)desidia obsoleta ac vetern longe esse superiores Tantum modo est cavendum ne praepropera festinatione bono more perdamus et instituta probata subvertendo plus detrimenti capiamus quam Commodi.
Vellem equidem, nisi temporis spati praecluderer, multa quae nuper de iuventutis institutione disceptata sint summatim percurrere. Quod cum fieri non possit, unum tantum leviter tangam, ne nova belli civilis causa quae nos XOnienses invasit ut Sacro careat. Acriter est decertatum an a Scholarum agistris ut apud nos dicuntur litterarum Graecarum ac linguae modulus a nullo non adulescente sit exigendus. Sunt qui adseverent hoc demum omisso una corruere quidquid in hac Academia restat vel humanitatis vel doctrinae. Alii vero contendunt nihil ad cultum conferre sermonis Graeci frustula misella, quae male parta male dilabuntur , immo vero sibi persuasum habent eo modo temporis dispendium fieri iis praecipue discipulis qui vel mathematicae vel scientiae physicae studiis seri incumbunt. Quae res quoquo modo sit eventura haud equidem Vereor ne apud Os XOnienses vetus illa atque fructuosa litterarum Graecarum notitia hoc quantulocunque laxament labefactetur.
Nunquam sere, ut mihi videtur, nobis contigit Encaenia celebrare quin unus et alter eorum quos Singulari in honore habeat Academia nobis fuerit deflendus Hodie caritatis ergo commemorare licet
85쪽
Ggoas1vM HORLAY, Collegii adhamensis Custodem emeritum, haud ita pridem propter valetudinem infirmam ab officio se suo
abdicantema neque libens virum insignem nuperrime nobis ademptum silentio praeterirem, REDERI CUI VOR POWΕLL, et aetate et animi robore florentem, ingenii praestantia, humanitatis abundantia, veritatis studio, si quis alius, imbutum amici acceptissimum, omnium iudici ornatissimum. Ceteras autem lamentationes praestringit desiderium illud quo patronum honoratissimum proSequimur, ROBERTUM MARCHIONEM DE SALISBvRIA ; qui annos plus quam XXX Cancellarii nostri ossicio iunctus gratiam observantiam Omnium in se traxit. At, puto, supervacaneum est summi Cancellarii laudes denuo pronuntiare
quae coram vobis totiens recitatae in animis omnium reverenter sunt
repositae. Veniam mihi concedatis, Academici, si nihil aliud hoc tempore fecerim quam Titi Livii verba adhibere, quibus M. Porcii
Catonis eloquentiam et facultates extollit. In hoc viro, inquit, tanta vis animi ingeniique uit ut quocunque loco natus esset Ortunam sibi ipse iacturus fuisse videretur. Nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit . . . . Huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit ut natum ad id unum diceres quodcunque ageret. . . Idem contemptor gratiae et divitiarum, invicti erat a cupiditatibus animi et rigidae innocentiae. Cancellario, senatori, civi incorruptissimo Ηave atque Vale dicimus. Neque tamen tanti viri interitus nullum omnino solacium admittit, neque omni ex parte Orbi esse et destituti videmur, cum Tu, Vir honoratissime, in niversitatem uam idem patrocinium et praesidium exercere dignatus sis quo tam diu frui consuevimus. Singulari te fiducia Universitas Oxoniensis Cancellarium suum excipit, clam laudum multis in rebus spectatum it probatum.
86쪽
Novimus enim qualem Te in curia, qualem in legationibus aliisque in rebus maximi momenti praestiteris, quanta sagacitate administra-Veris aerarium, classem Ordinaveris. Neque tamen tanta e negotia ab humanitatis artiumque ingenuarum studiis subtraXerunt immo vero quantum ibi otii res publica concesserit id omne Musis eamicum et litteris exercitatum iecit. Nec quisquam, ut mihi perSuasum habeo, reperiendus qui huius cademiae utilitatibus melius inservire et veterem eius famam essicacius possit sustentare. Summa igitur reverentia atque admiratione e Cancellarium salutamus, eo magis gaudentes quod tam illustris virorum insignium concursus Tecum hodie advenerit, qui, ut honoris spectatores facti et participes, ordinibus nostris ipsi adscribantur.
87쪽
O die, Academici, cum ceteris quidem ad autumnum seriorem vergit annus, nova nobis rerum Series aperitur, ita ut potius ad carceres denuo Stare videamur quam ad metam appropinquare Iuvat igitur ea quae per O menses acta fuerint summatim percurrere, ac brevi ratione quae cum maxime memoratu sint digna recensere. Et primo quidem admonet pietas amicorum mentionem facere qui nobis intra annum iam sunt abrepti. Recentissimo dolore Obruimur propter mortem necopinatam viri desideratissimi DAVID BINNIN MONRO, qui orielensibus Sui anno plus quam in praepositus pari felicitate tum Collegii tum ipsius niversitatis utilitatibus ultro inserviebat olim Collegii de Balliolo Scholaris eam litterarum atque linguarum facultatem
iam tum iuvenis praestare incepit quam postea ConsummaVit. Sermonis Homerici interpres unicus, modorum quoque musicorum apud
antiquos investigator diligentissimus in litteratorum re publica
summam laudem est consecutus, ita tamen ut inter tot studia nemo melius aut negotia tractare aut omni humanitate abundare videretur.
Auget etiam luctum quod vi depositis Procancellarii insignibus et ossicio eliciter expleto praereptus St. Nec minore desiderio est deflendus vir egregius, et ipse Pro- Cancellarii munere nuperrime iunctus, ΗΟMA FoWLER, Collegii Corporis Christi Praesidens illustris mei ipsius Collegii per annos tres et viginti Tutor et Subrector Amicum sodalem, commilitonem meum, de niversitate optime meritum, in negotiis adsiduum, in litteris humanioribus eliciter versatum, discipulis et familiaribus
acceptissimum, summa caritate ac veneratione prosequor. Eodem iere tempore morte subitanea interemptus est ALBERTVS ATSON.
Collegii Aenei Nasi ocius, olim Principalis, Ob mitem sapientiam,
88쪽
benignitatem, verecundiam ab omnibus comprobatus et dilectus. Neque dissimilem exitum habuit HENRICvs LUDOVICUS HOMPSOΝ,Αedis Christi quondam Censor, Ecclesiae Beatae Mariae Virginis
Vicarius, quo neminem sagaciorem, neminem amore et reverentia digniorem novimus. His accedit vir erudituS, humanus, comiS,ΕDv INVS HAMILΤON GIFFORD, qui in Nestoreo prope annOS provectus usque ad supremum diem doctissimis lucubrationibus iuvenili quodam robore incumbebat quod maturitatem potius argueret quam Senectutem. Pari fere aetate, sedulitate pari, nuper discessit MoNΤACHVS BURROws, Historiae Odernae Professor hicheleianus, in disciplina navali haud minus quam in litteris versatus. Et cum in eorum mentionem inciderim qui studia ac labores in extremam aetatem Xtenderint, liceat mihi memoriam repetere ornatissimi Theologiae Professoris in niversitate Dunetinensi,
ADAM STORE FARRAR, Collegii Reginae olim Socii. Quod si paulisper ab hac Academia ad maiores huius regni Scholas
respicimus, illic quoque aliquid mutatum esse reperimus. Viros Optimos, EDMONDUM ARRE ET REDERICvM WALΚΕ valere iubent tonenses et Paulini quorum uterque post militiam praeclarissimam ab imperio se abdicavit Scholae Clistoniensis administrationem ALBERΤvs DAVID, Collegii Reginae Ocius Optima cum spe
SuScepit. Alter agitur annus X quo Primum sedibus nostri Successerunt
hospites novi quos a coloniis Britannicis aliisque orbis terrarum regionibus CAECILII RHODEs munificentia in hanc niversitatem Convocavit, scilicet ut nobiscum consuetudinem ac familiaritatem Communi studiorum usu iungerent. Experimentum tam elici augurio inceptum sedulo Ovemus, nec dubitandum est quin multae ac publicae utilitates ex hac societate Sint exspectandae. Novum porro discipulorum genus nobis commiserunt Imperii Indici senatores. Hos autem alumnos non utique litteras, non linguarum vel philosophiae subtilitates edocere iubemur, sed arborum potius herbarumque cultum atque Silvarum Procurationem, earumque rerum cientiam quae ad serendum et collucandum spectant. Credo
89쪽
oquidem haud dissicilem fore huius modi disciplinam, in hac saltem
Vniversitate quae non modo camporum planitiem et colles nudos iactet sed nemorum quoque SilVarumque amoenitates.
Saepe numero conquesti Sumus falsam de nostra Universitate divulgatam esse Opinionem tanta nos putentia frui ut nullis neque beneficiis neque donationibus indigeamus. Quae quidem Opini quam sit falsa ii cum maxime intellegunt qui Academiae rationes Optime noverint. Quapropter tanto magis gaudemus quod a vir munificentissimo, ALVREDO EIT, mox constituendus est Professor qui coloniarum nostrarum historiam et vasti illius imperii fortunas quod in regionibus externis condiderunt maiores iuventuti nOStrae exponat. Amicorum quoque Opportuna liberalitate pecuniae collatae sunt cum in stipendium Professoris athologiae, tum etiam in usum Bibliothecae Bodleianae Camera quoque Radclimana novo lychnorum apparatu inStructu est, et in niversitatis Muse opus sculptile longas post moras denuo inceptum. Gratissimo quoquo animo
licet renuntiem Societatem Venerabilem Aurificum munificentia singulari v millia librarum reli Clarendoniani elegatis dono dedisse, partem aliquam sumptus infiniti quem in vastum illud Onomasticon sermonis Anglici impenderunt. Vnicum illud opus, cui non viget quidquam simile aut secundum , non utique librum
appellare ausim vel f verborum thesaurum , sed potius monumentum nere Perennius et, ut Vereor, auro pretiosius. Quo magis dignissimum benevolentiae exemplum Maecenatibus nostris impensissime
Vehementer gaudeo quod Corporis Christi Societas Collegii sui
regimen commisit spectat et strenuo viro, HOMAE CASE, iunioribus pariter atque Senioribus acceptissimo, Philosophiae Moralis et Metaphysicae Professori nec minus est gratum quod paucis his diebus Collegio orietensi est praepositus CAROLV LANCELΟΤΤVS SHADWELL, vir Ornatissimus, in omnibus humanitatis studiis, in iurisprudentia, in rebus civilibus aeque versatus Optima quoque voluntate salutamus edicinae Professorem Regium, ILII ELMVΜΟ8LER, quem ad hanc niversitatem transmisit colonia Canadensis,
90쪽
virum amplissimis honoribus et ornamentis merito insignitum, invetere haud minus quam in novo, ut dicitur, Orbe propter scientiam et artem medicam diu comprobatum. Pacem hodie Academia, sicut ceterae nutiones, raternam agit: nec quidquam, quoad scio, tranquillitati usitatae perturbationes minitatur. Quotus enim quisque potest recordari quo Studio, quo furore nuper disceptatum sit num a nullo non adulescente Graeci sermonis modulus esset exigendus λ is ea, apud nos paucis, apud Cantabrigienses plurimis suffragantium vocibus diiudicata, paulisper conquievit. Nemo tamen potest dubitare quin serius ocius cineri suppositus ignis denuo sit erupturus. Restat modo ut pro me ipso gratias agam maximas deputatis meis, collegis, ac praesertim utriusque anni procuratoribus, qui me consilio
